D. Hilarii Pictauorum Episcopi Lucubrationes quotquot extant olim

발행: 1535년

분량: 782페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

ΣΦ DE TRINITATE

aliud interuenisse facieti.Non habeo hic piscator meus,tu in caeteris quod ex meo proseram, a tuo ore statim respondendum est: Omnia per ip/sum facta sunt Setio Apostolus enim Paulus docuiuVisibilia 3c inuisibi lia,sive throni,siue dominationes, siue principatus,sive potestatres, omnia per ipsum,& in ipso.Cum ergo omnia per ipsum,subueni di enarra, quid non fine eo factum sit quod factum sit. Quod factum est in eo uita erat. Hoc igitur non sine eo,quod in eo factu est: nam ct id quod in eo factum est,etiam per eum factu est. O mnia enim per ipsium, οἱ in ipso creata sunt. In ipso autem creata, quia nasiccbatur creator deus: sed cita ex hoc fine eo nihil factum est,quod in eo factum est:quia nascens deus uita erat:& quia

uita erat,non postea quam cst natus effectus est uita: no enim in eo aliud

est quod natus est,ec aliud est quod natus accepit.Non habet inter se tempus S natiuitas N profectus, sed nihil sine eo fiebat ex iis, quae in eo fiobant,quia uita est in quo fiebanec deus qui a deo natus cst, non postea

natus est,sed nastendo deus extitit. Nascens cnim a uiuente uiuus, a uero uerus, a perfecto perfectus: non sine potestate natiuitatis suae natus est, natiuitatem scilicet suam no postea sentiens,sed se deum in eo ipso quod de/us ex deo nascebatur intelliges:hoc unigenitus ab ingenito:hoc ego ec pa/ter unum sumus: hoc in confessione patris N filii deus unus hoc pater in Rito,dc filius in patre: hinc qui me uidet,uidet dc patrem:hinc omnia quς habet pater,dedit filio: hinc sicut habet pater uitam in semetipso, ita dedit Diio uitam habere in semetipso: hinc nemo nouit filium nisi pater,neq; prutrem nisi filius: hinc in ipso inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corpora/liter:haec uita est Phaec lux tenebras illuminans: ec ut impossibilitatem geneΑli rationis eius enarrandae secundum prophetam piscator consolaretur, ad iecit:Et tenebrae eam non comprehenderunt. Cessit sermo naturae, 6 non

habet quo excurrat,ec tamen hoc piscator iste recubans in dominicum pe/ctus accepit.Non est iste seculi sermo, quia de quo agitur, no seculi res est. Addatur aliquid,si in significatione uerborum reperiri potest ultra quam dictum sit: di si qua sunt alia expositae a nobis naturae nomina, proseran tur: quae si non fiunt,imo quia non fiunt, miremur hanc in piscatore doctris nam,d in eo cloquia dei sentiamus,consessionem , patris Sc fith, ingeniti

de unigenit inenarrabilem,& excedentem complexum omnem 5c sermo nis , dc sensus teneamus atl adoremus, re in domino Iesu exemplo Ioan/nis,ut haec possimus sentire re colloqui, accubemus. Commendat autem fidei huius integritatem dc euangelica autoritas, de apostolica doctrina,&circumstrepentium undi haereticoruodiosa fraudulentia. Stat enim hoesundamentum ualidum N immotum aduersus omnes uentos,pluuiaS,torrentes,non flatibus pellendum,non stillicidiis penetrandu, non inundatio

Ast subra illi nibus ' subluendum, ec optimu est quicquid a plurimis incursatu, a nullo

tamen

32쪽

tamen poterit impelli. Vt autem quaedam medicamentorum genera sunt ita comparata, ut non in singulis tantum aegritudinibus utilia sint, sed om/nibus in commune medeantur, habeantc, in se uirtutem generalis auxilii: ita di fides catholica non aduersum singulas tantum pes eS,sed contra omnes morbos opem medelae comunis impertit,non infirmanda genere non uincenda numero,non diuersitate fallenda, sed una at 3 eadem aduersum singula omnia, consistit. Magnum est enim,tot in una eadem* remedia esse quot morbos, & totidem ueritatis esse doctrinas, quotidem erunt stu/dia falsitatis.Contrahantur in unum nomina haereticorum,& omnes schosae prodeant, audiant unum ingenitu deum patrem, S unum unigenitum

deum filium perlaeti patris progeniem perseectam: no per diminutionem Ad Mgenitum,non ex solido parte aliqua decisum,sed omnia habentem genuis/1e,omnia consecutum, non ex derivatione fluxu ue deductum, sed ex om/nibus atl in omnibus natum ab eo qui in omnibus,in quibus est,esse non desinat, liberum a tempore, selutum a seculis, per quem omnia facta sunt: nem enim esse in his potuit,quae ab ipso sunt instituta. Haec de Euangeliis catholica S apostolica confessio est. Patrem de filium, si audet, Sabellius eundem praedicet, re ipsum illum Testimonta esse qui utrunt sit nuncupatus:ut cum eo unus sit ambo,non unum. Audi et statim de Euangeths non semel,nem iterum sed frequenter: Hic est filius h ti μ' meus dilectus in quo bene complacui.Audietiriter maior me est. Audiet: Ego uado ad patrem. Et:Pater gratias tibi ago. Et: Clatifica me pater. Ei. Tu es filius dei uiui. Subrepat Hebion,omne initium silio dei ex Maria concedens,& uerbu contra m/a diebus carnis intelligens relegat: Pater clarifica me apud temetipsum ea claritate, qua fui apud te priusquam mundus esset E In principio erat uerabum,dc uerbum erat apud deum,dc deus erat uerbia, dc omnia per eum se ista sunt.Et iterum In mundo erat,dc mundus per ipsium factus est, ec mundus eum non cognouit. Existant nouelli apostolatus, sed sub antichristo praedicatores,id est, Ariani omni contumelia dei filium illudentes, eg audi Contra ent: Ego de patre exivi.Et: Filius qui est in patris sinu. Et: Ego de pater una Ari sumus. Ego in patre dc pater in me: Et postremo unam Iudaeis irascantur, quod Christus proprium sibi patrem deum confitens,aequalem se deo secerit,& una cum ηs audiantiVel operibus meis credite, quia pater in me Sego in patre. um igitur hoc est immobile fundamentum, una haec est felix fidei petra Petri ore confessa: Tu es filius dei uiui, tanta in se sustinens laterargumenta ueritatis, quantae peruersitatum quaestiones Ninfidelitatis ea luminae movebuntur.Iam in caeteris dispensatio uoluntatis paternae est. Virgo partus, i corpus, po crux, mors, inferi, salus nostra est. Hu,

mani enim generis causa dei filius natus ex uirgine est ec spiritu sancto,c ista

33쪽

2G. DE TRINITATEcbri tim/ ipse sibi in hac operatione famulante, & siua uideli et dei inumbrante uir tute corporis sibi initia conseviti& exordia carnis instituit,ut homo factus ex uirgine naturam in se carnis acciperet, perin huius admixtionis societa tem sanctificatum in eo uniuersi generis humani corpus existeret mi quemadmodum omnes in se per id quod corporeum se esse uoluit conderentur, lita rursum in omnes ipse per id quod eius est inuisibile,referretur. Mia Dei igitur imago inuisibilis pudorem humani exordii non recusauit, de

per conceptionem,partum, uagitum dil cunas,omnes naturae nostrae contamelias transcucurrit. Quid tandem dignum a nobis tantae dignationis affectui rependetur Inenarrabilis a deo originis unus unigenitus deus in codii pusculi humani forma sanctae uirginis utero insertus accrescit. Qui omnia continet, intra que,dc per quem cuncta fiunt humani partus lege proferatur,ad cuius uocem archangeli de angeli tremunt, coelum de terra dc omnia mundi huius resoluentur elementa,uagitu infantiae auditur. Qui inuisibilis de incomprehensibilis est , uisu,sensu,taetui, moderandus,cunis est ob/uolutus. Haec si quis indigna deo recolet, tanto se maioris beneficη obno/xium confitebitur, quanto minus haec dei conuenerint maiestati. Non illei eguit homo effici, per quem homo factus est. sed nos eguimus ut deus ca/ro fieret,& habitaret in nobis,id est,assumptione carnis unius membra uni uersae carnis incoleret. Humilitas eius nostra nobilitas est,contumelia eius honor noster est,quod ille est deus in carne consistens,hoc nos uicissim in deum ex carne renoua Sed ne forte detineant serupulosas mentiu cogita tiΟΠα cunae,uagitus, partus atl conceptio reddenda est singulis dei dignitas,ut uoluntatis humilitatem potestatis ambitio praecedat,nec dignatione dignitas derelinquat. Videamus igitur quae sunt ministeria conceptus conceptionis . Angelus Zachariae loquitur,sterili partus affertur, de incensi loco sacer de iit G dos mutus egreditur Ioannes in uocem adhuc utero matris detentuS erumpit Mariam angelus benedicit,matrem filii dei uirginem pollicetur.Illa uirginitatis suaeconscia difficultate facti commouetur angelus ei diuinae ope rationis efficientiam exponit,ait enim: Spiritus sanctus desuper ueniet in a te, uirtus altissimi obumbrabit tibi.Spiritus sanctus desuper ueniens uir/ginis interiora sanctificauit, dg in his spirans quia ubi uult spiritus spirat nec se humanae carni immiscuit,& id quod alienum a se erat,ui sua ac potem state praesumpsit, alio ut ne quid per imbecillitatem humani corporis distideret uirtus altissimi uirginem obumbrat,infirmitatem eius ueluti per um/bram circunfusa confirmans, ut ad sementiva ineuntis spiritus efficacia substantiam corporalem diuinae uirtutis inumbratio temperaret. Haec concestpariis pilorus est dignitas.Videamus partum, gitum dil cunas quae dignitas si dignitas quatur. Loquitur ad Ioseph angelus parituram uirginem, de eum qui na/tus fuerit uocandum.Emanuelem, id est,nobiscum deus. Prodamat spiria

34쪽

LIBER SECUN Dus

tus per prophetam.Angelus testis est. Deus nobiscum est ille nascitur. Nouum Magis de coelo stellae lumen cffertur, ec coeli dominu signum coe/leste prosequitur. Angelus pastoribus nunciat natum Christum dominum salutem uniuersoria. Multitudo exercitus coelestis in laudem puerperii concurrit,ec tanti operis praeconia diuini coetus gaudia eloquuntur: Gloria de inde in coelis deo, pax in terra bonae uoluntatis hominibus nunciatur. Adsunt deinde Magi,inuolutum pannis adorant:&post illam inanis scientiae Bae operationem arcanam posito in cunis genu Heetunt. Sic per Ma/gos amarum sordes adorantur, sic vagitus per angelorum diuina gaudia honorantur,sic partui proclamans per prophetam spiritus,& id ipsium an gelus nunciatis,*nouae lucis stella famulatur. Sic initia nastendi spiritus sanetus desuper ueniens Minumbras uirtus altissimi moliuntur. Aliud imtelligitur aliud uidetur,aliud oculis,aliud animo cospicitur. parit uirgo,partus a deo es unians uagit,laudantes angeli audiunturipanni sordent, deus adoratur.Ita potestatis dignitas no amittit ,dia carnis humilitas adoratur. Par etiam est reliquae cursus aetatis Nam omne tempus quod in homi, ne egit,dci operibus expleuit. De singulis aute no est tempus edicere,ian tum illud in uniuersis uirtutum ec curationum generibus contuendum est, in carnis assumptione hominem,deum uero in gestis rebus existere. De spiritu autem sancto nec tacere oportet, nec loqui necesse est,sed si leti a nobis eorum causa qui nesciunt, non potest. Loqui autem de eo non necesse est, quia de patre de filio autoribus confitendum est,& quidem pu/to an sit no esse tractandam.Est enim,quandoquidem donatur, accipitur,

obtinetacide qui consessioni patris de filii connexus est, no potest a consessione patris ec filii separari. Impersectum enim est nobis totum, si aliquid defit a toto,de quo si quis intelligentiae nostrae sensum requitit in Aposto

lo legimus ambo: Quoniam estis,inquit,filia dei, misit deus spiritu filia sui

in corda uestra clamantem abba pater. Et rursum: Nolite contristare spiri/tum sanetum dei,in quo signati estis. Et iterum: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus,sed spiritum qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis.Et iterum:Vos autem non estis in carne,sed in spiritu, si quidem spiritus dei in uobis est: siquis autem spiritu Christi non habet, . hic non est eius.Et rursum: Si aute spiritus eius, qui suscitauit Iesum a mor/tuis, habitat in uobis, qui suscitauit Iesum a mortuis uiuificauit ec mortalia corpora uestra propter spiritum suum qui habitat in uobis. Vnde quia est de donatur de habetur te dei est, cesset hinc sermo calumniantium cum di

cunt per que sit, de ob quid sit,uel qualis sit. Si responsio nostra displicebit dicentium per quem omniaαin quo omnia sunt, quia spiritus est dei, donum fidelium: displiceant de Apostoli de Euangelistae N prophe ,hoetantum de eo quod esset loquentes, de post haee pater 8c filius displicebit.

35쪽

Et patrem G Manere autem hinc quosdam in ignorantia ali ambiguitate existimo,' piis ηοημο -d-tertium, id est, quod nominatur spiritus sanctus, uideat pro pa/ti 'N filio stequenter intelligi. In quo nihil scrupuli est,sive enim pater,sive filius de spiritus sanctus est Sed id quod in Evangeliis legimus Quia deus

spiritus est,diligenter est contuendu, quomodo id qua ratione fit dictum. Omne enim dictum ut dicatur ex causa est,ec dicti ratio ex siense erit intelligenda dicentis,ne quia responsum a domino est:Spiritus deus est,idcirco cum sancti spiritus nomineta usus negetur 6 donum. Cum Samaritana enim domino erat sermo laetierat enim ratio uel redemptio uniuersorum, cui post multum sermonem aquae uiuae, ec quinq; uirorti, & nunc eius qui esset alienus, mulier respondit: Domine animaduerto quod propheta estu,patreS nostri in monte hoc adorauerunt,ec uos dicitis: quoniam in Hierosolymis est locus ubi adorati oporteat.dominus respondit: Crede mihi mulier, quoniam uenit hora quando net in isto monte, net Hierosoly/mis adorabitis patrem . Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus,quia salus ex Iudaeis est. Sed uenit hora dc nunc est, cum ueti ado/ratores adorabunt patrem in spiritu dc ueritate, etenim pater tales quaerito sipi, adorent eum.Spiritus enim deus est,& adorantes eum in spiritu ec u iiivi ritate oportet adorare,quia deus spiritus est.Mulier igitur traditionum memor paternarum, uel tanquam Samaria in monte, uel tanquam Hierus, lem in templo adorandum deum existimabat qu5d Samaria ad adoran dum deum per transgressionem legis locum montis elegerat, Iudaei uero templum a Salomone conditum religionis sedem existimabant, quorum

utrorum praesumptio aut collis aedito, aut extructae domus concavo deum intra quem omnia dc extra quem nihil eius capax est, continebatirigo quia deus inuisibilis,incomprehensibilis,immensius est,ait dominus ue/nisse tempus, ut non in monte uel templo non sit deus adorandus, quia deus spiritus est,quia spiritus nec circunscribitur nec tenetur, quia per natu rae suae uirtutem ubiqi est, nelusquam abest, in omnibus omnis eXuborans. Hos igitur ueros esse adoratores,qui in spiritu ec ueritate sint adoraturi:adoraturis autem in spiritu deum spiritum, alter in officio, alter in ho/Ali 'ado, nore est,quia discretum est in quo qui fit adorandus. Non enim tollitratum sancti spiritus de nomen ic donum,quia dictum est: Deus spiritus est. ROsponsum autem est mulieri, deum templo dc monte claudenti esse omnia in deo, deum in semetipso it inuisibilem atque incomprehensibilem in hs quae de inuisibilia atq; incomprehensibilia sunt adorandum, ait ita natu/ra ec muneris Sc honoris expressa est,cum in spiritu deum spiritum docuit adorandum, dc libertatem ac scientiam adorantium ec adorandi infinit, rem dum in spiritu deus spiritus adoratur, ostendit. Simile huic etiam illud

Apostoli est: Quia dominus spiritus est,ec ubi spiritus domini, ita libertas.. Discrevit

36쪽

Uiscrevit ad intelligentiae significationem eum, qui est ab eo cuius est .NSenim habere haberi unum est,nem eadem significatio continet eum at/que eius. Ita cum aiuDominus spiritus est, naturam infinitatis eius osten/dit. Cum uero adiecit: Vbi spiritus domini, ibi libertas: 8 eum cuius est ignificat,quia Sc spiritus dominus est, de ubi spiritus est domini, ibi libertas est. Haec non quod causa postulet dicta sint,sed ' ne quid in his ' obscuritatis haereret. Est enim spiritus sanctus unus ubi ,omnes patriarchas,prophetas & omnem chorum legis illuminans, Ioannem etiam in utero matris inspirans, datus deinde Apostolis caeteris , credentibus ad cognitionem eius,quae indulta est,ueritatis.

Quod autem fit officium eius in nobis, uerbis ipRus domini audia, mus.Ait enim: Adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis portare

modo: expedit enim uobis ut ego eam, si iero mittam uobis aduocatum. Et rursum: Ego, inquit, rogabo patrem meum, Sc alium aduocatum mit/tet uobis spiritum paractetum, iple me clarificabit. Et rursum: Rogabo,in/quit, patrem meum, d alium aduocatum mittet nobis, ut uobiscum sit in aeternum,spiritum ueritatis,ille uos diriget in omnem ueritatem,non enim

loquetur a se, sed quaecunque audierit loquetur, ec uentura nunciabit uo/bis, ille me honorificabit, quia de meo sumet. Haec de pluribus ad intelli/gentiae uiam dicta sint, quibus 5c uoluntas munerantis de ratio de conditio muneris continetur: ut quia infirmitas nostra neque patris, neque filhca. pax esset, fidem nostram de dei incarnatione difficilem sancti spiritus do/Dum quodam intercessionis siuae foedere illuminaret. Est autem nunc con sequens, ut re Apostolum explicantem doni huius uirtutem atque offi/hium audiamus. ait enim: Quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei: non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filioru in quo clamamus,abba pater. Et rursum :Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis. Et rursum: Quia nemo in spiritu dei dicit anathema Iesum, dc nemo potest dicere dominum Iesum, nisi iaspiritu sancto.Et rursum:Diuisiones autem donationum sunt dem autem spiritus: S diuisiones ministeriorum sunt, idem autem dominus: de diui/siones operationum sunt,sed idem deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio spiritus ad utilitatem, alii autem da/tur per spiritum sermo sapientiae, ali j sermo scientiae, secundum eundem spiritum, at a fides in eodem spiritu, alq dona sanitatum in uno spiritu, ali Operatio uirtutum, ath prophetia, atrj separatio spirituum, alii genera lin/guarum alii interpretatio sermonum,omnia autem haec operatur unus ataque idem spiritus. Habemus igitur doni istius causam, habemus effectus, id nesicio quid de eo ambiguitatis sit,cuius in absoluto sit S causa S ratio des 3 potestas

Ali equis Ast obscu/ritatibus

37쪽

potestas. Utamur ergo tam liberalibus donis,*usum maxime neeessaria muneris expetamuS. Ait enim, ut etiam superius ostendimus, Apostolus Paulus: Nos autem no spiritum huius mundi accepimus, sed sipiritum qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis, quae dc loquimur non indoetis humanae sapientiς uerbis,sed in doctrina spiritus,spiritualibus spiritualia comparantes,animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei. Accipitur ergo ob scientiam.Ut enim natura humani corporis cessantibus offich sui causis erit ociosamam re oculis nisi lume ac dies sit, nullus mi/nisterii erit usus,& aures nisi vox sonu siue reddatur, munus suum non recognoscent, dc nares nisi odor fragrauerit, in quo officio erunt nescient, non quod his deficiat natura per causam sed usius habeatur ex causa. Ita de ani mus humanus nisi per fidem donum spiritus hauserit habebit quidem naturam deum intelligendi, sed lumen scientiae non habebit. Munus autem quod in Christo est, omne omnibus patet unum, de quod ubi h non defles in tantum datur in quantum quis uolet siumere, in tantum residet inquantum quis uolet promerer hoc uis in consummationem seculi nobiocum, hoc expectationis nostrae solatium, hoc in donorum operationibus futurae spei pignus est,hoc mentium lumen, hic splendor animaru est. Hie Ali 'additur ergo spiritus sanetus expctendus est,prometendus est,' ec deinceps praece a mn Moi piorum fide ati obseruatione retinenduS

EPISCOPI, DE TRINITATE LIBER TERTIVs

Ffert pleri si obscuritatem sermo domini,cu dicit: Ego in patre dc pater in me,& non immerito. Natura enim intelligentiae humanae rationem dicti istius non capit, uidetur nam i non posse effici, ut quod in altero fit, aeque id ipsum extra altera fit: dc cum necesse sit ea de quibus agitur non solitaria sibi esse, numerum tamen suum in quo sint conseruantia,n5 posse se inuicem continere, ut qui aliquid aliud intra se habeat ali ita maneat, manensi, siem per exterior ei uicissim que intra se habeat, maneat aeque semper interior. Haec quidem sensus hominum no consequitur,nec exemplum aliquod re bus diuinis comparatio humana praestabit,sed quod inintelligibile est ho/mini,deo esse possibile est. Hoc non ita a me dictum sit,ut ad rationem ducti ea tantum sufficiat autoritas, quod a deo dictum sit. Cognoscendum itaq; at intelligendu est quid sit illud: Ego in patre dc patcr in me,si tamecomprehendere hoc ita ut est ualebimus, ut quod natura rerum pati non posse existimatur, id diuinae ueritatis ratio consequatur, at s ut facilius in/telligentiam dissicillime istius quaestionis consequi possimus,prius patrem

A filium

38쪽

ςlium secundum diuinarum scripturarum doctrinam cognosci a nobis oportet,ut de cognitis ac familiaribus ab lutior sermo sit Aeternitas patris,ut in libro anteriore tractauimuSJocum tempora,speciem te quicquid illud humano sensu concipi potest excedit.Ipse extra omnia,in omnibuSi , capies uniuersa,& capiendus a nemine,no accesssu decessu ue mutabilis,sed inuisibilis inc5prehensibilis,plenus,perfectuS aeternuS,

no aliunde quod est sumens,sed ad id quod ita manet sibi ipse Efficiens.

Hic ergo ingenitus ante omne tempus ex se filium genuit,no ex aliqua subiacente materia,quia per filium omnia,non ex nihilo, quia ex se filium, non ut partum,quia nihil in deo demutabile aut uacuum est, non partem

sui uel diuisam uel disciscam, uel extensam, quia impassibilis & incorpo/reus deus est haec autem passionis 5c carnis fiunt,dc secundum Apostolum in Christo inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter.Sed incomtprehensibiliter, inenarrabiliter ante omne tempus de secula unigenitum ex his quae ingenita in se erat,procreauit: omne quod deus est per chatitatem atq; uirtutem natiuitati eius impartiens, ac sic ab ingenito, perfecto aeter/no patre unigenitus N persectus S aeternus est filius. Ea autem quae eius sunt secundu corpus quod assumpsit,bonitatis eius ad salutem nostram uoluntas estJnuisibilis enim de incorporeus de incomprehensibilis,utpote ab eo genitus, tantum in se de materiae de humilitatis recepit, quantu in nobis erat uirtutis ad intelligendum se dc sentiendumWcontuendum,imbecillitati nostrae potius obtemperans,quam de his in quibus erat ipse deficiens. Igitur persecti patris persectus filius, ec ingeniti dei unigenita progenibes,qui ab eo qui habet omnia, accepit omnia, deus a deo,spiritus a spiritu, lumen a lumine,confidenter ait: Pater in me dc ego in patre. Quia ut spiti/tus pater, ita re filius spiritus: ut deus pater, ita ec filius deus: ut lumen putet,ita dc filius lamen. Ex iis ergo quae in patre sunt, ea in quibus est filius, id est,ex toto patre totus filius natus est,non aliunde,quia nihil ante quam filius:non ex nihilo quia ex deo filius: non in parte,quia plenitudo deitatis in filio: neque in aliquibus quia in omnibus,sed ut uoluit qui potuit,ut scit qui genuit: quod in patre est,hoc S in filio est: quod in ingenito, hoc in unigenito est, alter ab altero, dc uteri unum, non duo unus, sed alius in alio, quia non aliud in utroq; pater in filio,quia ex eo filius, filius in patre, quia non aliunde quod filius, unigenitus in ingenito, quia ab ingenito unigeni tus.Ita in se inuicem,quia ut omnia in ingenito patre persecta sunt, ita om/nia in filio unigenito perfecta fiant Haec in patre fc filio unitas, haec uirtus,

haec charitas, haec fides, haec spes, haec ueritas, uia, uita. Non calumniaride uirtutibus Bis deo,nec per secretum ae potestatem natiuitatis obtrecta re filio. Patri ingenito ' nihil comparare: unigenitum ab eo, nec tompore,

nec uirtute discernere:deum filiu,quia ex deo est,confiteri Sunt istiusmodic Φ in deo

39쪽

DE TRINITATE

Dium uirtus ex miraculis

nem diuina generationisas, per

in deo potestates, quarum cum ratio intelligentiae nostrae incomprehensi, bilis fit fides tamen per ueritatem efficientiae in absoluto est. Nec hoc in spiritualibus tantum sed etiam in corporalibus deprehcndimus,non ad natiuitatis exemplum, sed ad admirationem secti intelligibi lis ostensum est. Nuptiaru die uinum in Chana Galileae ex aqua faetum es ,nunquid consequitur aut sermo noster, aut sensus, quibus modis natu ra demutata sit, ut aquae simplicitas desecerit,dc uini sapor natus sit c Non permixtio fuit sed creatio, & creatio non a se coepta sed ex alio in aliud existens,n5 per transfusionem potioris obtinetur quod infirmius est sed aboletur quod erat,ec quod non erat coepit. Sponsius tristis est, familia turba/tur,solennitas nuptialis conuiuii periclitatur IesuS rogatus non exurgit aut instat,sed quiescentis eius hoc opus est. Aqua hydriis insunditur,vinum calicibus hauritur,infundentis scientiae sensus non conuenit haurientis. Qui infundunt hauriri aquam existimant: qui hauriunt, uinum infusum arbi trantur,tempus quod in medio est non sufficit,ut in liquoris natura de nascatur de pereat. Ratio facti dc uisum frustratur ec siensium, uirtus tamen dei

in his quae sunt gesta sentitur. Sed Sc de quini panibus no dissimilis facti admiratio est, incrementis

eorum quini millium uirorum S innumerabilium mulieria ac puerorum fames uincitur,fugit oculos sensus nostri operis intelligetia. Quin panes offeruntur de franguntur,subrepunt in frangentium manibus quaedam fragmentorum procreationes, non imminuitur unde praestingitur, de tamen semper praefringentis manu fragmenta occupant: fallunt momenta uisum, dum plenam fragmentis manum sequeris, alteram fine damno portionis suae contueris inter haec fiagmentorum cumulus augetur Pr fringentes in ministerio sunt, edentes in negocio sunt, esurientes saluti fiunt, duodecim cophinos replent reliquiae.Non sensus, non uisus prosectum tam inconiicabilis operationis assequitur,est quod non erat,videtur quod non intellis gitur, solum superest ut deas omnia posse credatur.

Non habent itaq; diuina adulationem nec subest deo ad placendia falbiendum* simulatio Haec filii dei opera no de iactantiae studio sunt profecta, ne* enim ille cui innumerabilium milium milia angelorum seruiunt, adulatus est homini quid enim corii quae nostra sunt indigebat per quem sunt uniuersa quae nostra sunt An honorem a nobis eXpostulabat nunc a somno stupidis,nunc de luxu noctium uigilataria fessis, nunc post rixas caedes dierum male conscias,nunc post couiuia ebrijs, quem archangeli de dominatus, principatus de potestates sine somno,sine occupatione,sine cri/mine aeternis & indefessis in coelis uocibus laudant:& laudant,quia ipse in uisibilis dei imago omnes' in se creaverit,secula fecerit, coelum formauefit,

astra distinxerit, terram fundauerit, abyssos demerserit, ipse deinceps ho/

40쪽

mo natus fit, mortem uicerit, portas inferni fregerit cohaerede s1bi plebem acquisiueti carnem in aeternitatis gloriam ex corruptione transtulerit Nuhil ergo iste eguit a nobis,ut haec eum apud nos inenarrabilia,& inintelligibilia opera tanquam egentem laudis ornarent, sed praeuidens deus nequi tiae de stultitiae humanae errorem, & sciens eousis infidelitatem prorupta ram esse ut sibi de dei rebus iudicium praesumeret, audaciam nostram ea rum,de quibus ambigeretur,rerum uicit exemplis. Sunt enim plures seculi prudentes, quorum prudentia deo stultitia est, congiatri qui cum audiunt deum ex deo,uerum a uero,perfectum a pei see o,unum ab uno natum esse, tanquam impossibilia nobis praedicantibus contradi/cunt, quibusdam sententiarum colleci ionibus inhaerentes,cum dicunt: N,sci nihil potuit ab uno, quia omnis natiuitas est ex duobus: iam si ab uno natus hic filius est, partem eiusdem qui genuit accepit:& fi pars, neuter errago perfectus est deest enim ei unde decessit, nec plenitudo in eo eri qui ex

portione constiterit: neuter ergo perfectus est,cum plenitudinem suam ecqui genuerit amittat,nec qui natus est consequatur.

Hanc mundi sapientiam etiam per prophetam prouidens deus ita damnat dicens: Perdam sapientiam sapientiu, ic intellectum prudentiu repro/babo.Item in Apostolo: Vbi sapiens,ubi scriba ubi conquisitor huius secali none stultam fecit deus prudentiam huius mundis Nam quia in sapiet,

tia dei no cognouit mundus per prudentiam deum,placuit deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes,quoniam Graeci sapientiam quaerunt, de Iudaei segna petunt, nos aute praedicamus Christu crucifixum, Iu/ daeis quidem scandalia, gentibus autem stultitiam, ijs aute qui sunt uocati

Iudaeis ait Graecis Christu dei uirtutem, dei s ientiam:quia quod stultum est dei, pientius est hominibus:& quod infirmum est dei,fortius est hominibus Curam ergo humani generis habens dei filius, primum ut sibi

crederetur homo factus est,ut testis diuinaru rerum nobis esset ex nostrisi per* infirmitatem carnis deu patrem nobis infirmis, oc ut carnalibus prae/dicaret,uoluntatem in eo patris dei efficiens,ut dicit:Non ueni uoluntatem meam facere,sed uoluntatem eius qui me misit. Non quod nolit ille quod faciat,sed obedientiam suam sub eflectu paternae uoluntatis ostendit, uo lens ipse uoluntatem patris explere.Erat autem haec efficiendae uoluntatis uoluntas,curus ipse testis est dicens . Pater uenit hora,clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te, sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti illi, det ei uitam aeternam. Haec est autem uita aeterna, ut co/gnostant te solum deum uerum, dc quem misisti Iesum Christum. Ego te clarificaui super terram opere coimmato,quod dedisti mihi ut faciam.Et nunc clarifica me tu pater apud temetipsum claritate quam habui,prius mundus esset, apud te.Manifestaui nomen tuum hominibus quos dedisti

mihi

SEARCH

MENU NAVIGATION