Philippi Bonamicii De claris Pontificiarum epistolarum scriptoribus ad Clementem 14. Pont. max

발행: 1770년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

aga BONA MICII DE PONTIFIC.

DECIUS AZOLINUS CARD. HIC etsi latine scribebat eleganter , &

prudenter , uti ex ejus Epistolis constat , quae extant in Tabulario Vaticano, tamen multo ejus notior in agendo solertia , quam in scribendo concinnitas . Itaque decem annos Secretarius fuit Innocentii X., cujus gratia floruit. Cardinalis deinde factus valuit apud omnes auctoritate plurimum . Christina Suecorum Regina ita eum magnisecit, ut haeredem instituerit suum . Id quod etiam tamquam magnificum in Elogio ejus Sepulchri legitur, quod est in Templo S,M riae in Vallicella . D. O. M. Decius Cardinalis AzMinus Firmanus egregia fide invicta animi fortitudine 6IOIica Sedi perpetuo addictus Summis Pontificibus acceptissimus , apud

322쪽

NATALIS RONDI NINIUS.

IN hoc adolescente magna apparuit ingenii vis. Legenda sunt ejus carmina in lubro Antuerpiae edito NDCLXII. typis Plantinianis, qui inscribitur Septem illustrium viarorum Remata . Hunc Alexander VII. Pomta , & Ponti sex illustris, ejus eruditione, atque ingenio captus, Secretarium suum, &Canonicum Basilicae Vaticanae fecit, quum annos nondum haberet xxvII. Neque diutius eo honore frui potuit. Immature enim interiit, tumulatusque est in sepulchro extructo magnifice in Templo S. Mariae ad Portam Flaminiam. Hoc autem ejus est Et gium , quod etiam a Mandosio in Bibliotheaea Romana affertur To. II. P. 2I3. D. O. M. Natali Rondinino Romano AIexandri Ν. Pauli AEmilii Card R. pietate ingenio eruditione Romanae juventutis facile Principi qui XX v II. annum agens ab Assex. VII P.M. Prafectus Epistolis ad Princiri operam suam Pont. sapientissmo ita probavit ut ' mox ab eo Canonicatu Hatie. λβ. auctus fuerit noυa in domesicas imagines decora illaturus nisi majora in dies de se pollicentem repentina vis morbi in ipse robore

atatis Disii reo by Coral

323쪽

atatis Reipub. eripuissi Felix Zacchia fila

MARIUs SPINULA GENUENSIS .

Ta IC Clementis X. Innocentii XI. Innocentii item XII. Secretarius fuit; neque tamen habendus in doctorum hominum numero , quum nihil scripserit , neque m gnopere visus fuerit. aut curasse , aut potuisse famam consequi ejusmodi. Epistolae quidem ejus Pontificiae , quae in Tabulario Vaticano extant, & quas legimus, tenues admodum sunt, & jejunae. Quapropter memoriae traditum est, plerumque ad scribe das Pontificias Epistolas de rebus gravioribus adhibitum esse Augustinum Favori tum, eruditum hominem temporibus illis, &Poetam latinum maxime celebratum .

doctos omnes viros mirifice complexus est, fuitque magis hac illustris benevolentia , quam scriptis suis , quae neque multa sunt, neque satis ad praeclaram eloquentiae

324쪽

EPIs To L. SCRIPTORIBVs 28ssormam elaborata. Quod tamen temporis vitio potius , quam hominis tribuendum puto , ut in Dialogo innuimus. Hunc Inn centius XlΙ. Pont. , & Clemens XI. successor Secretarium suum secerunt. Hic vero P stremus etiam Cardinalem . Episcopus fuit

Forocorneliensis , & Legatus Pontificius ΙΕ- miliam Provinciam sanete . prudenterque rexit. Hujus orationes duas habemus, Italicam unam , quam in Capitolio habuit de Sculpturae, Picturae , atque Architecturae

artibus: ad Ravennates latinam alteram,

quum Legatus esset. Hujus Cardinalis Et gium M S. extat in exquisita Renati Cardinalis Imperiali Bibliotheca. Ejus etiam memtionem facit Guarnaccius Praesul doctrina ,3c Ecclesiasticae historiae eruditione clarus in eo libro , quem de Cardinalibus, Ciac- conii exemplum sequutus, diligenter comtexuit .

Hic autem non alienum ab instituto Scriptionis meae puto , si Foeminam ex hac familia latinis literis mirabiliter eruditam

Commemorem . Bettisia enim Goggadinia Amatoris Goggad inii Filia an . MCCXXXII. l

tina lanebri oratione Ludovici Fratiae Bononiensis Episcopi laudes in Templo Bononiae maximo persequuta est Iurisprudentiam publice docuit ; atque a Summis Pontificibus

325쪽

a86 BONA MICII DE PONTIFIC.bus summo in honore habita fuit . At singularis mea observantia erga Ulyssem Gozradinium Cardinalis, dequo loquimur , Fratris Filium , qui nunc Romae pro Patria magna cum diligentiae ac splendoris laude Oratorem agit, postulat quidem , ut hoc loco eum honoris, oc reverentiae caussa nominem , & non falso , non ambitiose , sed Proprie, vereque assirmem , omnia vetustiumse , nobilissimaeque Gogradiniae familiae ornamenta in eum conjunctim derivasse , ita scilicet, ut ob politioris doctrinae praestantiam morumque suavitatem delibatus Βο- noniensis sos Nobilitatis vere appellandus esse

videatur.

CHRISTOPHORUS BATTELLIUS.

IC in Provincia natus Montis Feretrii loco ignobili, qui Saxum Corbarium dicitur , familiaritate usus Card. Albani, ad Secretarii ossicium ab eodem , quum Ponti- sex suit , post Gozgad inium admitas est. Aque hunc locum apud illum, toto Pontificatus tempore , tenuit. Laudata est Differtatio ejus , quae inscribitur : Expositio aurei Numisinatis Heracliani ex Museo Clementis XL Pontificis Maximi. Ritum annua ablutionis Ataris majoris Basilica Vaticana in die Caena

326쪽

Domini, libro edito explicavit, atque illustravit. Dedit etiam ad Lancisium Medicum celeberrimum de Ventiis Vilia Pliniana literas non ineruditas . Orationem habuit de Laudibus S. Pii V. in Basilica Liberiana, cujus erat Canonicus,& in qua sepultus est cum hac Inscriptione non sane eleganti . D. O. M. panni Chrisophoro Battelio ex Urbinate fprovincia Oliin hujus Sacrosancta Bassica Canonico utriusque Signatura Referendario Archiepiscopo Amaseno Pontifcio solio

A1sct uti. ct sanctissimi sapientissimique

Pontificis Clementis XI. integra decenniolo tolicorim Brevium ad Principes a se cretis qui ad regionem viventium demigraῬit die xxx. Mensis Iulii ΜDCC xxv.

annos natus LXVII. menses v III. Executo

res Tenamentarii Monumentum posuere.

MATTHAEUS SCALLIONIUS . O Mnem hic, in agro Viterbiensi natus ,

sortunam debet suam Innocentii XIII. Pontificis benevolentiae , qua illum ita complexus est , ut etiam Secretarium suum secerit . Tum autem maxime intellectum est,

327쪽

a88 BONA MICII DE PONTIFIC. posse homines benevolentia Principis locu-Pletes , atque honoratos fieri , doctos, at. que idoneos non posse. Itaque vix tenuit i Cum , quandiu Pontifex vixit , qui vixIthrevi: Canonicus tamen obiit Basilicae L

teranensis.

IN seminario Neapolitano posuit hic rudimenta doctrinae, in qua tantos pringressus secit, ut etiam adolescens peridoneus visus sit, qui alios doceret. A schola abductus , & Canonicus Neapolitanus iaetiis quaedam scripsit pro jure Ecclesiae Romanae , quae adeo Clementi XI. Pontifici probata sunt, ut eum Romam evocaverit, atque unum fecerit ex intimis Sacellanis suis . Deinde Bibliothecae Vaticanae Custos, di Vaticanae item Ecclesiae Canonicus; p stremo autem Benedicti XIII., nec non Clementis XII. Secretarius fuit. Quam praeclare se in eo munere gesserit, satis ostendimus in Dialogo . Mortuus est Neapoli, quo se valetudinis caussa contulerat, tertio Kal. Ian. ΜDCCXxxvIII. Hujus elogium scripsit At Tius Symmachus Maggocchius, vir sane doctus, atque omnis antiquitatis peritus , his verbis. Cardus

328쪽

ΕpIs To L. SCRI pro RIB Us 289 Carolus Majelius Neapolitanus olim Canoniens , deque hoc Capitulo optime meritus, quam a puero pietate, is literis prae ians fuerit, Sominarium hoc ejus ope ad tantam gloriam provectum declarat. Nihil certe in Obserti Bribus disciplinis, ct linguis arduum fuit, quod non vi ingenii, est labore pertacerit . Ultro Romam a Clemente XL evocatus, quum BAbliotheca praefectura , tum Canonicatu S. Petri Anatus, postremo a Benedicto XIII. Secret

rius ad Principes, ct Archiepiscopus Emes

nus creatus fuit, in quibus muneribus praeter auream eloquentiam, o Iatini sermonis natiauam elegantiam, quum virtutibus Omnibus admiraculum eniteret, nullum in Aula Romana majoris moliminis negocium fuit , quod non ejus opera feliciter cesserit. Omnium opinione Camdinaiatu dignissimus Neapoli Obiit III. Kal.

Ian. an. MDCCXXXVIII.

Sunt etiam versiculi Nicolai Capassi in ejus laudem. Et sancte lixit sophos bie, er vixit in Aula. Non modo sprevit opes, sprevit O ingenium . Denique vitam ejus scripsit diligenter, ac non ineleganter Evodius Assemanus Archi piscopus Apamensis in Praefat. ad Acta u. Martyrum Orientalium. Quare Majellae studiosos ad librum illum delegamus.

329쪽

IOANNES VINCENTIUS LUCCHESIN IUS.

LUcae natus est vetusta, ac nobili famialia , quae claris doctisque viris , a que etiam foeminis floruit . Hadrianum Pisis audivit , Doctorem tum eloquentiae insignem. Romam quum venisset , graeca cum latinis conjunxit. Demosthenis Orationes aliquot vertit e graeco, de quibus varium fuit eruditorum judicium. Rollinus Gallus , veteri conscripta historia clarus, eum magnopere collaudat . Quapropter quum doctrinae ejus fama percrebuisset, Visum est Clementi XI. Pontifici literatorum

amantissimo , hominem apud se vocare , ut epistolarum latinarum Secretarii munere sun. geretur. Hic autem animadvertendum est , non eundem hunc esse Secretarium , atque - eum, de quo nos scripsimus . Etenim epist

lae, quas scribit, Pontificiae dici non possunt, quum non pontificis , sed Secretarii ut ajunt Status nomine scribantur , qui manum etiam iisdem epistolis, & sigillum apponit suum ; ut Pontificis Secretarius non possit proprie nominari . At Secretarius , de

quo loquuti sumus , Ac epistolis, sive ut Munt Brevibus subscribit ipse , & Pontificio

330쪽

Epys To L. SCRIPTORI RUs 29 Icio utitur sigillo, & recte appellari potest scriptor Pontificiarm epistolarum. Ad hoc vero munus tam praeclarum non est Luccheis sinius, nisi sero , postque Majellae ab Urbe discessum a Clemente XII. evocatus, in einque perseveravit, quoad vixit, Benedicto etiam XIV. Pontifice . Scripsit Lucchesinius Historiam sui temporis, quae Romae typis Mai nardianis evulgata est. Canonicus etiam suit vaticanae Ecclesiae. Obiit Romae och ginta amplius annos natus, magna, & probitatis, & doctrinae fama ; sepultusque est in Vaticano, atque a nobis publice laudatus ea latina oratione, quae pervenit in manus hominum . atque huc assertur, ne dispers

amitteretur.

SEARCH

MENU NAVIGATION