Philippi Bonamicii De claris Pontificiarum epistolarum scriptoribus ad Clementem 14. Pont. max

발행: 1770년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

a BONA UICII DE PONTIFIC.

quitatis eruenda suerim Persecutus; nonnullaque etiam collegerim , quae vel in obscuris annalium monumentis, vel in dispersis sepulchrorum inscriptionibus, vel in pervulgatis doctorum hominum epistolis lasa erant, ac dissipata: reliqua tamen erant plurima adeo vel obruta temporis diuturnitate, vel oblivione posteritatis extincta, ut ea reperire , atque explicare vix , & ne vix quidem possem . Itaque tam lente procedebat opus, ut intelligerem in discrimen venisse me non

ingenii solum, sed etiam ossicii: Ne aut id Tibi, praesertim tanta dignitate , ac sapientia Principi, recepisse visus essem , quod non poteram implere, quod est impudentiae; aut id non effecisse, quod poteram , quod est negligentiae. Qua in dubitatione maxima quum

versarwr , collegi me aliquando, ac constitui , eam mihi rationem ineundam , ut sinminus omnia , quae deberem , ea saltem sol Verem , quae possem: atque adeo historiam, quam promiseram , plene , diligenter , ordinateque scribere quum minime liceret, scriberem tamen aliquid , Tibique , qui eo me nomine appellas, Benedicte Pontifex , r Praesentarem jam non imagines clarissim rum Virorum expolitas , atque persectas,

sed nescio quid quasi e quercu exculptum , quod simile simulacri videretur . Husmodi est

42쪽

est Dialogus, quem conscribere instituimus. ad Teque mittimus, Benedicte Pont. Max. , qui unus mihi es & lector, & judex optandus aequissimus . Neque frustra optaverim , quum, quae tua est eruditio, optime omnium noveris, res propter inopiam monimentorum , & vetustatem temporis perobscuras

haud ita facile proserri in lucem potuisse.

praesertim quas oratione illustrare velis , non infuscare barbarie. Quae vero tua est humanitas , neque ad inertiae Culpam trahes, si non munus promissi omne conficimus; neque id , quodcumque tandem est , quod co fecimus , omnino repudiandum existimabis . Iam vero hanc scribendi rationem p tissimum secuti sumus, ec quod videbamus,

non ad eamdem rerum , & temporum accuratam descriptionem, legumque severitatem formari Dialogum oportere , quibus historia adstringitur , & quod hoc unum sere scriptionis genus optimo consilio ab optimis Auctoribus usurpatum esse legeramus , a quorum imitatione qui recedunt, ii quidem a praestanti doctrinae laude absunt quam longissime . Pigebat enim harum quotidianarum Diatribarum, atque Dissertationum quae monstra , aureis inaudita temporibus, ambitio peperit imperitorum, qui, modo emittant aliquid in vulgus , non verentur

43쪽

4 BONAMI cII DT PONTIFIC. judicia doctorum , atque prudentium, a quibus multo facilius impetres , ut non scripta desiderent, quam ut male scripta probare possint . Id autem non eo dicimus , quo acutius videre nos , quam ceteri , videamur , sed ut appareat, plus apud nos valere auctorit tem veteris di lciplinae, quam , quae temporibus nostris succrevit jam uberrime, scribem di sutilitatem . Eoque me minus poenitet hujus consilii , quod in ejusmodi scriptione

remoto a nobis sermone , inductisque lapiemtissimis Viris plus auctoritatis habitura vudetur oratio . Induximus autem Ioannem Vitiis centium Lueehemium civem notirum, quem vivum coluimus semper, ac mortuum P

hlice laudavimus ea oratione, quae est in manibus hominum . Fuit enim Lucchesinius vir

excellens omni laude virtutis & ingenii , idemque graecis doctus literis , & maxime latinis , quarum studio quum flagraret , Demosthenis orationes quasdam vertit e grae-CO , earumque rerum scripsit historiam, quae sua aetate contigerunt. Opus utrumque satis

accuratum, & magni apud posteros nominis . Tanta homo doctrina & fama delituit nimium diu in otio literarum , evocatusque

sero est ad Pontificias conscribendas Epistolas, cui muneri , quoad vixit , praesuit summa sua cum laude , & Pontificum dignitate: id

44쪽

quod ipse probe nosti, Benedic, Pontifex, qui & illius opera usus es, & de his rebus

optime judicare, ut de omnibus, potes. I u. jus igitur non sine causis tota est de claris Epistolarum Pontificiarum Scriptoribus disputatio. Sed cum eo simul loquentes secumus amplissimos dignitate, ac lapientia Viros duos Alexandrum Furtertium ' , ex vetere illa disciplina Praesulum doctissimorum , dc Casetanum Fortium , Advocatum, uti vocant, Consistorialem, in illo suo forensi labore, ut inter homines peritos constare video , facile principem, neque tamen politioris humanitatis expertem. Horum autem utrumque & Lucchesinius vivens secit plurimi. 6c

ego honoris, atque amicitiae caussa nomino.

Neque alienum putavi pro meo studio, proque familiaritate , quae mihi cum Luccnesinio intercessit, huic disputationi videri me quoque interfuisse, si nihil aliud , saltem ut ea, quae sapienter in eam rem ab eruditis-

r Alexander Furiettius sitit deinde in Carδinalium numerum a Clemente XIII. cooptaras . aliquanto serius . quam illius diuturnus labor in multis di libiuque Reipublieae munerib is caste integreque versatus . quam summa vitae probitas , quam multiplex praestansoue do ina flagitare viderentur . Quam quam autem admodum senex vita decesserit . magnum tamen amieis omnibus desiderium reliquit sui. 1 Caietanus Fortius nune Romanae Curiae Praesul amplissimus Looter eximias verissimasque ingenii doctrinae humanitatis iudes adeo est in ore atque admiratione omnium . ut commendatio in nostram non magnopere desideret.

45쪽

6 BONA MICII DE PONTIFIC. simo Sene di ista meminissem , quantum ego possem , non sinerem intercidere , literisque custodirem . UuM igitur Lucchesinius Tibur venisset, unaque ego secum animi causa exissem , iique , quos supra Commemoravi, Furiettius, & Foditius feriis autumnalibus eodem venissent ,

quum plurimi hujusmodi homines solent esse in iis locis, forte evenit, ut hi Lucchesinium in Atestina Villa mecum, ut solebat. deambulantem offenderent. Hic primo illa , quae in Congressu amicorum solent: deinde Lue-chemius, ecquid , inquit, Roma novi Nihil sane, inquit Furiettius , quod sciamus. Sed

miror . te novi quicquam ex me quaerere ,

qui, Tibure quum sum , totus sum in Tiburistinis antiquitatibus pervestigandis . oblitus

rerum novarum omnium . Habet tamen , im

quit Fortius . aliquid ex antiquitatibus ipsis novi, de quo certe plurimum cum eodem ipso gratu teris . Quidnam, inquit Lucchsyrius , praeter Centauros illos affabre sculptos aegyptio e marmore . qui domi suae in Urbe

ad visendum ingeniosis , atque intelligentibus

46쪽

EPIs To L. SCRIPTORIBUS 7bus viris patent quotidie non domino magis ornamento , quam civitati λ Tum Furiettius. quasi qui thesaurum invenisse aliquem diciutur, laetitia gestiens, habeo, inquit, habeo ex Hadriani Villa recens effossum vermicul tum opus ad essigiem vasis capacioris, & bia bentium Columbarum , mirificum adeo, ut nihil ex omni antiquitate in eo genere vide tur esse, quod cum illo compares. Neque putem hariolari, si hujus ipsius operis meminisse Plinium dixerim: cujus ego artificii pulchritudine commotus scribere aliquid cogitavi De Mu is , quo artifices nostros ad innitationem veterum hortarer, quamquam nos vere ut dicam in hoc ipso artificio ;nostrorum hominum studio . habemus , quo non solum provocemus , sed antiquitatem vincamus ipsam . Tum Luechemius , Ego vero , inquit, non in hoc solum tibi gratulor. Furietti mi, quod tanti pretii reliquias antu quitatis inveneris, quod est cujusdam felicitatis ς sed multo etiam magis laetor, quod studium ipsum antiquitatis , quo sane plurimi intemperanter , ac perverse abutuntur, consers ad utilitatem artium pulcherrim

Tum ; quod est ingenii , atque prudentiae singularis , id est, tuae. Et contulisse te quidem illud declarat, quod lapidibus ac signis veteribus effodiendis das operam , di das A etiam

47쪽

8 BONA MICII DE PONTIFIC. etiam praeclaris Civium tuorum monimentis

ingenii illustrandis ; quorum aliqua abs te in lucem edita legi perlibenter . Tum ille : Barzigios , credo , significas, quos idcirco edidi, ut constaret, licet judiciali occupxtione imis

peditum, non abhorrere me a studiis amoenioribus , & praeterea ut ostenderem , optumis illis temporibus castae latinitatis studium ad Coenomanos usque nostros pervenisse. Ceterum probe novi, eos quidem , tametsi non ineleganter scripserint, nihil tamen ad Bem-hos. ad Sadoletos , atque ad te ipsum , qui eorum non solum es in ossicio successor , sed latinae imitator eloquentiae . quam temporubus nostris prope jam collabentem videris unus pulcherrime sustinere . Historia enim

tua nota est omnibus; eo minus vereor la dare praesentem . Sed miror esse neminem , qui, ne tantorum Virorum memoria sensim

evanescat , eorum quasi historiam diligenteriordinateque describat . Tum ille . rem a me , inquit, deliberatam, & multum agitatam requiris . Non enim dici poteit, quam ego commemoratione delecter Virorum e Cellentium , quorum muneri successi , non quo eorum in scribendo laudem sim assecutus hoc enim abs te amice magis dietum .

quam verius sed quod mihi ipse assentorkrtasse, quum hanc quasi fictam haeredit

48쪽

Eν Is T L. SCRIPTORIBVs stem alienae gloriae tenere videor. Igitur hunc

nostrum ipsum me autem dicebat) illuc ueingenii , ac industria: nervos omnes contenderet , vehementer sum cohortatus. Relu

qua enim historia , quam habeo in manibus, quum jamdiu absolvi flagitet, non patitur

alio me abstrahi , atque avocari. Tum ego: A me tu id quaeris, inquam, quem huius etiam eruditionis habeo magiitrum optimum Et a quo in collocutionibus familiaribus , quum multa alia, tum nomina etiam nonnulla accepi eorum , qui, quum in Pontificiis Epistolis conscribendis excellentiores ceteris fuerint. digni sane sunt, qui a sile tio , ac tenebris vindicentur Tum Furiatius , quidni i tur profers , inquit, Lucchesni, & quoniam soli sumus, atque otiosi, nobiscum communicas , qui , & quales illi fuerint Neque enim quicquam nobis gra tius facere potes; ut pro Fortio etiam l quar . Et recte , ille inquit , loqueris: Nuia quam enim libentius sum,quam ubi huiusmodi amoeniores disputationes incidunt, atque agitantur; neque ferre possum quorumdam Patronorum insulsitatem, qui quocumque in ioco & quoscumque inter homines habent semper in ore Caussas, Iudicia . Forum. Sed dabis hanc veniam curiositati meae neque enim Caussidici pudentiores omnium homi-

49쪽

xo BONA MICII DE PONTI I C.

num solent esse) ut petitioni illi nostrae addam aliquid, rogemque te , Lucchesini, ut antequam de singulis huiusmodi Viris disputes, universum eorum genus perstringere ne graveris, nobisque explices, in vo Ponti ficiarum Epistolarum Scriptores excellere oporteat, quale sit . Mihi ergo, inquit Lu ehemius , ut seni partem loquacitatis imp nitis ; quam quidem non recuso, quando &id aetatis sum , & vobis non ingratum futurum esse video . Immo , inquit Furiettius, gratissimum , & quoniam satis deambulatum est, in pratulum illud , si placet, secedamus, quo sane nihil est propter adsitarum arborum amoenitatem , agrique Romani prospectum jucundius . suis praeterea locis sedes aptissimae disputationum nos admonere videntur . in quibus eruditi illi veteres , &principes civitatis rusticationes citim suas

traduxerunt. At nunc . immutatis moribus,

atque temporibus . honestissimis illis exercitationibus ludi successerunt, commessationes, dc inanis loquacitas , otii comes inesetissimi. Sed en pratulum: in quo quum Omnes consedissemus. ita Lacehemius exorsus

est a

50쪽

sunt in pervulgatis , & contritis praeceptu hujus rei: nempe , ut sit ille liberaliter imstitutus , fide sit optima , diligentia maxima;

quibus rebus qui sit ornatus , non tam, mea quidem sententia, laudandus est, quam r pudiandus omnino, qui careat . Etenim quis cum Maximo Pontifice agere. summisque de rebus consuli, hominem serat agrestem, infidum , negligentem Linquamus igitur haec, quae facilem cognitionem h hent , usum necessarium. Neque enim gravitatis vestrae esse arbitror , neque, si placet. meae in communibus rebus vel audiendis.

vel explicandis, ne huius quidem sessionis

otium consumere; praesertim quum non mihi sit apud vos vulgaris aliquis Epistolarum Scriptor informandus, sed is , qui maxim rum rerum interpres sit ejus Principis, e ius florentissimum domi est Imperium, amplissima apud omnes sere gentes, omnesque Reges auctoritas, humanarum divinarum. que rerum potestas summa, & singularis. ae quum incile intelligatis. jam neque iulud expectare a me debetis . quod in proommiis oratores omnes facere Consueverunt,

ut illud suum, qualecumque est , dilaudent. de quo di sturi sunt. Pontificis enim , cui inservimus. dignitas dat mihi aditum ad ducendum adeo illustrem, ut supervacaneum

SEARCH

MENU NAVIGATION