Philippi Bonamicii De claris Pontificiarum epistolarum scriptoribus ad Clementem 14. Pont. max

발행: 1770년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ram enim mihi opportunit,tem oblatam esse video, qua

ego quoque , qui Tibi pluri

mum debeo, de ea , quam adeptus cS, omnium maxima dignitate vere , magnificeque gratulor . Hic vero non

Vulgare quoddam atque usitatum, sed novum plane, singulare, atque ad Tui nominis immortalitatem illustre gratulationis genus Tibi deberi nemo non videt,si animadvertat Te Pontificem Maximum esse faehum iis in Comitiis, quibus post hominum memoriam nihil foelicius ,

nihil Diuitigod by Coo ale

12쪽

nihil augustius sane fuit. Ad

eadem nimirum Comitia reservabatur inauditum , &in omnem posteritatem maxime memorandum hoc decus , ut gloriosissimus Caesa

rum IOSEPHUS Austria

cus , qui praestanti virtute adhuc Juvenis Europam universam rapuit in admirationem sui, Romam repente advolaret , in VatiTanas aedes pedem inferret , atque au

gustum illud Conclave, quo

purpuratorum Patrum Sen ius frequens jampridem comvenerat , in perata praesentia:

13쪽

suae luce perfunderet, atque illustraret. Quo inusitato e- staculo quid unquam , aut huic U rbi jucundius esse pintuit, aut Romanae Ecclesiae honorificentius, aut auspicatius futuro Pontifici3 Neque

tamen non ea statim omnium

animos pervasit opinio , ab hisce Comitiis, quibus tanta divinitus fortuna adjuncta fuerat, nescio quid ex titurum plane magnum atque di-

Vinum . Jam vero non mul

to post renunciatus es PontifexMaximus ita concordibus omnium studiis atque suffra-

14쪽

giis , ut non admodum quieto Reipublicae statu tanta eX-titerit & Sacerdotii & Ιmperii consensio , quantam ne tranquillissimis quidem temporibus extitisse unquam accepimus; delectusque es unus ex omnibus, quem inusitatus Comitiorum splendor , quem ipsa conditio temporum , quem universae Ecclesiae vota flagitare atque eXpe

tere viderentur .

Quamquam non falsb dixerim, sapientissimos Patres non magis amplitudini tuae,

quam suae ipsbrum laudi, N

omnium

15쪽

omnium faluti constituisse. Fuit enim eximia eorum prudentiae laus , gubernaculo Christianae Reipublicae, princellis temporum tiarbulentis simorum jactatae, eum Magistrum adhibere, qui non quin

Cumque Ventorum impetus ferat,inconsulto vagetur, sed collectos velis Ventos, qualibet parte moveantur,sibi magna industria ita cogat obsecundare, ut expedita navigatione portum foeliciter tenere aliquando possit. Fuit magnitudinis animi tuae, nulla difficultatum mole deter-

16쪽

reri , quominus humanae , ac

divinae spei plenus delatum

Imperium ita cciperes , ut heneficium non accepisse, sed dedisse videaris . Et miramur tantam ubique gentium , simul ac tuum est nomen auditum , laetitiam &gratulationem extitisse Nam

de Urbe quid dicam , quae,

vix certo nuncio percrebuit, Τe renunciatum iri Ponuicem Maximum, in t Vaticanum montem advolasidi vis,

est . Nos ipsi incredibilem

illam frequentiam omnium aetatum atque ordinum ub

17쪽

dimus inusitato gaudio ge

stientium: Nos voces audivimus summae laetitiae indices , testes approbationis :Nos ora vultusque perspex, mus, e quibus de futura Reipublicae staticitate non dubia

spes eminebat . Una enim Romae , una Ecclesiae unive se , una Regum ac Principum, una populorum omnium sententia, eam in Touno esse virtutis atque animi praestantiam , qua in tanta perturbatione rerum opiti

lari Reipublicae facile possis,

eamque in Veterem maje

statem Diqiligoo by Cooste

18쪽

statere, ac decus vindicare.

Et quidem cogitanti mihi

tot tantasque rerum commutationes , ac vetera memoria

repetenti , illud verissimum videri selet, Respublicas se

me omnes fuisse perbeatas, atque immortales futuras, si eaS artes, quibus ab ipsis principiis sapienter constitutae fuerant, constanter retinuissent. Hoc quidem certe affirmare licet de Romana Ecclesia; una enim virtute nititur, quae non fallit opinionem , atque hinc repetat oportet & ornamenta di-

enitatis,

19쪽

xvi gnitatis , & praesidia stabili

tatis suae . Sed quum ea sit

conditio rerum humanarum, ut nihil non mutetur, ac sensim prolabatur , asciscendi sunt periti, atque excellentes Viri, qui Majorum instituta servare, dc retinere, &, quoad ejus fieri possit , re-

Vocare contendant, easdem

que Respublicas cum administrandas suscipiant , quasi Picturas egregias , sed vetustate evanescentes iisdem, quibus erant, coloribus renovare studeant. Sed inter caeteras Uirtu

20쪽

x v I I )tes , quibus Christianae Rebpublicae summa salus ac dignib

ias continetur , majus quoddam , haud scio, an maxumum momentum semper attulit ad ejus incrementum

praestantissima illa virtus,nubii Philosophorum cognita, a que ab ipse Religionis Conditore Deo in terras primum deducta, Christiana Humilitas, hoc est, excelsior quidam

privatarum rationum, & te renarum rerum omnium comtemptus . Hac enim virtute

maxime , non superbia dominatus, non opum splendo-

SEARCH

MENU NAVIGATION