Philippi Bonamicii De claris Pontificiarum epistolarum scriptoribus ad Clementem 14. Pont. max

발행: 1770년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

i a BONA MICII DA PONTIFIC.

ticipantium in loco Iacobi Casenatis , qui ad Molinsem Ecclesiam , licet absens , designatus fuit. Innocentius Octavus Iacobum ad Henricum Septimum Britanniae Regem Legatum misit, a quo tantam gratiam iniit, ut ConmIiarius Regius factus fuerit, & regiae gentis insignibus ornatus: Quae caussa filii , quamobrem ille hosce sepulchro suo versiculos incidi jusserit. ER RUa , sunt pardi, sunt lilia munera Regis

Brittanni; meruit hoc mea ma na isdes a Mortuus est Mense Augusto an . I 496. Marinsilius Ficinus eum eruditissimum hominem appellat; de quo legendus etiam Ughellius.

ANTONIUS IACOBUS VENIERIUS.

DE Antonio Iacobo Venierio Recina tenis si afferimus testimonium Jacobi Vol,

terrani, qui in Diaris Romano ad an . I479. ita scripsit: Obierat per eos dies Augusto memse Omensis Cardinalis S. Clementis apud R canetum , Ortus sui , ct agri Piceni civitatem , quo per Vatem diverterat. Antonius Iacobus ei nomen fuit, gente Ueniera . Fuerat hie Roma Apostolicorum diplomatum Scriptor , inde Syracusanus Antisti, a Pio Secun

212쪽

do in Hispaniam misius, ubi ab Hispania Rege honore en auctus, cy' ad Ecelsam Legionensem translatus , atque ab eodem Rege Or tor ad Pontifcem Paulum II qui Rosucceseserat, destinatus. Defuncto Paulo , Sixtus IH successor eumdem Comensi Ecclesia uberiori pra- fecit; ac postea secundo Fontiscatus anno Camdinalem creatit. Vir erat acris ingenii, magna solertia , Iingua libera , s intrepidi animi , ideoque Pontisci, ct Maecenati parum

gratus . '

IOANNES GOBEONIUS.

Ut primus , & unus Gobelinium , Bomnae Vicarium , Pii Secundi Secretarium fuisse tradidit, is fuit Franciscus Bandinus Senensis Archiepiscopus. sed unius Scriptoris auctoritas tanti apud nos ponderis esse non debet, ut Gobelinium inter Secretarios Pontificios, praesertim qui clari fuerint, adnumerandum putemus. Certe apud Scriptores ceteros mirum hoc de homine silentium ; & mirum quidem omnibus videri debet , tum Pium II., cum ejusdem carissimum Secretarium Ammannatum nostrum in tam multis , quas scripserunt, epistolis nunquam hujusce . Secretarii meminisse . Bene fortasse Αubertus Miraeus in Aiactaris ad Tri

213쪽

IM BONA MICII DE PONTIFIC. themium opinatur . Ioannem Gobelinium Amanuensem fuisse ipsius Pii lI. & historiam in libros tributam duodecim, quae a Pio comscripta fuerat, emisisse veluti suam , non eoisdem ignaro Pontifice . Edita autem Romae fuit an. Is 84., &Is 89. nec non Francos irti an. I 614.

TI us Gori, sive Gregorii Senensis me .R A minit Gaspar Veronensis, qui eum in Apostolici Secretarii quinquaginta millia nummum aureorum sibi lucratum esse narrat,sine cujusquam querimonia, aut aliquo suo, erimine . Secretarius filii Pii Secundi .& eundem esse opinor, cui Philelphus epistolam suam quandam inscripsit : Gregorio Lollio Secretaris Apostolico.

LEONORUS BONONIENSIS . DE Leonoro Bononiensi ita Gaspar idem

Veronensis in vita Pauli Secundi pag. Ioas. Latinis literis graecas Bononiensis adjecit , atque adeo probe eas, pulchreque novit ...ut aeque graece loquatur , ac latine : quod pamcos inter Italas πουimus esse assequutas. A dicit enim Leonorus Theodorum Thessalinice

214쪽

sem eius linguae peritissmum, o non ignobialem philosephum. . . Post Pii II. Obitum apud

benignissimum Paulum Secundum vivere Lia tuit, non tamen , quemadmodum prius, in Bromibus Pontificiis conscribendis , qua formam inolarem habent, sed cubicularius jam e D. Extant etiamnum aliquot Leonori epusiolae quum graecae , tum latinae, quae MAin Bibliotheca Vaticana adservantur .

IN Secretariorum Arnolicorum numero suisse Baptistam quendam Reatinum idem tradit Gaspar Veronensis in vita Pauli upag. Io 8. , ubi ait : Scribit θ ornate Baptista Reatinus Scriptor Apostolicus.

NIcolaus Sandonninus Lucensis Paulo II. fuit a Secretis . Cum deinde ab eodem Pontifice Mutinensis Episcopus saetus esset, nonnisi post diuturnas gravissimas contentiones cum Boris Ferrariae Duce in Epist patus possessionem pedem posuit. Dioece- sana Synodus a Nicolao habita maxime Celebratur, commendanturque in primis imges latae de Oausura Monialium, ac de Mais

215쪽

I 6 BONA MI CII DE PONTIFIC.

trimoniis per tres festuos dies in Neis, publice nunciandis . A Sixto IV. in Galliam missus controversias inter Ludovicum Gauliae Regem. Carolumque Burgundiae Ducem feliciter composuit. Denique anno 1479. a Mutinensi Sede ad Lucensem translatum suisse constat, ubi multos annos vixit splendide atque magnifice , ita tamen , ut, quod

tribuendum est Episcopali ossicio , fidei, &religioni, minime praetermitteret . Ejus d ctrinae testes habemus Campanum . Papie sem, aliosque illius aetatis Scriptores plurimos . In Tabulario Canonicorum Lucensium , quod omnium in Italia Propter a liquitatem celeberrimum , extat oratio , quam Sandonninus nomine Reipublicae Lucensis habuit coram Innocentio VIII., qui nuper creatus fuerat Pontifex Maximus, i tinae eloquentiae atque obsequii plenissimam. Excessit e vivis an. I 99. non sine maximo

luetu Civium, Praesul sane ornatissimus, res quae non ultima laus existimatur Principibus apprime carus , praesertim vero Fer dinando Neapolitano Regi, qui Nicolaum magnopere dilexit, omnique honore dignissimum censuit. 2.

216쪽

IOANNEs ANTONIUS DE BUXIS.

thecarius , ac demum Episcopus Al Tiensis , de quo Volaterranus ita scribit : Ioannes Antonius Prasul Aleriensis in librorum locis emendandis jure laudatur. Strabonem autem quam diligentissime emendavit. Mortuus est Romae an. I s. uti ex inscriptione ejus sepulchri constat . quod in Templo Sancti Petri ad vincula positum est. En inscriptionem .

Buxis Putria Vi levanen Xi ii IV. Pont. Max. Res Bibliot. Secretarioque : Venerando Senatui ac toti Ecclesiae caro; Gi fuit pietate fide litteris insignis; De patria Parentibus amiciser omnibus benemeritus, Iacobus Fr. Germ. pientissme vixit an. s 7. m. 6. d. Ia. Obiat amIubilai ι47s. prid. non. Feb.

BENEDICTUS MAFFAEIUS.

T T Unc Benedictum Massaejum , Veronae summo genere natum, Secretarium Si X-ti IV. fuisse, adeoque dictandis Apostolicis literis praepositum accepimus ex Schradem . qui ejus inscriptionem lepulchri affert. Ben M 4L

217쪽

r 8 BONA MICII DI PONTIFIC. die O clara Familia Patriciorum Veronensium Mama genito Apostolic, literar. major. pras didian. virtutis ergo a Sixto IV. XII vira creato . qui vixit annos menses II. I9. xv. Kal. Iulii.

DOMITIUS CALDERINUS.

Domitium Calderinum in Calderia naiatum , qui locus est ignobilis in agro

Veronensi, a Raphaele Volaterrano Commentar. lib. a . pag. 7TI. Secretarius ApoAMDeus appellatur; & propter singularem er ditionem dignus suit, qui in eo numero re. Poneretur. Nam, ut ait Barthius in Statium, fuit primus, qui hoc tempore Poetas duriusi Ios diligentius coeperit enarrare, ct in eos commentarios edere admodum juvenis . Hoc d clarat commentarius ipsius elegans in P

pinium Statium , de quo ipse in Prant. ait: Incidi in libros V. ΘIυarum Papinii Statii, opus granditate heroica sublime , argumento varium, doctrina remotissimum, quod nemo

ante nos aut ausus est, aut potuit attingere . Hominem arrogantem suisse , Ac maledi-Cum omnium obtrectatorem narrat Vol terranus ib. Hujus ego, quamquam eram familiaris . vitium unicum livoris, atque ob trectationis in omnes doctos non prateribo, di-gnuι

218쪽

EPIs To L. SCRIPTORIBVs Irygnus propterea, ut de Laelio Gintilianus ait, visa singiore , ac ingenis meliore. Mortuus est Romae admodum juvenis an. I 77. hoc est Eugenio IV. Pontifice . Solemne illi factum ianus, quo Academici omnes Romani pulla veste convenere ad exequias cohonestandas . Inter Angeli Politiani carmina habes illius Epithaphium , quod est. Hune Domiti tumulum Aecis qui transit ocellis , Vel nabo ignarus, vel male gratus homo e i. Intulit hie vatum eaeis pia lumina ebartis: Obstructum ad musas hie patefecit iter. Hune Verona tulit docti Atria illa Catulli: Huie Iethum atque urnamRoma dedit juυ nn o vero mortis genere, aut quo ae latis anno non satis inter Scriptores constat. Nos Lucium Phosphorum sequimur, qui in Epigrammate ita cecinit. Te scelerata Ities sexta Trieteride nondum

Bis Domiti clapsa mittit ad Ebsios . ANDREAS TRAPEZUNTIUS. FRANCISCUs NOZER ANUS. MARCELLUs RUSTICUS. GASPAR BLONDUS. Hos omnes suisse Secretarios Apostolicos,

luculentus ejus temporis testis Iac hus Volaterranus in Diar. ad annum 1479 M a com

219쪽

18o BONA MICII DE PONTI re. confri t. Andream vero Trapezuntium

Georgii filium filisse, & filiam praeterea

hunc habuisse , quae nuptui data eis Fausto Magdalenae Poetae illi Romano , quem Leo Decimus dilexit plurimum , Iovius testarur . De Marcello autem Rustico nam de Francisco Noeterano nihil invenimus praeterea habemus inscriptionem , quam supra attuliamus , quum de Cincio ageremus; & Ga parem Blondum facile exist mamus unum

esse ex iis quinque filiis, qui Flavio Patri sepulchrum posuerunt. & quos Leander Aubertus doctis imos fuisse ait.

IACOBUS VOLATERRANUS. De huius familia varia est opinio, quem

alii Massaeja e gente , alii e Gerarda, idque probabilius, Volaterris natum esse Mjunt . Illud constat, fuisse ab epistolis Iacobi Ammannati Cardinalis Papiensis , in quo error est vossit palmaris, qui Iacobum V

laterranum eundem facit, atque Iacobum Ammannatum. Mortuo Cardinali Papiensi, a Sixto Quarto in Secretariorum ordinem CD Ptatum se esse ait ipse , & ex Codice Vatia cano 39 a brevem eruimus orationem ,

quam ipse Iacobus ad Collegas habuit, quo die cooptatus est , quae affertur : Amplissmi ,

220쪽

ct spectatiδi m Viri , Patres θ Domini mei. Voluit Sanctissimus Dominus nUter pro sua Gementia , designare me Secretarium sua Sanctitatis , est Sancta Apo stolica Sedis, ac in ve-ktrum Collegium . ct ordinem eo tara , in Io eum Reυerendi Patris D. Iacobi de Casena electi ad Imbiensem Ecclesiam . Licet autem vir tus , ct merita mea non sint ejusmodi, propter qme sim meritus assumi ad amplissimum munus, tam propter vestras virtutes , quam Collegii majesarem ; tamen confisus in Deo , a quo bona

cuncta procedunt, ct qui dat assuentur speranti in se sapientiam , ct doctrinam : eonfisus in Gementia Sanctissmi Domini NoHri, qua

immensa es, ut sciris : confisus quoque in Nesra humanitate , quam intrilexi hactenus , nunc gratum eri iexperiri; spera ita me habiturum , ut Pontifcem non poeniteat disignati nis : Illas etiam admissonis . Et ex his tempore , Patres Amplissmi, non mori ut collegam ,

sed ut filium obsequentissmum me , salva mu

neris dignitate , trado ct stera Vestris Paternitatibus , a quibus peto eum Omni humilitate, ct reverentia , qua decet, in Culegium admi tant , edi recipiant, juxta seriem , ct decretum

Literarum Apostolicarum , est Processus iηde s quuti, ad laudem Dei omnipotentis , ct exaltationem , ct honorem Deri hujus Culegit. Alia tamen stylo scripsit minus inelegan-

SEARCH

MENU NAVIGATION