D. Hilarii Pictauorum Episcopi Lucubrationes quotquot extant olim

발행: 1535년

분량: 782페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

inῆnitas immoderatae aeternitatis excederet. Quod cum a nobis pie intelligeretur,tamen a propheta haec ita dicente manifeste confirmabatur : Quo abibo a sipiritu tuo aut a facie tua quo fugiam Si ascendero in coelum tu illic es,si descendero in infernum, ibi ades. Si sumpsero pennas meas ante lucem, ec habitauero in extremis mari S, dc enim illuc manus tua deducet . me,oc tenebit me dextera tua.Nullus sine deo,necs ullus non in deo locus est.In coelis est in inferno est ultra maria est . Inest interior, excedit exteri/or.Ita cum habet ali habetur,nel in aliquo ipse,nes no in omnibus est. Quanquam igitur optimae huius inexplicabilis intelligentiae sensu animus gauderet, quod hanc in parente suo dc creatore immensae aeternitatis infinitatem ueneraretur: tamen studio adhuc interiore ipsam illam infiniti Adtalam εἰ aeterni domini sui jeciem quaerebat,ut unam incircunscriptam immemsitatem in aliquo pulchrae intelligentiae esse opinaretur ornatu. In quibus cum religiosa mens intra imbecillitatis ae concluderetur errorem, hunc de deo pulcherrimae sententiae modum propheticis uocibus apprehendit De magni sudine enim operum, de pulchritudine creaturarum consequen ter generationum conditor inspicitur. Magnorum creator in maximis est,& pulcherrimorum conditor in pulcherrimis est. Et cum sensum ipsum su/pergrediatur operatio,omnem tame sensum longe necesse est excedat operator.Pulchrum itam coelum, aer uel aether, terra,maria dc uniuersitas om nis est,quae ex ornatu suo,ut etiam Gr cis placet,digne κοσμος, id est, mundus nuncupari uidetur.Sed si hanc ipsam rerum pulchritudinem ita sensus naturali metitur instinctu, ut etiam in quarundam uolucrum ac pecudum accidit specie: ut du infra sententiam sermo est sensus tamen id ipsam intel/ligens non eloquatu quod tamen rursum dum sermo omnis ex sensu est, sensus sibi ipse loquatur intelligens,Nonne huius ipsius pulchritudinis dominum necesse est totius pulchritudinis esse pulcherrimu intelligi: ut cum aeterni ornatus sui species sensum intelligentiae omnis effugiat, opinionem tamen intelligentiae sensus no relinquat ornatus Atl ita pulcherrimus deus est confitendus,ut net intra sententiam sit intelligendi net extra iniebligentiam sentiendi. His ital piae opinionis at doctrinae stud as animus imbutus,in secessu quodam ac spelunca pulcherrima huius sententiae re quiescebat, non sibi relictum quisquam aliud a natura sua intelligens, ita

quo maius ossiciam praestare conditori suo munus ue possiet,quam ut tam

tum eum esse intelligeret, quantus 5 intelligi non potest, dc potest credi, dum intelligentiam & fides sebi necessariae religionis assumit, dc infinitas

aeternae potestatis excedit.Suberat omnibus his naturalis adhuc sensus ut pietatis professionem spes aliqua incorruptae beatitudinis aleret,quam sancta de deo opinio de boni mores quodam uictricis miliciae stipendio emorerentur. Nel enim fructus aliquis esset bene de deo opinari, cu omnem sensum

12쪽

sensum mors perimeret, ec occasus quidam naturae deficientis aboleret. Porro autem no esse hoc dignum deo ratio ipsa suadebat: deduxisse eum in hanc participem confit a prudentiae in uitam homine tab defectione uituendi id aeternitate moriendi: ut in id tantum non existens Dbstitueretur, ne substitutus existereticum constitutionis nostrae haec sola esse ratio intel/ligeretur,ut quod non esset quod esse coepisset, non ut quod epimet esse non esset. Fatigabatur autem animus, partim suo, partiin corporis metu, qui cum dc constantem sententiam suam pia de deo prosessione retineret, N selicitam de se atq; hoc occasiuro secum, ut putabat, habitaculo suo cu' ram recepisset, post cognitionem legis ac prophetarum, istiusmodi quo/que doctrinae Euangelicae atis apostolicae instituta cognoscit. In principiti erat uerbum: θc uerbum erat apud deum:& deus erat uerbum.Hoc erat in

Principio apud deum. Omnia per ipsum facta sunt,ta sine ipso factum est nihil Quod factum est, in eo uita erat,ic uita erat lux hominum, dc lux in

tenebris lucet,lc tenebrae eam non comprehenderunt. Erat autem homa missus a deo,cui nomen erat Ioannes.Hic uenit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine.Non erat ille la sed ut testimonium perhibe rei de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem uenientem in hune mundum. In mundo erat,ec mundus er eam factus est, & mumdus eum non cognouit.In sua uenit,ta sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri, qs qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, eQ ex uoluntate carnis, net eX uoluntate uiri,sed ex deo nati sunt Et uerbum caro factum est de habitauit in nobis:& uidimus gloriam eius, gloriam tanquam unigeniti a patre, ple num gratiae de ueritatis ec caetera. Proficit mens ultra naturalis sensus intelligentiam, dc plus de deo quam opinabatur edocetur. Creatorem enim suum deum ex deo discit, uerbum deum lc apud deum in principio esse audit, mundi lumen in mundo ma/nem,& a mundo non recognitum intelligit.Venientem quom in sua,a suis no receptum.Recipientes autem sub fidei suae merito in dei filios profecise si cognoscit: non ex compleXu carnis, net ex conceptu sanguinis,ne s eXCorporum uoluntate,sed ex deo natos.Deinde uerbum carnem factum,&habitasse in nobis,dc gloriam conspectam eius, quae tanΦ unici a patre sit prosecta cla gratia dc ueritate. Hic iam mens trepida re anxia plus spei in/uenit quam expectabat Ac primum ad cognitionem dei patris imbuitur Et quod antea de creatoris sies aeternitate dc infinitate de specie, naturali sensu opinabatur, hoc nunc proprium esse etiam unigenito deo accipit: non in deos fidem laxans, quia ex deo deum audit: non ad naturae diuersita/rem deum ex deo decidens, quia plenum gratia 5c ueritate deuri deo duscit: nel pr posterum ex deo deu sentiens,quia in principio apud deum L a 3 effe

13쪽

esse deum comperit.Ratissimam dcinde huius salutatis cognitioni; fidem 'esse sed maximum praemium noscit, quia dc siui n5 receperunt, ic recipien/tes in filios dei aucti sunt,n5 ortu carnis sed fidei. Esse autem filios dei nonecessitatem esse,sed potestatem: quia proposito uniuersis dei munere, n5 natura gignentium afferatur, sed uoluntas prsinium consequatur.Ac ne id

ipsum quod unicuiq; esse dei filium,a deo filio stipotestas, in aliquo infir mitatem fidei trepidae impediret: quia per sui difficultatem aegerrime spe

retur,quod dil magis optatur, minus creditur uerbum deus caro laetum cst,ut per deum uerbum carnem laetum caro proficeret in deum uerbum.

Ac ne uerbum caro factum aut aliquid aliud esset quam deus uerbum:aut non nostri corporis caro esset,liabitauit in nobis,ut dum habitat, no aliud quam deus maneretidum autem habitat in nobis non aliud quam nostrae carnis deus caro factus esset, per dignationem assumptae carnis non inopς suorum, quia tanquam unigenitus a patre plenus gratiae de ueritatis, & in suis persectus sit, & uerus in nostris. per Hanc ital diuini sacramenti doctrinam mens laeta sescepit, in deu profitiae sciens per carnem, dg in nouam natiuitatem per fidem uocata, dc ad coele stem regeneratione obtinendam potestati suae permissa sententiae, curatuin se parentis sui creatoris, cognoscens, no in nihilii redigendam, sed per eum existimas,per que in hoc ipsum quod est,ex nihilo subistitisset,& haee

omnia ultra intelligentiae humanae metiens sensium, quia ratio comunium opinionum consili j coelestis incapax, hoc tum putet in natura reru esse, quod aut intra se intelligat, aut praestare possit ex sese. Dei autem uirtutes secundum magnificentiam aeternae potestatis no sensu, sed fidei infinitate pendebat,ut deum in principio apud deum esse, dc uerbia carnem factum habitasse in nobis non idcirco no crederet,quia non intelligeret,sed idcirco

se meminisset intelligere posse,si crederet. Ac ne in aliquo secularis prudelitiae tardaretur errore, ad piae confessionis huius absolutissimam fidem, ita ceremonis insuper per Apostolia diuinis dictis edocetun Videte ne quis uos despoliet hq per philosophiam de inanem fallaciam dc deceptionem, secundu traditio, nem homini secundu elementa mundi,&no secundum Christum quia in ipso inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter εἰ estis in illo reple

. tinui est caput omniS principatus de potestatis: in quo dc circuncisi estis,circuncisione no manufacta in expoliatione carnis corporis,sed circuncisione

Christi. Consepulti ei in baptismate, in quo S resurrexistis per fidem op

rationis det,qui excitauit eum a mortuis. Et uos cum effetis mortui in deli elis N in praeputio carnis uestrae uiuificauit uos cu illo,donatis uobis omitibus delictis. delens quod aduersum nos erat chirographum, in sentent is quod erat cotrarium nobis:& ipsum tulit e medio,affigens illud cruci: exu

hus carne dc potestates ostentui secit,triumphatis ηs cum fiducia in semeti

14쪽

LIBER PRIMVs τ

o. Respuit captiosas de inutiles philosophiae quaestiones fides constans,

neq; humanaru ineptiarum fallacris succumbens, spolium se praebet uerbias falsitati non secundum sensum communis intelligentiae deum retinens,nel de Christo secundu mundi elementa decernens,in quo diuinitatis plenitudo corporaliter inhabitet, ut dam infinitas aeternae in eo est potesta/tis omnem terrenae mentis amplexu potestas aeternae infinitatis excedat: qui nos ad diuinitatis suae naturam trahens,non etiamnu corporali praece/Ptorum obseruatione destrinxerit, ne per legis umbram ad soletinia de/Iecandae carnis imbuerit, sed ut omnem naturalem corporis necessitatem circuncisus aui s sipiritus criminum emundatione purgaret, cuius morti consepeliremur in baptismo, ut in aeternitatis uitam rediremus, dum rege/neratio ad uitam mors esset ex uita,& morientes uichs immortalitati renasceremur,ipso pro nobis ex immortalitate moriente, ut ad immortalitatem una cum eo eXcitaremur ex morte. Carnem enim peccati recepit, ut in asse

sumptione nostrae carnis delicta donaret, dum eius fit particeps assumptione no erimine: delens per mortem sententiam mortis, ut noua in se generis hostri creatione constitutionem decreti ante totis aboleret: crucifigi se per mittens,ut maledieto crucis obliterata terrenae damnationis maledicta co/figeret omnia. Ad ultimum in homine passus,ut potestates dehonestaret, dum deus secundum scripturas moriturus, di in his uincentis in se fiduciat iumpharendum immortalis ipse,nel morte uincendus pro morientium aeternitate moreretur.Hqc ita s ultra naturς humanae intelligentiam a deo gesta non succumbunt rursum naturalibus mentium sensibus, quia infini=aeternitatis operatio infinitam metiendi exigat opinionem,ut cum deus homo, cum immortalis mortuus, cum aeternus isultus est, non fit intellugentiae ratio sed potestatis exceptio.Ita rursum econtrario non sensus, sed uirtutis modus sit, ut deus ex homine, ut immortalis ex mortuo, ut aeter

nus sit ex sepulto. Coexcitamur ergo a deo in Christo per morte eius, sed dum in Christo plenitudo est diuinitatis, habemus significationem dei

patris nos coexcitantis in mortuo, & Christu Iesum no aliud quam deum in diuinitatis plenitudine confitendum. In hoc ergo conscia securitatis suae

octo mens spebus suis laeta requieuerat,intercessionem mortis huius usque eo non metuens,ut etiam reputaret in uitam aeternitatis.Vitam autem hu/ius corporis sivi non modo non molestam sibi aut aegram arbitrabatur, ut

eam quod pueritiae literas,quod ς gris medicinam, quod naufragis natatu, quod adolescentibus disciplinam, militiam esse crederet imperaturis: reria scilicet praesentium tolerantiam ad praemium beatae immortalitatis proficientem. Quinetiam id quod sibi credebat, tamen per ministerium impositi sacerdotii etiam caeteris praedicabat: munus suum ad ossicium publicae salutis extendens. Sed inter haec emerserunt desperata in se dc saeua in om/

ammis

15쪽

nes impiae temeritatis ingenia,potente dei naturam ex naturae suae infirmi/tate moderantiu . Neq; ut ipsi usq; ad infinitatem opinandi de infinitis rei bus emergere sed'inlaa finem sensus sui indefinita concluderent, essent pH rs sibi arbitri religionis,cu religionis opus in solo obedientiae esset officio: sui

immemores,diuinorum negligentes,praeceptorum emendatores. Nam ut

de caeteris haereticoru stultilumis studiis sileam,de quibus tamen sicubi oc/i Patre natura casionem sermonis ratio praebebit no tacebimus. Quidam ita Euangelicae. ἔς Tert se fi corrumput sacramentu ut sub unius dei pia tantum professione natuita phiria uitatem unigeniti dei abnegent: ut protensio fit potius in hominem quam descensio.Nem ut qui filius hominis secundum tempora assumptae carnis fuit idem semper fuerit ali sit filius des,ne in eo natiuitas dei sit, sed ex eo/dem idem sit. t unius dei,ut putant,inuiolabilem fidem series deducta ex solido in carnem conseruendum usi ad uirginem pater protensius,ipse sibi

Ama natus sit in filiis. At a uero quia salus nulla sit sine Christo, qui in principio

apud deum.erat deus uerbur natiuitatem negantes, creationem solam pro/fessi sunt:ne natiuitas ueritatem dei admitteret, sed creatio ueluti compositi simulati dei falsitatem doceret: quae dum ementirentur in genere creationis dei unius fidem no excluderent in sacramento: sed natiuitatem ueram

nomini ac fidei creationis subhcientes, a ueritate unius dei separabile eum secerent, ut creatio substitutionis perseetionem sibi diuinitatis no usurpa/Vt,quam ueritatis natiuitas non dedisset Horum igitur furori respondero Mimus exarsit,recolens hoc uel praecipue sibi salutare essemon solu in deucredidisse,sed etiam in deu patrem: net in Christo tantum sperasse,sed in Christo dei filiouies in creatura, sed in deo creatore ex deo nato. Maxi/ me ergo properamus expropheticis atq; Euangelicis praeconus ussaniam eoru ignorantiam* essendere: qui sub unius dei sola lane utili ac religiosa

praedicatione aut deam natum Christu negant, aut ueram deam non esse contendunt, ut creatio potentis creaturae intra unum deum fidei sacramen/tum relinqua quia natiuitas dei extra unius dei fidem, religionem protra hal cofitentium. Sed nos edocti diuinitus,nem duos deos praedicare,nem solum:hanc Euangelici ac prophetici praeconii rationem in confessione dei patris de dei filii afferemus,ut unum in fide nostra sint uter , no unus: nestque eundem utrunt,nel inter uerum ac salsum aliud cofitentes: quia deo EX deo nato,nel eundem natiuitas permittit esse, uel aliud. Ait astrς Sed uos quidem,quos fidei calor 8c ignorante mundo ac sapientibus Iς ueritatis studium ad legendum uocauit, meminisse oportet terrenarum mcntium infirmas ac imbecillas opiniones esse abnciencias,omnes imperfecstae sententiae angustias religiosa discendi expectatione laxandas. Nouis enim regenerati ingenii sensibus opus est, ut unumquem l consci

entia sua secundum caelestis originis munus illuminet. Standum ital per

fidem

16쪽

fidem ante est,ut sanctus Hieremias admonet,in substantia dei, ut de se stantia dei auditurus sensum ad ea quae dei substantiae sint digna modere ρtur. Moderetur autem no aliquo modo intelligcndi,sed infinitate. Quin etiam conscius sibi diuinae se naturae participem ut beatus apostolus Petrus in epistola altera ait effectum fuisse, dei naturam non naturae suae legibus metiatur,sed diuinas professiones secundum magnificentiam diuinae de se protestationis expendat. Optimus enim lector est, qui diistoria intelligen/ γνώμου tiam expediet ex dii his potius quam imponat, dc retulerit magis quam at/tuleritinet cogat id uideri dictis contineri, quod ante lectionem praesum/pserit intelligendii. Cum ital de rebus dei etit sermo, concedamus cogni tionem sui deo,dietisin eius pia ueneratione famulemur. Idoneus enim R/bi testis est,qui nisi per se cognitus no est. Si qua uero nos de natura dei renatiuitate tractantes,comparationum exempla asseremus,nemo ea existi

met absolute in se rationis persectionem continere. Comparatio enim tera CO renorum ad deum nulla est,sed infirmitas nostrae intelligentiae coegit species quasdam ex inferioribus,tanquam superioru indices quaerere,ut reru fa miliarium consuetudine admonent ex sensius nostri conscientia ad insoliti sensus opinionem edoceremur. Omnis igitur coparatio homini utilis po/ Ali eductius habeatur quam deo apta: quia intelligentiam magis significet quam 'ην expleat neq; naturis carnis Sc spiritus,aut inuisibiliu ac tractabiliu cosquandis praesumpta reputetur,protestans de irefirmitati se humanae intelligentis necessariam,& ab inuidia esse liberam no satisfacientis exempli. Pergimus. ital de deo locuturi dei uerbis, sensium tameta nostrum rerum nostrarum specie imbuentes. Ac primum ita totius operis modum temperauimus, ut ordo toto aptis stimus legentium profect ibus connexorum sibi libellorum ordo succe M operuderet.Nihil enim incompositum indigestum placuit' asserere, ne operis AP re inordinata congeries rusticum quendam tumultum perturbata uociferatione praeberct.Sed quia nullus ad praerupta constensus est, nisi ' substractis Ali gratis paulatim gradibus feratur gressus ad summamos quot quς dam gradiendi initia ordinantes, arduum hoc intelligentiae iter cliuo quasi molliore le/niuimus,no iam gradibus incisum,sed planicie subrepente deuexu, ut pro pe sine scandentium sensia,euntium possit proficere constensius. Post hunc enim primi huius sermonis libellum, sequens ita sacramen/ ε .secimitum ed ocet diuinae generationis, ut baptizandi in patre dc filio in spiritu φsancto non ignorent nominum ueritatem, neq; uocabulis intelligentiam confundant, sed unum quodcv ita sensu concipiant, ut est ac nuncupatur:

agnituri absolutissime in iis quae dicta sunt, quod neq; non ipsa ueritas sit

nominis,neq; non nomen fit ueritatis. Post hunc itam lenem ac breuem demonstratae trinitatis sermonem,ter Arg. terti iutius liber etsi sensim,tameiam proficienter incedit. Nam id quod ultra hu

17쪽

Io . DE TRINITATE

mani sensus intelligentiam dominus de se professus est, quantis potest potentiae exemplis ad intelligentiae fidem coaptat dicens: Ego inter in me: ut quod ab homine per naturam habere non capitur, id fides ta/men rationabili scientia consequatur: quia neq; non credendum de se deo est ,nel opinanda est,extra rationem fidei esse intelligentiae potestatem. Arg.qμ rti Quartus deinde liber initium ii ex haereticorum doctrinis auspicatur,

se ipsum uiciis quibus fides ecclesiae infirmatur, ' expugnaΠS, , 2

expositionem a multis ' non olim aeditam proferens, de labdole alim uis 'ac per id imp issime unum deum ex lege defendisse conuincens omn bus legis ac prophetarum testimon is ita demonstratis, ut sine deo Chri sto unam deum confiteri irreligiositas sit,& confesta deo unigenito Chri/sto,non unum deum praedicare perfidia sit. Quintus uero tenet eum responsionis ordinem, quem haeretici instituerant professionis.Nami cu unu deu praedicare se secundia legem ementiti essent,unum quoi deu veru ex eadem proferre se fefellerunt, ut per excesptionem dei dc unius & ueri natiuitate deo Christo adimeren quia ubi na tiuitas est,ibi & intelligentia fit ueritatis.Nos aute iisdem gradibus quibus idipsum negabant,docentes: nec duos deos,nec solitariu veru deu, sed pa/trem uerta deum ita ex lege ac prophetis praedicauimus,ne aut uuius dei fidem corrumperemus,aut nati ueritate denegaremus. Sed quia secundu iblos creato potius quam nato nome dei domino Iesu Christo deputaretur potius quam inesi e diuinitatis ueritas ita ex autoritatibus propheticis de monstrata est,ut nos domino Iesu Christo deo uero praedicato,intra intelligentiam unius dei ueri natiuae in eo diuinitatis ueritas contineret. MLI ,si SeXtuS uero iam liber omnem haereticae assertionis fraudulentiam pati' libri dit Natram ut dictis suis fidem faceret,damnantes dicta dc uicia haereti coirum Valentini scilicet Sabelli, de Manichaei dc Hierachae, pias ecclesiae

praedicationes uelamento professionis impis furati sunt,ut corruptis in melius uerbis irreligiosorum N ambigua significatione moderatis,sub impio talis damnatione doctrinam pietatis extinguerent. Sed nos singuloria di, istis*prosessionibus demonstratis, sanctas ecclesiae praedicationes absolbuimus,neq; quicquam cum damnatis haereticis commune eis esse permisimus,ut damnanda damnantes, lauenerabiliter sectanda sequeremur,ilium dei dominum nostrum Iesium Christia, quod maxime ab ης negaba/tur,per haec docentes, dum de eo testatur pater, dum de se ipse profitetur, dum apostoli praedicant, dum religiosi credunt, dum daemones clamant, dum Iudaei negantes fatentur, dum ignorantes intelligunt gentes, ne iam ambigendum permitteretur,quod ignorandum non relinquebatur.

Aet septi/ Septimus deinceps liber secundum perfectae fidei gradum susceptae di mihi , sputationis sermone temperauit: nam p primum per inuiolabilis fidei si,

18쪽

nam incorruptam demonstratione inter Sabelliu Hebionem, do hos non ueri dei praedicatores lite certauit,cur Sabellias subsistentem ante secula nogaret,quem creatam alη confiterentur. Ignorabat enim Sabellius subsistentem filium, dum deum uerum operatum in corpore esse no ambigit. Hi aute negabant natiuitatem, de affirmabant creaturam, dum opera eiust dei ueri esse opera non intelligunt.Lis eorum nostra fides est:nam dum Κνlium negat,in eo uincit Sabellius,qubd deus uerus operatus est. Et ecclesia eos, qui uerum in Christo deum negauerint,vincit At uero cum subfisten, tem Christum ante secula hi aduersus eum demonstrant esse semper ope/ratum, de condemnato secum Sabellio nobis triumphant, deum quidem uerum scientes sed dei filium nescientes .Hebion autem ab utrol ita uinci tur,ut hic ante secula subsistentem, hic uerum deum conuincat operatum. Omnes* se inuiccm uincendo uincuntur,quia ecclesia dc contra Sabellia,ec contra creaturae praedicatores, & contra Hebionem, deu uerum ex deo uero dominum nostrum Iesum Christum,& ante secula natum,ic postea hominem genitum esse testatur. Nemini autem dubium est,congruum is

maxime piae doctrine fuisse,ut quia ex lege dc prophetis primu dei filium,

post etiam deum uerum cum sacramento unitatis praedicassemus,rursum

legem ac prophetas per Euangelia firmantes, primu ex his dei filium,post

etiam deum ueram doceremus. Competentissimum ital fuit post nomeflu,ueritatem eius ostendere,quanquam secundum comunem sensum ue ritatis absolutionem nuucupatio fit 3 obtineret. Sed ne quid aduersantibus unigeniti dei ueritati occasionis ad fallendu illudendum relinqueretur, ipsam istam proprietatem per diuinitatis ueritatem astruximus: deum esse

eum qui dei filius no negaretur:his modis docentes,nomine,natiuitate,na tura potestate profession ne aliud esset quam nuncuparetur,ne 3 nunculpatio non natiuitatis esset, nem natiuitas naturam amisisset, neque natura nona etinuisset potestatem, ne* potestas non etiam conscia sibi uetitatis professione notesceret. Causas ergo omnes singulorum generum ita ex tauanget is exceptas subiecimus,ut nec professio tacuerit potestatem, nec potestas exhorruerit naturam,nec natura non suae natiuitatis fit,nec natiuitas non sui nominis, ut per id non relinqueretur impietatis calumnia, cum deitieri ex deo uero diuinitatem secundum & nomen 6c natiuitatem Sc natu/ram Sc potestatem ipse quoi dominus noster Iesus Christus natiuae uehitatis suae protestatione docuisset. Octauus uero iam liber duobus superioribus libris de dei filio 3 de deo Artuero multum ad credentiu fidem proficientibus totus in unius dei demonstratione detentus est,non auferens filio dei natiuitatem,sed uel per eam duorum deorum diuinitatem introducens. Ac primum quibus modis haeretici ueritatem dei patris ec dei fit l,quia negare no possent,tamen eludere

iterent ux

19쪽

L DETRIMITATE

niterentur,edocuit: dissoluens ineptas eoru dc ridiculas occasiones, quibus per id quod dictum est: Multitudinis autem credentium erat cor unum ecanima una.Et rursum: Qui plantat autem dc qui rigat, unum sunt. Et rur/sum: Non pro his autem tantum rogo, sed & pro iis,qui credituri sunt per

uerbum eorum in menat omnes unum sint,sicut tu pater in me,lc ego in te:

ut 8c ipsi sint in nobis, uoluntatis potius 8c unanimitatis quam diuinitatis asserunt ueritatem. Sed nos haec ipsa suis uirtutibus pertractantes, fidem in se diuinae natiuitatis continereost endimus: dc omnes dictorum dominicorum professiones reuoluentes, totum ac perfectu ex apostolicis praeco/nqs ac saneti spiritus proprietatibus,ta paternae S unigenitae maiestatis sa cramentum docuimus,cum de in patre filius intellectus S pater in filio co/gnitus,unigeniti dei natiuitatem 5c perfecti in eo dei ostenderet ueritatem. Parum est autem in rebus ad salutem maxime necessariis, sola ea ad sati0

factionem fidei asserte, quae propria sunt: quia plerunt blandientes semsum fallant dictorum nostrorum inexploratae assertiones, nisi etiam proflpositionum aduersarum demonstratae inanitates fidem nostram in eo ip/so quod ipsae ridiculae esse arguantur assimenta Are novit Nonus ital liber totus in repellendis iis,quae ad infirmandam unigenilibri ii dei natiuitatem ab impiis usurpantur intentus est qui dispensationis o culti a seculis mysterii immemores,Euangelica fide deu ait homine prae dicari non recordentur. Nam cum deum esse dominum nostrum Iesum Christinec similem deo esse & coaequalem ut deu filium deo patri, natum ex deo,& secundum natiuitatis proprietatem in ueritate spiritus subsistere negan his niti dictorum dominicoru professionibus solenti Quid me di

cis bonum nemo bonus nist unus deus t cum dici se coarguat bonum lenon nisi unum deum bonia esse testetur,ic extra bonitatem dei fit, qui bonus est:& in dei non sit ueritate qui unus est. Quibus dictis etiam haec ad

impietatis suae argumenta connect unt:Haec est aute uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum deum,ec quem misisti Iesum Christum.Vt solum uerum deum consessus patrem,nec uerus ipse, nec deus sit,quia selius dei ueti exceptio significatae proprietatis non excedat autorem.Non ambigue au/tem hoc ab eo dictu esse intelligendit,quia idem dixit: Non potest filius facere a se quicquam, nisi quod uiderit patrem faciente. Ut cum nihil nisi de

exemplo operis possit operari,naturae in eo intelligatur infirmitas quia nequa sit omnipotentiae comparandu quod alienae operationis subiectum Et non posse, est necessitati,dc ratio intelligentiae hoc suadeat, in omnibus a se posse &m qiubusdam n5 posse differre,differre aute eous , ut de patre deo haec ita professus fit: ο 44 mr Pater maior me est.Et cesset in prosessione absoluta aduersandi calumnia: quia impis vaesaniae fit,honorem ac naturam dei tribuere abnuenti. Omniautem modo in tantu eum a proprietate ueri dei abesse, ut etiam testatus haec

20쪽

LIBER SECUN Dus

haec fuerit De die autem illa re hora nemo scit,necp angeli in coelis, tress fi/lius, nisi solus pater: ut cum filius nesciat quod pater solus sciat, longe alie nus sit nesciens ab sciente,quia natara ignorationi obnoxia, no fit eius uir/tutis N potestatis quae a dominata ignorationis excepta sit.Haec itas cor/rupto deprauato sensa imp assime ita intellecta esse mostrantes, omnes dictorum causas ex ηs ipsis uel interrogationu,uel temporum, uel dispen/sationum generibus attulimus, causis potius uerba subdentes, non causas uerbis deputat es,ut cum a se dissideat:Pater maior me est , Ego & patet unum sumusmet idem sit: Nemo bonus nisi unus deus.&: Qui me uidet, uidet de patrem uel certe tanta a se diuersitate contraria sint : Pater omnia

tua mea sunt,& mea tua.Et iterum: Vt cognoscant te solum uerum deum.

es illud:Ego in patre dc pater in me.Et iterum: De die autem illa ec hora nemo scit,nel angeli in coelis,neq; filius,nisi pater Glus:intelligatur in singulis de dispensiationum praedicationes,& coasciς potestatis naturales pro sessiones, 5 cum idem fit dieti autor utrius , demonstratis tamen uirtu

tibus generum singulorum non pcrtineat ad contumeliam uerae diuinita,

ris,quod ad sacramentum fidei euangelicae stib dispensatione de causae de temporis dc natiuitatis ic nominis praedicatur. Decimi uero libri eadem est ratio quae fidei.Nam quia ex passionis ge/ Arg. . enere dc professione quaedam per stultae intelligentiae sensum ad contume, libriliam diuinae in domino nostro Iesu Christo naturae uirtutis , rapuerunt: ea ipsa demo stranda fuerant, θc ab his imp assime intellecta esse, de ab eo ad protestatione uerae & perfectae in se maiestatis esse memorata. Namuhis sibi dictis ut religiose impq sint, blandiutur:Tristis est anima mea usi ad mortem. Vt longe abeatitudineati incorruptione dei sit, in cuius ani/mam dominans metus tristiciae imminentis inciderit, qui etiam usque ad hanc precem costernatus fuerit passionis necessitate: Pater si possibile est, transeat a me calix iste Et fine dubio timere uidetur perpeti, quod ne pa/teretur orauit, quia patiendi trepidatio causiam attulit deprecandi. In tan/tum uero infirmitatem eius obtinuerit uis doloris, ut in ipso crucis tempo/re dicere Deus meus,deus meus,quare me dereliquisti r Qui etia ad querelam desolationis, suae passionis acerbitate commotus auxit a inops paterni spiritum in hac uoce emiserit,cum dixit: Pater,in manus tuas com mendo spiritum meum.Et exhalandi spiritus trepidatione turbatus,tuen dum hunc deo patri commendauerit: quia commendationis necessitatem desperatio securitatis exegerit.Sed stultissimi atq; impiissimi homines no intelligentes,nihil contrarium in rebus hsdem ab eodem dictum fuisse:uerbis tantum inhaerentes,caulas ipsas dictorum reliquerunt. Nam cum lon/

SEARCH

MENU NAVIGATION