Itinerarium hierosolymitanum et syriacum : in quo variarum gentium mores et instituta insularum, regionum, urbium situs, una ex prisci recentiorisq[ue] saeculi usu... accesit synopsis Reipublicae Veneto

발행: 1619년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

41쪽

psam, & Apsoria m. vel ut alij volunt Absyrtides. ab Absyrto Medeae fratre crudeliter ibi ab ea necato, appellatas, praeterlabimur. Sunt hae insulae Veneti iuris omnes: quaru duae priores desertae omni non inhabitatae, ac pecoribus magis quam hominibus frequentatq, pro pascuis usui sunt. Reliquae duae & frequentiores & cultiores, sibi contiguae haerent , sola fossaeaque manu facta dirempt*ponte ligneo

utramque insulam coniungente. Circuitus centum quadraginta millium passuum est. Diues utraque uberrimis pascuis. Abundant propterea carnibus Iacticin f, & lana: vini etiam utcunque feraces, ac sylvis Caeduis copiosae: ex quibus materies ad fabricandas triremeS Commode Venetias asportatur. Frumento tamen cuti re reliquae Adriatici maris Insulae) omnino indigent. Duas tantum continent urbes, sic satis munitas, eius de, cuius &insulae, nominis. Ostarum ob populi frequentiam,& coeli clementiam Episcopali eminet sede, utriusq; licet utatur Antistes titillo. Tertio id. Sextilis,vento in puppim flante praeternauigamus insulas Veliam, seu Tegiam, vel Vegiam, veteribus Curcitam vel Curictam , Arba in item, & Pagum, rupemque altissimam a forma Pomum Duncupatam , falconibus celebrem. Haec in medio maris Adriatici sita,

aequali utrimque distat spatio. Sunt & hae insulae venetis subiectae, situ

amoeno, vino, leguminibus armentiS abundantes, frUmento non ite.

Caeteris frequentior est Tegia, cuius ambitus octoginta milliaria Complectitur; habetque urbem cognominem,&portum satis commodum,

Notho licet subjectum.

Arba triginta imiliarium circuitus est: continetq; oppidum sic satis

frequens, portu vero Caret.

Pagus centum & decem millia passuum ambitu suo continere dicitur, situ oblonga & stricta. Oppidum habet non ita frequens. Salis autem copia (qui in ipso littore colligitur abundat. Singulis hisce insulis magistratus Venetus Comitis titulo in iure dicundo prie est. Quod vero infrequentiores sint, ex eo maxime causari multi putant, quod continuis piratarum depredationibus obnoxiae habeantur,& inprimis quotidianis fere V scochorum excursionibus infestentur. Sunt autem Vscochi diuersis ex nationibus collecti, Haidones, Morlachi, Martes ossib, Chimaritae vel Chimariotae a Dalmatis appellati. agreste admodum, dc ferox genus hominum, sylvis & nemoribus pra: landi causa assuetum, durum & velox, indomitique vigoriS, aduersus omnes coeli iniurias,& in omne belli facinus paratum. Nudis pedibus,aut tantum carbatinis itali vanchos vocat per rupes & cau-reS conti agosarum Vallium , as rrimorumque montium crepidines,c rearum more, mira celeritate discurrunt. Sagittis & fundis, aut

siclopecis eminus , cominus autem praepilatis quibusdam siparis, paruisque

42쪽

pulsisque securibus in hosteS VLuntur. Morlachiae montes di Dalma tiae scopulos passim inhabi aDt, Nobiliores tamen & ditiores squoi deuriores sint) Seniam lilyrici continentis urbem, Austriacis parentem, velut tu Ussimum CODLra hoste Propugnaculum incolunt: imquli & praecipuam belli sedem hactenus fixere. Piraticam praeterea

exercent, simque myoparonibus vltro citroque Vagantur, ac praedationibus pelagus omne vicinum, insulat que adlacen tes infestant, Tureis & Iudaeis in primis infensi, nec Christianis quandoque parcentes, maxime Venetis. Insulis hisce, scopulisque Sancti Stephani, Coronata, Liguri, Solia, aliusque superatis, i deram quoque, & Sicum, seu bebeni cum Illyrici continentis urbes, Venetis pariter parcntes falcibus leo die praetervecti

sum US.

Est autem Iadera Veneti Zaram vocant) ciuitas vetustissima, Dalmatiae metropolis, in littore maris sita, forma oblonga quadrangulari, muris lapideis & propugnaculis munitissima, marinis fluctibus unde- quaque cincta, &sublicio tantum potare, qua Orientem spectat, fossa subtus labente, contanen ii iuncta; habitatoribus frequens, solo opimo, di se itili , ac prae caeseris Dalmatiae urbibuS rerum Onan Ium copia abundans. venetus magistratus Comitis titulo in ea sedem habet, atque incolis ius dicit, & praescriptis legibus iustitiam administrat. Beati Simeonis prophetae, qui Christum an ulnas suas Euangeli a testimonio accepit, & benedixit, reliqua j sin primis Clara est et quae in Cathedrali Ecclesia honorifice condirae,in maxima ab omnibUS Veneratione habentur. Huius sancti viri corpus suta Iadertinis accepimus insigni Dei beneficio,nullo medicamento fucatum,illaesum plane & integrum in hunc usque diem permansit lOhelis quoque prophetae cor pus sub ara maxima summi templi hic conditum ferunt. Vrbs haec post septenam a Venetis ad Pannonas defectionem,a Ladisiao tadem Rege, Ludovici Pannoniae regis ex Carolo filio nepore, dum pecunia rum indigus bellum in Neapoli canos pararer, celarum aureorum Numnum millibus, una cum toto agro, ac pelago & insulis, quae ad eius fineS pertinerent , Venetis vendita est : atque sic tandem omnis belli motu sedato,ciuibusque in ossicio detenris, maritima nauigantium securitas reddita est.

Siccum, Plinio Sicum, hodie Sebenicum, insignis Dalmatiae urbs :est , in intimo Sardonici sinus secessu , ad radices eminentis clivi posita, muris turribusque lapideis cincta. Arx in summo monte urbi imminet, sic satis firma, praesidio munita. Ambitus urbis miliari j Italici. frequens populo,&rerum omnium copia afluens. Agrui habet fertilem, oleo. suaui , vinoque praestantissimo abundantena LSiuus, itemque portus, piscibus optimis, auratis Draesertim copiosus

43쪽

r Co Tovi Ct. I TtN ARiv MAd huius sinus ostium Arx iacet, muris N propugnaculis ad omne navim hostilem depellenda,& portu defendendia munitissima, apti stima. que; quae mari circuincincta, a D. Nicolao nomen habet. Prauidiarius in ea miles publicis Venetorum stipendiis alitur: estque omni annona& bellieo apparatu instructissima. Praeest incolis, accolisq; in iure diacundo,Veneto nomine unicus magistratus, Comitis titulo clarus, pre- scriptis legibus rem publicam administrans. Vtriusq; urbis incolae homines fiunt ad omnes & necessarios ustis accommodatissimi, laboris etiam patientissimi, & mirifice prae caeteris illius tractus indigenis ad percipiendas disciplinas natura duce instruis aib.5 cti. Caeterum Illyrici omnes (vt author est Strabo latrocini s olim ad modum dediti, hodie etsi paulo mansuetiores, & humaniores estecti, bellicosi tamen & pugnacissimi sunt, ac durum in armis genus hominum. Hinc plurimos semper & strenuos praeclarosq; duces, armisque gerendis idoneos aluit prouincia. Christianae inprimis libertatis contra TurcaS terra marii propugnatores acerrimos: qui fidelem siepius &insignem Venetis contra communem Christiani nominis hostem o

peram nauarunt.

Inclinante iam die Lissam insulam, quq & Issa,virium, optimis vini feracissimam, prq terlabimur. Nocte subsequenti ventis secundis Pha, b, . riam insulam, quae Plinio Pharos est, Demetris cui quidam volunt) pG

,- . - . , Triam , hodie L suam Vel Liesnam ab Italis nuncupatam praeterimus. r. .i .s o. Haec omnium maxima quae in Adriatico existunt mari, centum quip-

pe & quinquaginta millia passuum suo ambitu continet et infrequens tamen, de parum fertilis, ob scopulosum solum. Distat a Continenti mille circiter passus, Salonae Dalmatiae urbi Diocletiani Imperatoris patriae opposita. Portu dilata est capacissimo, ac satis tuto . Piscium quoque mira copia abundat. Arx haud procul a portu, milite praesidiario, multisq; alijs modis munitissima, eminenti sita loco, suburbio proximo imminet portum si ab hostibus Commode tutatUr. EiUSCura cristodiaque magistratui veneto ex ordine patritiorum Castellani titulo demandata est. Praeest praeterea insulanis in iure dicundo Venetorum nomine (ad quos insula pertinet magistratus, titulo Prouisoris . Is in suburbio domicilium habet, ae insigni apparatu, plurimis stipatus doryphoris in publicum prodit, ac summae auctoritatis est. Prima luce insequentis diei CurZulam insulam, antiquis Corcyram Melenam, ides Nigram,quinquaginta milliarium circuitu,ventorianis te leniter, mox Meliten, siue Melitui am, vel Meligenam, hodie Mele- insulam,prima quasi postmeridiana hora praetervehimur. Illa Ve- eto paret imperio, de exiguum habet oppidum , habitatore frequens, erram uberem, &in primis vini optimi feracem. Haec vero Raguseae subiecta Reipublicae , obscura omnino . & infrequens, olim

44쪽

HIEROSOLYMIT. ET SYRIAE,

ut fertur) catellis, qui feminis in deliri s fuere, clara fuit.

Postero die tanta tranquillitas maris c quam vulgus nautarum Bo- naccam vocat subtro oborta est, & in serum usque vesperum durauit, ut nihil fere eo die proficeremus: quo demum die inclinante, atque ad Euro-austrum Vergin e veraro, nobis omnino cotrario, in peius incidimus et intonantibus enim aduerso murmure ventis, iactamur undis, ventisque proram vertenteS obluctamur toto triduo.

hostro praebuere conspectui. Hae vulgo hodie Tremiti appellatae &colum sitae, haud procuta Gargano monte numero tres sunt; a rege Tydei AE toliae regis filio Diomedeae olim dictae ; quem appulsum sedem fixisse,& e vita excessisse,ac sepultum narrant historici: cuius item sepulchrum,eiusq; uxoris, & fili j etiamnum iuxta castrum ostendi memorant incolae. Ad Lateranenses aute Canonicos, munitissima, milite, praesidiario custoditam, inhabitant: in qua Coenobium est, & templum Diuae Virgini sacria,miraculis percelebre suntq;coenobitat ut fierunt non tam in insulanos,quam adnavigantes omnes ossiciosi & perhumani. Aues insula nutrit fulicarii similes, Diomedeas vulgo dictas, quas nusquam gentium, praeterquam ibi enasci fama est.

que edunt humanae voci per simile. de quibus mira narrant auchoreS. .

45쪽

. I. CST 'vi Cr. ITINERA UvMTertio demum die Dalmatiae rursum ora conspicimus. Nauarchus ubi se nihil preficere animaduertit, terram portumq; peti vicinum imperat. en cum itaque in puppim capimus, ac terram VersuS nauigamus: dumque turgidis velis rapidas sulcam us undas, Angustam Rag u saei iuris insulam,vim atque olei feracem,ac lardellarum piscatione nobilem, a laeua reliquimus Mox ad insulam cognomento Mediam, Ragus is item subditam vela dirigimus: ad quam tandem sole medio haerarente coelo appulimus. Haec Continenti vicina portum efficit satis rutum, Si capacem; in quo iactis anchoris in tertium usque diem substitimus. Etsi vero solum habeat viplurimum scopulosum,& sherile; arte tamen S incolarum industria adeo cultum ae elaboratum euasit, ut nihil culcius, elegantius ve spectari usquam detur. Plurima namque S magnifica sane hic visuntur aedificia: horti item dc viridaria varia omnis fere generis arboribus referta,& in primis Ficubus, Lauris, oleis, Citreis, Aureisq; malis cultissima.Nec desunt vineae, nobilissimi vini feraces. Sepes ibidem via de re est passim ex myrtis nullo ramusculorum discrimine artificiosis si me concinnatas. Charia ubi hic quoque, quarum fructus siliquas, vulgo panem Diui Ioannis nuncUpane, mirum in modum dulces, copiose pso ueniunt. Vicinum mare, portusque piscibus abundant. Ventis obstantibus toto triduo e portu soluere non licuit: quanta, nacti occasionem, plurimi e nostris commeatus in primis comparandi causa Ragusiam se contulere, ad duodecimum a portu sitam lapide: quam cum alias ipse quoque perlustrauerim, libet obiter quae de urbe hac clarissima, elusque situ, forma regiminis, alijsqi notatu dignis obstruauerim, breuibus adjicere. Q

Drbis Reipublica breuis descripti E set Ragusia a Turcis Dobronica appellata : Epidaurum dixere

veteres; celeberrimum & nobilissimum totius Dalmatiae emporium: Vrbsfrequen tissima, muris, turribus, portis, atque arce valida munita, ad littus posita, partini plana, partim cliuosa. a litrore enim

paulatim per dorsum collis a Tu rgi t, fio rmam q uere fert quasi triangularem: aedificijs vero cum publicis, tum priuatis, fontibusque limpidissimis,& frigi dissimis ornatissima, ut opulenta, ita luxui libidini, ae fastui

dedita. Portum habet tutissimum, sed manufactum, nec multum , amplum . quem ferrea cathena utrimque extensa noctu praesertim 'munit, urnauibus vel triremibus exteris liber aditus praecludatur, Min expedito sit, quas velint naves vel admittere, vel excludere. Haud

46쪽

HiER O SOLYMIT. ET SYRIA C. IIorocul a portu C regione arcis scopulus lataee, Chiroma vulgo dictus, ad Venetos (vc volunt) per Linen S, urbi porruique multum infestus; quem maximo pretio a Vene eis comparare Lepius Ragus ei, sed frustra, tentaverunt. Eo quippe frenum ijs Veneti injiciunt, prohibentque ne limites extendans, v bem Vet muniti Orcm reddant. Caque de causa venditionem illius recusasse fama est , ne scilicet urbis locique munitione confisi, ipsis unquam insultare audeant, aue arcem in eo, si ad illos pertineret, inexpugnabilem construa et rid enim si contingeret, no solum urbem ipsam muni Liorem fieri, sed nec classe cingi, aut pati obsidionem, tormenti sive bellicis a li tore quasi, vel laedi ullo modo posIevulo o persuasum est. Terri corium Vrbis perexiguum est, saxosum , Mnatura sterile , longi rudine vigin i quinque. la itudine sex, aut octo ad

furninum millia passuum Concinet S geritis tamen mira industria atq;arte adeo excultum,atque ad eam stactilic Lem, Venustatem. & elegantiam redactum, ut praecernauigantium ec spectantium oculos in admi rationem rapiar, atque detineat. Amoecta enim rota ea littoris ora vitia citraque colles, cuiusvis generis arboribus vestitos, vineis & viridat sex positos exhibet: in quibus myrtera, rosaria, laureta, Iespcridumque plantas nobilistunas, miro Odore fragran res Cernas. In e colendis autem cautibus hunc fere obseruant modum. Saxa ingentia excavant, atque in quadratam adaptant formam,sedificijs construendis percommodam; minutias relinquunt, easque, terra inter saxa eruta, & egesta, obruunt, mon LeSque seu Colles graduum instar componunt, laxisque pro fulcimento adhibitis, terram ingerunt aliunde asportatam, quam nauibus saburrae loco impositam aduehunt, & in ipso littore exonerat, adeoqae aliena tellure paternum solum colunt. Mirum sine & iucundum visu inter vastissimas illas rupes cautesque squalidas at Let excogitatum quod natura negauerit. Tot enim egregia: undiq; conspiciuntur villae, superbis exornatae aedifici js, vineis, atque viridariis , curus vis generis arboribus cultissimae, ut nihil vacuum repertas: quin imo ob situs elegantiam, aedificiorum pulchritudinem, variumque Ornatum, ac pulcherrimum prospectum,miram denique omnigenium fructu uiam, copiam,atque eximiam hortorum Culturam, odorumq; fragrantiam , ,

nympharum sedem cui in fabulis est) merito dixeris. Praeter Continentis oram paruae aliquor insulae Ragusino parent imperio ; Angu stanempe, Meleda, & Media, quarum supra meminimus. His adis de & quartam, cui a Diuo Petro nomen est,iam dictis non inferiorem. est namque situ amoena, cultura, & nobilium aedifici s, villisq; nitidis,

sima. Sunt aurem omnes, Meleda excepta, frequentes admodum,nec minus ac reliquum Continentis territorium, pulcherrimis aedificis S, vineis, hortisque excultae, ac omni rerum copia abundantes inscrcaeteras Continentis oras plurimum emicat

47쪽

i' . cor ovICI. ITINERARIvM vulgo appellatus; portu namque ditatus amplissimo , tutissimoque

hemicycli formam referente,ducentarum & amplius triremium Ca Baisci, cui a salutari Cruce nomen inditum est; fontibus quoque irriguus, Ac splendidis , magnificisque nobilium primatumque palaths con i-cuus ; hoitis in caper & viridariis cultussimus , ac populo frequens, situ; ornatu , si equentia , & rerum omnium copia reliquos Pa Os longe superat, ut primas sibi partes iure vendicare videatur. ibis Ragusiae ciues incolaeque ut plurimum opulenti, dc mercaturae in primis dedat , ultra centum & viginti onerarias naues easque

caueatas, sexcentorum Cadorum aut eo circiter capaces, praeter mino

ra nauigia possidere dicuntur. Solertis ingenis homineS,ad omnes necessarios usus, & praesertim negotiationem, ac nauigationem aptissimi, atque ad percipiendas doctrinas natura instructi: molles tame, &eLeminati, luxuque nimio dissi uentes. Illyrico seu Dalmatico more pleri. que vestiuntur : penulae Crurum tenus aliam super induunt vestem paulo longiorem, laxis medijsq; manicis, quam vulgo Croatam appellant : interiorem Eona serica vel goilypina Cingunt leuiter, exteriorem incinctam pro pallio ferunt. Nobiles & honestiores ciues Venetum imitantur amictum, tunica & pallio, non toga. Nobiles matronae gemmis , auroque nitenteS, comptat admodum & ornatae incedunt, nudo pleiae si pectore, Venetarum more; suntque procerae Vt plurimum, forma venusta, facie, & pectore candidissimis. Idiomate omnes utuntur Stationico; Italicam quoque callent linguam, nobiles p aesertim & non estiores ciues, sed vocabulis corruptam, & omnino impolitam ac horridam. Libera autem ciuitate fruuntur, nullius in parent imperio, sed sub tutela Pontificis Romani scui se crediderunt) vivunt immunes, exiguo contenti districtu, limites extendere nomstudent : Malun t enim cum nullius iniuria suos meri limites, quam eum multorum fraude alienos inuadere. Hinc ab armis securam de quietam ducunc vitam . quo vero terra maris securiores sint, Turcarum Imperatori viginti millia , Venetis decem millia aureorum tributi loco annuatim pensitare dicuntur. Propes s legibus vivunt, optimatibus Rempublicam administrantibus , Iuniores ubi vigessimum quartum annum attigerint in patritiorum numerum adsciscuntur. Hi Consilium rogatorum sustragijs constituunt, quod ex centum Senatoribus constat, penes quos omnis Reipublicae cura & summa rerum consistit. Magistratus si quidem creant , ossicia munia quo caetera distribuunt, Ducem eligunt, reliquaque & belli & pacis negotia expediunt. Dux, qui supremus est Reipublicae magistratus, principemq; locum tenet, singulis bimestribus uti(& caeteri magistratus)succestarem habet. Veste Ducali purpurea, seu coccinea, manicis

laxioribus, pilaos holoserico rubro in publicum prodit i duodenis

48쪽

HIEROSOLYMIT. ET S TRIA C. I peomitatus Senatoribus; peneS quo S summa est auctoritas ; Duci enim in o ubernanda Republica allidenr, sententias dicunt, unaque iustitiam administrant, dc comi ijs praesidet L. Publicis autem aluntur impensis,& in praetorio durari re magistratu degunt: neque urbe excedere libe rum est: quod ea ratione constitutum est,ut occasione postulante omanibus horis praesto esse, & subuenire Reipublicae necessitatibus tutius, accommodius possint. Arci urbi contiguae, quae & portui imminet, nouus in dies praefectus (Caliel mu vulgo dictus praeficitur, mira qua dam obseruatione. A solis enim Sina coribus, seu supremis illis consi liariss eligitur; electus inclinante die publicis ministris ad id destinatis

secreto denunciatur, iubeturque,ve quantocytis hominem , etian taper vim , si renitatur, in arcem pertrabant: quem illi quocunque ista loco inuentum, pallio Capite obuolutum, in arCem rapiunt: qua egredi in alterum usque vesperum sub poena capi eis vetitum est : in terr tamen victus illi suppeditatur e publiCO postero autem die accepto stipendio dimittitur, atque alius rursum in ei a S locum subrogatur.

Caeterum urbs ipsia Archiepiscopatu nobilis, inter lilyrici metropoli tanas sedes primas tenet. Metropolira plures sub se habet Episcopos, Sta mensem, Rostanensem, Bossonensem, Tribuniensem, Catharensen , Bracensem , Rosensem, & Bl inanensem. In urbe vero iuxta idem primariam Diuo Triphoni uacram domicilium habet, & ritu Romano sacra peragit, moribusque Romanis vivit. Haud procul ab

urbe ortum versi is vetus Ragusia,Epidaurus olim dicta, visitur, deleria pene, & aedificijs infrequens. Haec a Gothis devastata, & diruta,nun quam hactenus restituta est : e cuius ruinis noua Ragusia aedificata dicitur. Haec de Ragusia. eiusque Republica,& territorio dicta sussiciant: Iter nostrum prosequamur.

Castri noui, thari, Butuae aliarum Illyrici urbium maritimarum, nec non totius Ityr dis breuisiuiuntatio.

TERTIO demum die, qui decimus Tal. Septembris erat, prima lu

ce subductis anchoris e portu soluimus, ac flatu secundo vela damus laeti, mox turgentibus velis Ragusiam, Castrum Nouum, itemque Butuam, siue Buduam, vel 'talij volunt) Buluam, Illyrici continentis oppida maritima, eo die praeterlabimur. De Ragusia iam diximus: dereliquis oppidis, quo ordine in itinere occurrerun L, aliqua referemus;& primo loco de Castro NOUO.

Id Turci ci iuris oppidum, validis propugnaculis , firmc qtae Turcam rum prqsidio munitissimum ad fauces Rhi Eonici seu Rhi Eici aut Rhi- eteorum sinus in sinistro ostis clivo ad occasum positum est, cu forma Strab M. r.

49쪽

ε natura, ut tutissimum & ingentem praebeat portum. turritam vero instar arcis munitionem habet, & per dorsum collis, aedificia ab infima oppidi patre quae mari a suitur, assurgunt: in summo castellum natu tata a I te munitum sedet. c. hersego Dalmatiae quondam regulo a Turcis ademptuiri, postea ab Hispanis, Venetisque Andreae Doriae & Vincentrum Capelli ducum auspicibs Turcis ereptum; denique ab Ahenobarba seu Barbarossa archipirata & I urcarum sta premo duce Circa an UUm a Christo nato is 38. Hispanis denuo ablatum (qui duce Sarmiento viro impigro in eius expugnatione ad unum fere omnes conciderunt

in Turcarum peemansit potestate. Sinum ipsum hodie Culphum Cathareum c Golfodi Catharo Itali indigitant, ab urbe Catharo, cui Ascriuium & Rhi Einium & Rhiso olim nomen fuisse putatur. Eius

ostium praecludere Turcae saepius conati sunt, ut Venetis aditum ad interioris sinus urbem Catharum prohiberet: frustrati tamen conatu ab opere destiterun r.

Est autem Catharum in intimo Rhigonici sinus secessu oppidum,

Veneto imperio subditum, firmum aduersus Turcas praesidium, validis fortissimisq; propugnaculis & mumitonibus ae milite praesidiario mu-narum: quod mare ad Orientem sese intorquens placido alluit. Regio vicina apricis cultisque collibus peramoena est: sed Catharum obstantes ad dextram montes ita opacum reddunt,ut incolae brumali tempore paucis horis videant solem. Hinc coelo inclementiori, & assiduis pluuijs obnoxium eur.

Butua siue Bulua extremum Illyrici Continentis, quod ad Venetos

pertinet, oppidum maritimum, exiguum quidem, nec multu frequens est, muris, turribusque non admodum firmis, agrum habet amoenum, dc feracem,vitibus in primis cultissimurn. Foeminae ob summam COI- stantiam, animique fortitudinem passim commendantur. H ae siquidem estimo contra Furcas bello, viris omnibus Turcicae classis inta, propinqua statione haerentis metu oppido effugientibus, arreptiS armi S, moema, parriamque aduersus barbarorum iniurias fortiter tuenteS, perpetuum muliebris forcitudinis,atque inauditae audaciae exemplum posteris reliquerunt.

. Sole ad occasum vergente , Antibarim urbem vel Anti barrum vulgo fitiuari Arcni epilcopatu quondam nobilem, infrequentem tamen hodie, oc parum munitam ventas secundis praeterlabimur. Haec Venetis adempta ,&a Turcis vltimo contru Venetos bello capta eLiamnum Otromamici ruris est. Mod fa rii ste subsequen ii rursu; segnes nos adoriuntur venti, luitur, ac detinent, & tranquillitatis lentastimo taedio lassant toto b drio.

I audem lento pede secundum littus nauigantes Olchinium suntiamuS. Id Romanorum olim oppidum, antea Colchimum a Colchis

50쪽

HIER OS OLYIM T. ET SYRI A C. 2Ieios conditoribus(vt Plinius vult appellatum, hodie Dulcinium, Dol. cistus ab Italis appellatur; estque ad sinus Lodrini situm ostium, quoniadum Venetis, nunc Turcis subiectum, a Selimo secundo ultimo conistra Venetos bello armi, expugnaxu; infrequens hodie & immunitu. Olehinio a tergis relicto sinum ingredimur, cui vulgo culphi Lodri , nomen est, Go o di Lo ira in quem Boliana & Drino amnes , Scodram oppidum pricidi fluentes,axque ambientes, influunt.

Est autem Scodra insigne Illyrici oppidum, hodie Scutari ab Italis

adpellatum, Romanorum quondam Colonia, Venetis postea subditum, nunc Turci ci iuris, natura munitissimum. Sedet enim arduo montis suo ercilio, circumque ex eis N pr ecipitCS rupeS; in proximo habet laccum vulgo de Penta nomine, Octu giura militum passuum circuitus, ex

ouo Boliana amnis Oritur,o Ppidum ab austro alluen S, a quo ortum ver .sus haud procul abest Drino . Inter hos amnes planicies alissima iacet, campique mirae feracitariS , Vbi tam lceta sunt pascua, ut ab his pecora depelli quandoque necesse sir, ne nimia sagina pereant. Caeduas item ad maritimam oram iuxta Drini ostium siluas habe L , ex quibus materies ad fabricandas naueS Commodet exportatur.

Hic ultimus Illyrici ab ortu terminus est. ora ire quid e regio (vt auia

thor est Ptolomaeus D Histria, seu Al sia flumine ad Macedonit usque

confinia,secundum maris littora iuxta Scardum montem, ac Drinum, seu D nonem, vel Drilonem fluuium producitur. Mediterranea eius ad Pannones, & Misiam superiorem, hodie Bosi inam, sese pandunt. Pomponius Mela tamen ta Dionysius Alexandrinu S multo ampliorem eam statuunt. Totam enim maris Adriatici oram a Tergesto Hi striae oppido ad Ceraunios usque montes Illyriis adsci ibunt, eosque ultra Danubium habitare docent. Contra Plinius eam inter Arsiam MTitium fluuios constringit. Hodie lilyricum communi vocabulo Sc&uonia vocitatur, a gente Sclauonia, Germaniae olim populo, nunc Bi ci mos appellamus; qui(vti Biondus refert eam expulsis indigenis occuparunt, diuiditurque a Neotericis in Dalmatiam, Albaniae coliternu nam, & Liburniam , siue Croatiam ; quam alio nomine Comitatum Iaderte nuncupant. Sunt tamen qui lilyricum in Sclauoniam, Dalma. tiam , & Albaniam diuidunt , constituunt luc Sclauoniam ad Occi dentem , Albaniam ad Orientem , mediamque inter eas Dalmatiam. Longitudo iuxta Ptolomaei eiusque sequacium opinionem ab Arsia ad Drinum, vcs Bolianam amnes q8o. millia passuum colligit , latitudo

I io mi illa : cum alij contra eius laeitudinem 32'. millium passuum statuant longitudinem ad Boo. millia extendant Vniuersus autem orae

Illyricae cursus mar timus plurimos portus habet, optimos & Capaci Ilii mos; quod ex sinuoso eius iuri ire, frequentibus , & adia cen tibiis insulis (Quas supra numerum millenarium adscendere narrat Plinius)

SEARCH

MENU NAVIGATION