장음표시 사용
221쪽
quandoque ad eXternas , & aliquando. ad utrasque partes simul fiat; unde dein longe majus periculum, majorque in curatione labor. CV. Egrotus XVI. Anno 1759. ego , cum Magnifico,& Exportissimo Domino de Humelaver advocatus sui ad filiam Perill. Domini de Krausan in Academia Sabaudica Vicedirectoris. Haec tumebat toto corpore, dissiculterque & frequenter respirabat, febricitabat; alvus flebat, & urina supprimebatur. Dum in causam hujus funesti tumoris leucophlegmatici indageremUS,
Parentes aegrotae nunciabant, narrabantque ante quatuor circiter hebdomadas in aegra observatas suisse quasdam maculas rubras, totum corpus occupantes; quae
cum tridui tantum persisterent, & sine notabili molestia decurrerent, flocci factas suisse. Sicque in sex rerum non na
222쪽
2 I 8 TRACTATUS turalium.regimine Vix aliquam curam , aut cautelam adhibitam fuisse. In tali extremo rerum statu, quam Vis repetita enemata, aperitiva, diuretica, frictiones, aliaque similia, in usum vocata suissent, nihil tamen, quod spem nostram erigeret, essici poterat. Unde evenit, quod praedixeramus, ut paucis post diebus Vitam cum morte commutaret aegra. CVΙ.
ad 2Egrotum XVI. Ex hac historia discimus, quod scarl tina etiam benigna tam quoad diaetam, quam quoad transpirationem certis cautelis rite observandis, opus habeat; secus enim metuendum est, ne subsequens affectus plus negotii, quam primarius lacessat; sicque error posterior fiat pejor
Pariter exinde patet, quod, si in simili tumore leucophlegmatico jam febri
223쪽
cula adsit, Vix quidquam boni sperandum restet; quia signum est humores restagnantes jam putrescere, corpusque in corruptionem & gangraenam tendere.
Hoc ipsum in hydrope, ascite dicto
ego summa cum admiratione saepe contemplatus sum, dum vidi serum in abdomine ad plures mensuras collectum, non tantum per multas hebdomadas, sed permultos etiam menses sine putredine haerere posse. Quamprimum Vero putrescere incipit, tunc aeger magis sitit, febricitat, ac tandem breUi emoritur. Ex hoc ipso iundamento saepius admirabar, quosdam humores restagnantes, aut etiam extravasatos cito & facile; alios Vero lente, aut nunquam corrumpi, pu
Sic enim videmus, quod humores, qui in inflammationibus, in febribus continuis, ardentibus, malignis restagnant, citissime in corruptionem vergant. Alii Vero, qui V. g. in sugillationibus oculorum
224쪽
rum, aliarumque partium subsistunt, non tam facile in putredinem tendant. Idem dicendum est de sero hydropicorum, de humore, quem membranae amnios, & chorion in gravidis continent; qui non tam facile putrescunt. Unde patet, quod quam primum humores nostri corporis putrescere incipiunt, exinde oriatur major febris, majusque periculum.
AEgrotus XVII. Puer octennalis laborabat scarlatina, ad malignam potius quam ad benignam re-
Huic sub initium quartae ab ortu scar- latinae hebdomadae supervenit tumor leucophlegmaticus; in quo scrotum, Ut mihi dein relatum fuit, monstrose tumebat. Huic aegro medebatur chirurgus, qui aegri parentibus erat familiaris. Sed prae aliis hic notari meretur methodus, qua tumorem scroti tractabat; applicabat
225쪽
enim dies noctesque fomenta calida sicca ex cineribus lignorum. Item saepe inungebat scrotum cum spiritu Vini camphOrato, & cum alio liquore ut mihi videbatur, cum aqua calciS, miXto. Quae Vero interne adhibita fuerint re media rescire non poteram. Interim EX his effectum fuit, ut tumor ille hydropicus dissiparetur; quin imo tumor ipse scroti magnam partem 2Vanesceret; Verum durities quaedam ad tactum indolens in scroto permanebat, quae partim mole, partim pondere aegroto incommoda erat. Interim tamen aeger quoad alias omnes iunctiones bene Valebat. Haec ego dein , cum ad aegroti parentes aegrotantes adUocatus eram audivi& vidi. Quapropter jussi, species carminati-Vas cum cereVifia in sormam cataplasmatis redactas, & coctas scroto apponi, saepius renovari, diutiusque continuari. Item
226쪽
Item ordinaVi purgans ex rheo, & diagridio sulphurato cum uno alterove grano mercurii dulcis his qualibet hebdomada exhibendum. Verum tamen, quia dein Parentes cum aegro sedem, & domicilium mutarunt, ulteriorem hujus morbi decursum ignoro.
ad 2Egrotum XU. Superius S. LXIV. jam ostendi, quod
tumor scroti hydropicus non tantum tunicas testiculos ambientes, Verum etiam membranam musculosam darios dictam occupet , seque intra ejus duplicaturam in sinuando, eandem distendat. Quare, si in simili casu talia applicentur, ut in nostro casu praedicta calida &sicca fomenta, tunc subtilissima discutiuntur, crassiora Uero minimis vasculis impacta haerent. Si vero a spiritu Vini campliorato praedicta vasa adhuc magis con
227쪽
ibidem incarcerari. Ex quo dein sit, ut in nostro casu contigit, ut humores una cum vasis in unum corpus scirrhosum quasi concrescant. In simili casu, postquam hoc tempore per diVersa capta experimenta jam constat , cicutam tam interne quam externe adhibitam, ella specificum ad tumores remedium , sane hoc omnibus aliis hucusque inVentis remediis ante rendum esse judico, non neglectis tamen superius recensitis & Ordinatis purgantibus mercurialibus ; quia experientia nos docet, quod nihil magis minima Vasa perUadere,& pervia reddere possit, quam mercurius. Plura de usu cicutae legi possunt intractatu de variolis S. CCCXLCIX. Huic similem fere errorem vidi ab alio chirurgo committi in tumore scroti post scarlatinam superveniente. Cum enim aeger in simili casu de potiore incommodo EX tumore scroti conqueretur, iudicabat
228쪽
chirurgus, quod possit scarificatione non tantum praedictum incommodum, sed etiam tumorem ipsum funditus amoVere. Quapropter scarificationem instituit , unde eVacuabatur quidem multum seri, & scro ii tumor imminui, minime vero penitus dissipari videbatur; item membrana dartos, quae prius tensa & pellucida erat, corrugabatur; Verum tamen aliquot diebus vix elapsis iterato distendebatur, pristinumque scroti tumorem referebat; atque eadem ut prius incommoda, & discrimina minabatUr. Qua ex ratione necessarium fuit, remediis tam internis aperitivis, diureticis,& per epicrasim eVacuantibns; quam eX- ternis carminativis, & discutientibus superius S. LXV. jam descripsis assectum
hunc leucophlegmaticum oppugnare.
Ex quibus tandem quamvis sat lente effectum fuit, ut patiens pristinae, & perfectae restitueretur sanitati.
229쪽
2as Unde iterato constat, quod in tumore leucophlegmatico omnia particularia
medentium molimina frustranea snt; nisi radicaliter affectus hicce tractetur; & abigatur per remedia superius descripta. Isti, quos oservavi, & adduXi, sunt singulares, S: selecti de scarlatina casus, plures similes , si actum agere videri cuperem, afferre possem: ideoque quia talium , aut per decursum hujus operis superius jam meminerim; aut quia similes ad supradictos casus revocari possint, tacitus praeterire constitui.