M. Tullii Ciceronis in philosophiam ejusque partes merita

발행: 1825년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

ienendmia, ut antiquitatem toto pectore complectentes, in illorum monumentis Perscrutandis, menteque nostraeoncipiendis totos nos collocemus Enimvero, si praeclaris illis monumentis ita nos damus, ut animus noster,

antiquitatis ingenio Percussus atque ejus quas quadam divinitate amatus, ipse quodammodo antiquus fieri videatur, non solum humanissima animus noster perfundetur Voluptate, Verum etiam justissimum sillis rectissimumque ferre poterimus iudicium.

Ac mihi quidem, de Ciceronis in philosophiam ejusque singulas partes meritis exponere instituenti, hoc maxime faciundum esse putavi, ut Ciceronia scripta, inprimis Philosophica accuratissima lectione, indagatis simul atque comparatis, quantum a me fieri potuit, quibus Cicero usus est sontibus, perveatigarem, atque me in ejus rationem orationemque penitus insinuarem. Qua quidem inita .ratione facillimo a me essici posse arbitratus sum, ut et viri illius, in paucis mortalium magni, quasi quaedam ingenii imago adumbrata exhiberetur, et, quid ei tanquam proprium

ac suum esset tribuendum, quid ex alii sumtum ab eoque in usum sum, conVersum aut ulterius pertractatum, quid denique romana gens, quid sequentium aetatuin populi illius ingenio atque industriae de

berent, in clara collocarctur luce.

22쪽

Verissima Quintillan verba Modesta tamen reeireumspecto judicio a tantis viris ronunciandum est, ne quod plerisquo accidit damnent quae non intelligant, haec, inquam, Verba, quae semper ulla commentalione animo meo obversabantur, non

solum in judicio de Cicerone faciendo, verum eli mi dijudicandis iis, quae a doctissimis viris, qui Cico 'ronis philosophiae ejusdemque de ea scriptis illustraudis operam suam dicavere, erant disputata, sequutus sum, atque eo studiosius sequenda mihi duxi, quod ego, in juvenili constitutus aetate, quam sola modestia decet, Primum in hunc philosophiae campum exspatiatus sum, atque multa quum aliorum virorum doctorum studiis, tum ero inprimis egregiae egregiorum praeceptorum, qui mihi pulcherrimo divinao

providentiae munere contigerunt. iustitutioni atque insorinationi accepta refero. Dissicultates autem, quibus proposita quaestio obstructa est, quamquam Permagnas illas quidem esse, praeclare intellexi, viriumque mearum iniguitatem longe longeque exsuperare arduum tamen hunc laborem suscipere haud dubitavi, non tam eo quidem consilio, ut alios docerem, quam ut in philosophia,

23쪽

cujus addiscendae insatiabilis quaedam, simulatque illam primoribus labris degustaveram, cepit cupiditas,

ires meas quantulascunque periclitarer, et interiorem quandam Praestantissimorum Ciceronis scriptorum mihi pararem cognitionem. Haec igitur sunt, quae de hoc me juvenili con mine praemonenda duxi . quod quidem si aliquam certo Virorum doctorum approbationem reportasse intellexero, in sinu gaudebo.

Antequam ad pertractandam ipsam qua tionem Progrediamur, Primum, ut ratione et Via procedat oratio nostra, placet constituere, quomodo haec disputatio describenda atque dividenda nobis visa siti Circumspicientibus vero nobis, quae tandem Optima esset hanc quaestionem Pertractandi ratio, maxime consentaneum visum est, quinque eam absolvere Partibus. Primum enim exponendum erit, qualis BPud Romanos ante Ciceronem uerit philosophiae status, ut, quid philosophia apud illos per Ciceronem profecerit, clarius perspici possit. His expositis, ad ipsum Ciceronem transgrediemur in qua disputationis parte primum ejus vita, quatenus ad hujus quaestionis sinem spectat, paucis complectenda, deinde vor ejus plfilosophandi ratio universo illustranda, detrique

24쪽

sontium ex quibus Cicero hausit brevis disquisitio addenda erit. Sequentes disputationis partes philosophi nostri sententiam de dialectica, physica et estuca continebunt. Toti denique disputationi finem imponet epilogus, in quo singula Ciceronis in philosophiam merita, quae superioribus disputationis partiabus diligentius investigata uberiusque explanata erant,

brevissime enumerabuntur, ita quidem, ut uno ocula-xum obtutu conspici possint.1 maec est veterum philosophia divisio Cic. in IV. 2. ubi v. Davis. V. 4. 24 sq. Acad. I, 5. de Orat. I. 15. do Legg. I. 23. V. I. R. Thorbock iu dissert Philos in Aunal Academ Lu d. - Bat anni 1818 P. 13. qui Iaudat Diog. Laert. Prooem. 18. et Senec. P. 88-

25쪽

STATU PHILOSOPHIAE APUD ROMANOS AN T CICERONEM

CAPUT PRIMUM.

I. DE LITTERARO STUDIO APUD R MANOS UNIVERSE.

Ronaani, qui rerum gestarum magnitudine immortalem sibi pepererunt gloriam, haud parem in artibus atque litteris adepti sunt famam Etenim Roma, rudi ac feroci et undecunque collecta hominum turba condita, et a cilicosis potentibusque populis, qui eacentem novae civitatis potentiam infringere studebant, circumdata et quasi circumsessa erat. Uiuo factum, ut gens romana, a limis civitatis uitiis continuis occupata bellis, omnem gloriae magnitudinem in armis atque virium robore sitam esse sibi Perauaderet. Splendidae quas do alienis nationibus reportabant victoriae magnos iis spiritus attulerunt, et iuviciam quandam duciam in suis viribus positam inspiraverunti rincipes atques nobiles, qui civitatis subernaculum tenebarit, omnes suas cogitationes o

26쪽

euras 1 sola militiae et rerum publicarum scientia, et in augenda imperii amplitudine collocabant. Gloriae cupiditate utilitatisque studio ducti, et metu, ne otio lasciviret plebs agitati enixe omnia faciebant, ut Romani nunquam sere a belli laboribus tequiescerent. Itaque fieri non potuit, quin brevi tempore omnes paene Italiae populos subigerent atque Perdomarent.

Sed, uti nomen romanum arini a rerum gestarum

splendore longe latoque propagabatur, ita artium litterarumque studium in neglectu jacebat. Devicta Italia, non intra hujus terrae sine se continebant; sed insatiabili quadam imperandi cupiditate instigati, etiam ultra mare Siciliam, tum Graeciam, Asiam et Africam bello petiverunt, et his quoque terris post mulla atrocia proelia in suam ditionem redactis, Romanum imperium ad summum magnitudinis astigium evex runt .

Iam vero, si ad Romanorum ingenii cultumis spicimus, negari quidem non Potest, eos, arctiore eum Graecis contracta cognitione, ad bonarum artium studium animum appulisse nunquam tamen ex atque intege ille qui graecum populum nobilitavit litterarum amor apud Romanos vigebati Graecorum

27쪽

excitati praeclara illorum scripta tanquam exemplaria, imitanda sibi sumserunt; sed nativa illa tu doles, rapidior mentis velocitas et juvetuli Vigor, qui ita graecis scriptoribus ubique elucet in latinis haud Palum desideratur x At Romanorum contra ing vium severitate, gravitat atque majestate, quae civibratis consormasione mirifico augebatur, egregie e Plendesciti Itaque tres potissimum docuinae, uitae qua maxime ad illorum vitae institutionem pertine- haut laetissima apud eos ceperunt lucrementa, logislatio, eloquentia, et historia ).

.. CAPUT SECUNDUM.

Quae de studio litterarum apud Romanos omnino

a nobis dicta sunt, eadem dicenda sunt de studio

2 Quod Cicero Tusc. u. I, 1. disit, suum semper fuisse luaticium, muta Iomarios aut iuvenisse Per se sapientiris, Main Graeco, aut aceepta ab ima fecisso meliora, quas quidein digii statuissent , in quibus Iahorarent, hoc ui-inio Patriae amor oboaecatus in Ortasse eo consilio, ut Romanorum animos ad litterarum studium peraequondum exhoitaretur, Protulisse videtur res do orat. I. 4.3 CL Ilerderi deen ur esch. . M. T. V. P. 28 sq. t F. G. vnia rudou de Panaetio Rhodio Lugd. Bat. 1802. Pag. 28 sq. Dissilire by orat

28쪽

philosophiae, quod diu apud eos emctum auriti

Prisci Romani, Viri boni, hanc amplissimam omnium artium bene vivendi disciplinam, sine ulla doctrina a natura ipsa eno instituti, Vita magis quam litteris persequuti sunt'). Itaque Philosophiae nulla sere erant aut Pauca admodum latina monumenta sive propter magnitudinem rerum occupationemque homuuum, sive etiam, quod imperitis ea xobari posse non arbitrabantu . . .

bautur, tempore illo, quo celebrarim illi Graeci; Carneades, Critolaus et Diogenes, Primi qui Romanis innotuerunt philosophi, ab Atheniensibus oviam missi sunt Atheniensibus enim Olymp. LVI, 1.

ob inopum, Boeotiae urbem devastatam, auctoritata Romanorum a Sicyoniis multa talentum sex qui gentum imponebat 4 qua quum civitati gravissima

O CL Cic. Firum. 3. Tusc. u. I, 1. Livii Praefati Polyb. VI, 95 Ut iudicat Cio Tusc. u. IV. 3. ω Plura de ui legatione suppeditabum Iut viti Caton. P.MT. Q. V. II. IV, 17. Macrobius Sat. I, 5. Pliii. H. N. VII, 30. Gess. N. A. VII, 14. Quinti Institi. XII. 1.Lactant. V. c. 14. Pausari. VI P. 216 sqq. Cic. de orat. U, M. Tusc. IV, 3. c. u. II, 45 ad Attic. XII, 24. ex recentioribus Baylius diei hist eritique s. v. Caineud. not. F., Brucker hist. h. T. I. P. 765. Lmdeu de Pa-IUiodio P. M. alii. Dissiligo b Cooste

29쪽

esset, ad romani senatum miseiunt tres Ilos legatos admirabili eloquentia et sapientiae laude ore ius, qui, uti multa remitteretur, impetrarenti Legati non solum id, cuius caussa missi erant, consecuti sunt, Verum etiam egregia dicendi facultate doctrianaeque via atque ubertate miram quandam si hi Comparaverunt gloriam, in Romanorum vero animis graecarum doctrinarum sapientiaeque amorem Seitct- . exunt. Etenim per illud tempus, quo Romae commorabantur, et in senatu caussam suam exquisitissiuradicebant eloquentia, et 1ivatim per celeberrima urbis loca inagno hominum conventu disserebanti Fuit facundia Carneades, Academicus, violenta et rapida, scita et teret Critolaus, Peripateticus, modesta et sobria Diogenes, Stoicus. Apprime splendida acad

mici philosophi eloquentia ac disserendi vis tantam in generosiorum adolescentum animos exserebat Vim, ut, relictis omnibus rebus, totum diem in addiscenda philosophia et eloquentia apud eum consumerent. At enimvero Marcus Porcius Cato, severus ille senex, pristiuae Romanorum disciplinae innutritus, metuens, ne juventus agranti illo litterarum aruore a veteris diaciplinae severitate, quam militavis reipublicae conditio Decessario agitaret, egonerarent, et graeca Dica insecti doctrina, genii istagia cultui, quamati cuuis actis operam darent, rem ad senatum detu-

30쪽

lit tit legati domum emitterentur, iuvenes vero romani ad patrias egea majorumque instituta observanda redirent. Decretum igitur est a senatu, no quisquam graecorum bilOβOphorum Romae amplius commoraretur. Sed quamquam uiumviri illi dimissi erant, et quantumvis Catonicali umque senum austeritas litterarum lumen, quod illorum facundia sapientiaque accensum erat, exstinguere, et juvenum flagrantem graecam doctrinam percipiendi amorem reprimere satagebant tamen semitia tu eorum ingeniis dispersa erant, quae postha egregie em uerunt.

II LVerum enim vero Carthagine, umantia, Corintho, florentissimis urbibus eversis atque deletis, Asiae

minoris maxima parte in Romanorum ditionem P dacta, regno macedonico cum Perse diruto, Graecia

ipsa, omnium doctrinarum artiumque laudatarum procreatrice et quasi parente, devicta et in Provinciae formam redacta γ, Romani ab inui exterorum ti nium metu liberi atque vacui erant immensa divialia et opes ex terris expugnatis Romae confluxeraut, et uti cum iis luxuria ac magnificentia ingrueranti Pristinae Romanoram virtutes, pietas, des constan-

SEARCH

MENU NAVIGATION