Sacrae imaginis deiparae Virginis, prope Montem Regalem in subalpinis miraculis coruscantis historia. Authore domno Philippo a Sancto Ioanne Baptista, Astensi & monacho cisterciensi congregationis Fuliensis

발행: 1622년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

torij crucem sustentant; centum quinque uniones aliae visuntur;in cruce ipsa duodecim rubini,vnioque maxima; senilis opere minor est corona, sed cui sicut non eadem est magnitudo, ita aliquanto minor est

gemmarum, ac unionum numerus, eiusdem tamen

magnitudinis & pretij. Parentis optimae exemplum sequuti liberi, sua munera singuli obtulere: cordis figuram auro solido expremam cius magnitudinis,quae pro cuiusque aetate, cuiusque cordis magnitudini responderet,additis etiam a filiabus duobus cordibus duarum sororum nomine, quae domi substiterant Mariae de Catharinae& a Philippo, altero corde nomine Mauritii eius fratris, nunc Cardinalis amplitimi: nam T homas Franciscus is erat,qui tum in utero gestabatur. His aliisque eximiae pietatis editis signis,ne specie quam fructu ea peregrinatio dignior esset, nouem dies apud sacram

Pilam exigere decreuerunt: qua ratione non Principes modo summa cum astantium aedificatione, confessionita communioni vacarunt, sed ut hoc idem praestare possent qui eos fuerant prosequuti, prouiderunt. Insigne etiam spectaculu dederunt , novenos orbos singu lis diebus circumagedo, tamque pie & assidue ante sacram Imaginem incumbendo, ut caeteros ad idem peragendu quam efficacissime inuitarinuneueriapsis eadem quae caeteros permovebant. inui- tamenta pietatis deessent, plurimae per eos ipsos dies concessae gratio continuati ijdem tremores & casus, nonnulli etiam eorum quibus prςter omnem vim naturς vel concessa sanitas, vel restituta membra, inccmspectum omnium adducti, ad miraculorum quae vulgabantur faciendam fidem.

132쪽

H, HIS T. SACRAE IMAG. B. MAR.

NO V AE ECCLESIAE

fundamenta iaciuntur. CAPUT XVIII.

V M eius quae aedificari coepta erat Ecclesiet forma minus congruere dignitati loci uti iam diximus in Serenissimo Duci, cum primo locum adiit visa esset, de nouae Ecclesiae construendae inito consilio,illud tum quidem exequi non licuisset quod alia sibi essent peruertenda,& caetera non conuenissent, in hoc ipsum tempus reiecta res est,quo cum Serenissima Coniuge novendiale sacrum inibi erat celebraturus: angulari igitur lapidi solemni ritu deponendo in fundamentis, quae firma essent sustinendae testudini, cenrum quinquaginta palmorum in longitudinem habiturae, dies scptima Iunij, quae& dominica erat statuitur. Eam Vt quam celeberrimam faceret mis Regalenses annisi sunt.& fama ipsa ad vicinos perlata ad eam concelebrandam uniuersos excivit. Quadraginta itaq; societates

saccorum varietate inter se conspicuae eo conuenere,

visendae etiam quod plurimij in eis diuersarum personarum, tum ex veteri synagoga, tum ex Ecclesia insigniores actus referebant;quarum magna par cum in ipsa valle novenis coficiendis noctem traduxissent insomnem, hymnis, ac luminibus priorum noctium gloriam redintegrarat; noctu mis lpectaculis diurna continuantur eo gratiora,quod& omnia magis conspicua diurna lux efficiebat, & quae alibi pernoctarat societates, quaeque domo noctis silentio profectae

133쪽

erant aduenientes, noua semper spectacula praebe, bant. Quibus ne ips1 ciues cessisse videretur, solemni processione exteros sunt subsequuti,nonnullis etiam

pueris Angelorum habitu, Varias Dei virtutes seu attributa, actionibus ad rem fatis accommodatis re

praesentantibusiostremu agmen qui Religiosorum erat,claudebat Clerus secularis', in quo erat tres EpiLcopi, Ventiesis, Montis Regalesis,& Fossanesis. Hos sequuti Sereni illi mi Duces cum liberis, qui in oppido

Uico noctem trasegerant, processioni se comiserum. Latera eorum cingebat ducalis cohors, custodesque

corporis,in quibus puellς matronaeue,quae in palatio degunt,procedebant,&proxime eas nobilissimi quique qui Duce fuerant comitati. V bi ad decliue collis, unde in subiectam vallem patet prospectus, deueniebant, non ram varietate quam multitudine personarum recreabantur,& serpnissimi Duces in primis. qui ultimo ferὸ loco aduenientes,quanta esset hominum multitudo dispiciebant. Praeter eos namque qui in

valle pernoctarant, quique extra ordinem in eam Venerant, tanta erat eorum multitudo qui in proces

sione fueranis ut cum septima hora noctis prima agmina mouissent, ad sacram Pilam hora quinta decima postrema deuenerint: ubi cu aliquadiu orationi incubuissent, & quas oportebar ad consequendam indulgentiam a summo Pontifice in eius diei gratiam concessam,orationes fudissent, noua processio ad locum primario lapidi praeparato instituitur. Qui solemni benedictione praemissa, Duce cum principibus manus admouente, Matre cum filiabus inspectante, pro fundamento in sua sede est collocatus;eius porro inscriptio in haec verba erat.

134쪽

iic . HIS T. SACRAE IMAG. B. MAR Deo optimo Maximo, & gloriosissimae Virgini mir

culis coruscati, Clemete VIII. Pont. Max. Rodulpho II. Imp. Aug. Carolo Eman. Catharina Austriaca Ducibus optimis regnantibus, cum Principibus Philip po Eman. Uictorio Amedeo, Emanuele Philiberto dulcissimis filijs manum admouentibus. Ioan . An ton. Castructus ciuis &Episcopus Montis Reg.primarium lapidem Ascanio Uiltocio Architecto in fundamentis posuit Nonis Iulii. Anno C ID. ID. XC. VI. Tum a concrepitu maiorum minorumque bombardarum, colles contremuerunt, δc a vocibus accla' mantium, & variis inistrumentis sacri templi foeticia principia concelebrantibus personuit vallis; quamplu rima interea aurea argeteaque ac aenea numismata super primum lapidem Principibus, cu astantibus

deiicientibus. Reditum inde ad Ecclesiam,vbi ab Episcopo solemniter decantata Missa: benedictio cum indulgentia impertita: postquam ne communis laetitiae pauperes extorres et sciat, utque laetitia populo & diei celebri pas adderetur, duobus egenoru millibus Epulum praebitum, diuersis in mensiis neminis & viris dis.cumbentibus. Sed id memoratu dignum, quod ipsemet Dux suis manibus eis inseruiens,ad idem faciendum suo exemplo nobilissimos quosque excitauit:

quaecum ad Clementem octauum Pontificem Maximum perlata essent, tum ipse summam animi volup tatem percepit, tum Duci ipsi gratulari, non ta quod tali fauore eum prosequutus esset Deus, quam quod tanta cum pietate ei responderet, sui paterni muneris esse ducens, has ad eum litteras dedit. Clemens octauus Papa. Dilecte fili,nobilis vir salutem de apostolicam benedictionem,ex litteris. V ene-

135쪽

rabilis fratris nostri Archiepiscopi Barrensis , nostri apudNobilitatem tua A postolici Nuntij,accepimus, de pia peregrinatione quam nuper obluisti ad lacram& venerandam Imaginem sanctissimae Dei genitricis, quae prope ciuitatem tuam Montis regalis in sub Alpinis signis & miraculis claret; eoque in munere &reli o ossicio te multae pietatis & deuotionis illustrem significationem dedisse , singulari voluptate coonouimus gaudium enim patris est filius sapiens: atqui vera sapientia est timor Domini sanctus, MDeo seruire in corde perfecto, & bona omnia. ornamenta , & quidquid est humanae fcelicitatis illi

ferre acceptum, & ad eius gloriam referre, praecipue vero sanctum & salutare est, confugere ad patrocinium Reginς Angelorum quq authorem salutis mundo peperit; quae est mater gratiarum, quas hoc ipso ram necessario tempore Virginis Filius Christus Dominus , per intercessionem charissima: Matris suae ad gloriam sua,& multarum animarum salutem in te, &: populos tuos tam copiose effundit. Gratulamur tibi hane piam mentem,&quod tuo exemplo aliis ad pietatem praeluceas; nam plerique omnes principem. imitantur & sequuntur: his rationibus optime gubernatur, & haec sunt ditionum, ac status firmam eta,

habitare in adiutorio altissimi & in protectione Dei coeli & beatissi mete semper Virginis commorari s 3c post aliaὶ secundet Deus, fili consilia & actiones tuas, addat tibi, & filiis tuis annos vitae, & diuinae gratiae abundantiam,vt hic Deliciter diu agas, & bonis sempiternis in coelo seuaris, & c.

136쪽

us HIS T. SACRAE IMAG. B. MAR.

CISTER CIENSES

Monachi sacrae pilae cultui praeficiuntur.

CAPUT XIX.

E R eos ipsos dies, quibus Dux cum coniuge,ac liberis apud sacram Pilam fuit,tum mulia,quae ad prosperum statum loci facere viderentur prouidit, tum Ecclesiae cultui consulendo,ut Monachi Cistercienses, Cogregationis Fulliensis in illius possessionem mitterentur effecit. Non enim antea constans fama eorum quae ad sacram Pilam fiebant, ad ipsius celsitudinem est perlata quin statim ipse cogitarit,qua ratione potissimum illius cultui esset prouidendum. Licet vero nonnullae aliae religiosorum familiae tam insigni loco potiri adniterentur, sua sponte tamen, Serenissimi Principes, tantum beneficium in ipsos Cistercienses Monachos collocare statuerunt. Cuius electionis & cosiiij causa, num cui nostro merito si tribuenda viderint alij nostrum certe erit, beata Virginis singulari munere id factum esse fateri; quae videlicet tanto beneficio, suam in eum ordinem perpetuam beneuolentiam testatam esse voluit, quam multo antequam institue retur, dulcissimae proludoco se habituram iam olimrofessa fuerat. Dormienti namque Engardi, dum eatum Robertum Cisterciensium primum institutorem in utero haberet in somniis obuersata, ut filiuquem paritura erat sibi matrimonio consociaret, prς-cipiebat. Atque dum Engardis euigilans velut ad somni

137쪽

somni vanam speciem haereret,iterum oculis eius ob uersata, sic se rem habituram esse assirmauit. Vt igitur& Roberti & beatae Virginis Vera soboles probare--r Cisterciensis O rdo,a primaeva sua origine se suaq; omnia solemni decreto eidem beatae Virgini consecrauit ; addendo, ut in huius rei testificationem omnes eiusdem ordinis EcclesiaripsiVirgini sanctissimae dicarentur:ad haec multa alia sanx iti-s ad illius cultum facientia, in quibus haud facilis esset imitatio quamquam ut praecipuo patrocinio hunc ipsum Ordinem foveat, vel ex eo, quando caetera deessent)sperare licet; quod in illo sanctissimam vitam duxit Diuus ille Bernardus,quem in ea colenda,&celebranda, nulli sanctorum doctorum uecessisse, ne dicam primas tenuisse est in confesso. Tu vero & hoc ipsum acceptum ferre iuuat et pietati in ipsum diuum Ber- nardum, eique beneuolentiae in eius alumnos, quam uterque Serenissimorum Ducum velut haereditariam a suis progenitoribus accepit. Nam de A med eo secundo Sabaudiae Comite , & ipsius diui Bernardi aequali, qui res Allobrogum scripserunt disertε tradunt, sanctissimum hunc nostrum parentem apud illum in tanto honore fuisse, ut eius duntaxat auilaoritate permotus, cum Ludovico iuniore Galliarum , Caper, Rege , sororis filio, in gratiam redierit, quod ad eam diem,etsi multorum precibus fatigatus, denegarat. bor.Boe-Cuius & antea meritis sut iidem tradunt authores ta'. E sterili coniuge filium susceperat, cui Vmberto tertio nomen fuerat, in cuius beneficij memoriam, Sanctae Mariae coenobium cum construxisset, duas alias adiecit Abbatias ; videlicet sancti Sulpitij Strimedium ι dicunt,& Altaecumbae.Tandem ab eodem Diuo Ber.

138쪽

,ueo HIS T. SACRAS IMAG. B. MAR.

nardo, ut terra: sanctae opem ferret persuasus,cruceq; signatus, peregrinus mortempro Christo oppetedo, pictimo fine multa iam antea parta decora cumulauit. Patris vestigia ingressus Vmbertus, tantum stud.1 in colendo beato Bernardo, de Cisterciensibus ad iecit;ut eidem ordini,contempto pro Christo princi patu, nomen dederit : fecissetque votis satis, ni deficiente Comitum Sabaudorum stirpe, monasterium derelinquere,& regni gubernacula resumere ipsimet monachi, quibus totum se permiserat, coegissent Eandem vero pietatem qua enixe coluerint illorum posteri, benencia in eius ordinis Abbatias collata, &delecta AltaecumbaeComitum,&Ducu Sabaudorum sepultura, satis superque testantur. Quibus Emanuelphi libertus hoc addidit, ut cum militiam equitum S. Mauriiij ab se institutam, in sacrum religiosorum o Mi. militum ordinem erigendam curaret,ut sub hoc ipsos oresne Cisterciensi ab summo Pontifice Gregorio

x Mae. XIII. collocaretur, obtinuit. 9α b. Nihil igitur mirum, si ut tot benefactorum cum tum nouo munere expleret Carolus Emanuel, in deligendis ijs, quos tanti loci seruitio destinabat,reliquis

omnibus suos Cistercienses praetulerit. Quorum Ddei eodem adnitente Duce,duae ali*,quae inter celebriores Ecclesias beatae Virginis in Subalpinis primas i nent , sunt commisse: beatae Virginis Consolatricis nimirum , quae apud Taurinos maxima cum fraequentia colitur, dc Testonensis, quae inter Ecclesias beatae Virginis quarto loco creditur di ficata, cuius celebritatem & cultum , Franciscas Hieronymus Vaguonus Castri veteris Dominus instaurare mollatur, Coenobium iam ab se istatum, io gratiam ea ae

139쪽

rumdem Monachorum apud eam construendo.

Iam vero,quanta pietate Hispaniae Reges,quorum stirpis erat Catharina Austriaca, Cistercienses coluerint.id in primis argumento est, quod religiosos milites,ac magnos Magistros ordinum Calatinuae,Alcantara , Montesiae, de Auia Si Christi, qui omnes Cister- ciensis Ordinis membra sunt,& eorum aliquot a primaeva origine Monachi claustrales erant, se profiteri non exiguae gloriae ducunt. Quorum Regum beneficio,etiam claustralium monachorum Cis ferciensium status ita floret,ut damna quae in aliis prouinciis passi sunt vix sentiisse videantur: obseruantia siquidem, ut in Ordine antiquissimo ea est, quae illos ordinis Ci- sterciensis veros alumnos probet sudium litterarum ita viget, ut in octoginta Abbatijs quingenti concio natores censeantur; quae utiq; sine singulari Regum munere assequi non possent: quoniam praeter caetera beneficia, Abbatias quae iam in commendam ierant, Monachis ipsis iuxta concilij Tridentini decretum restituendas curarunt praeter unum illudque Illustri simum Alcobassae monasterium, quod ipsemet Regis Filius in commendam obtinet; neminemque ad eas patiuntur promoueri, qui Cisterci esse institutum non Ioannes profiteatur;& merito sane,cum ut hostorici Hispani tradunt j Alphonsus VIII. ex quo maternam ducunt e. u.

Priginem, ipsius D. Bernardi non modo studiosissimus, sed etiam gentilis fuerit. In horum igitur Cisterciensum gratiam, Serenisesimi Duces ab Clamente VIII. pontificium diploma impetrarunt'Per quod Sacellum, seu Eccusia ipsa in Absaliam ordinis Cisterciensis Congregationis Fuliensis erigitur, eiusque aedificia, census, reditus,

140쪽

13 L. HIS T. SACR AE IMAG. B. MAR.

ac caetera quaecumque iura ipsis Monachis attribuuntur: custodia tamen gemmaram & pecuniarum in fabricam Ecclesiae erogatarum, quandiu Ecclesiae structura durabit, tribus dep itatis delegata; quorum primus ab Serenissimo Duce, alter a Reuerendissimo

Episcopo,tertius ab Abbate est eligendus:eis de etiam deputatis, Monasteri, &Hospitalis construendi cura demandata erat; Sed iam H iupitalis est perfecta constructio, Principis munificentia, & Senatoris G - detti opera, qui tria millia aureorum ab ipso Duce beatae Virgini oblata, praeter nonnullas alias priuatorum eleemosynas,in illam impendit. Monasterij vero aedificandi prouincia ipsis Monachis integre commissa per aliud diploma, iuxta quod, quartus deputatus ab ciuibus eligendus, tribus prioribus est additus. Neque enim facile fuisset,ipsis Monachis adeo paucis numero, qui vix diuinis ossiciis celebr4ndis suffecis

seni,hoc munus obire: quς etiam Monachorum paucitas in causa fuit, ut cum audiendis confessionibus non lassicerent,ex Patribus Iesu itis, nuc plures, nunc paucioreS, ac tandem Vnus, ex eleemosynis fabricae

assignatis, per aliquot annos inibi fuerit enutritus Sed cum iam remissa esset ea frςquentia, integru hoc

munus cum Poenitentiariorum nomine,ac praerogativa, ab eodem Clemente VIII. ipsis Monachis est demandatum.Ex quo tam uberes fruinis,& id magis in dies extare adeo non dubitamus; ut quado nihil aliud hac in re prorsus sit achium, non frustra tamen tot miracula effulsisse videri possint. Hac itaque ratione Ecclesiae cultui & constructioni, ex sua sententia cum prospexissent Serenissimi Principes, tam propensa in

eam voluntate , tantoque eius religionis augendae

SEARCH

MENU NAVIGATION