Marci Antonii Plenciz, medici Vindobonensis Tractatus de scarlatina. Olim cum aliis ejusdem operibus, modo vero separatim, et ab auctore ipso novis observationibus auctus in lucem prodit

발행: 1780년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

201쪽

DE SCAR LATINA.

I97Ιtem superius nominatis remediis adjungebantur aliquot guttae liquoris beZoar- dici Bussi, & anodyni mineralis: & tandem enemata emollientia applicabantur. Ast omnes isti erant Vani, & inanes conatus; etenim die circiter vigesima fiebat quasi hemiplecticus , quoniam in latere sinistro nec manum nec pedem movebat, cum tamen in alio latere Violentos saepe ederet motuS. Quare tot & tam diuturnis aerumnis attritus aeger die morbi Vigesima octava eX-

. ANNOTATIONES

ad A grotum XII. In scarlatina saepe contingere solet , ut exanthemata ita Vaga, & inconstantia observentur; qua ratione fit, ut morbus sedem suam per modum inflammationis in cerebro figat, ut in nostro casu eontigit.

202쪽

T RACTATUS Hoc vero singulare praesens casus habet , quod morbus: malignus , & inflammatorius ad vigesimam octavam usque diem se extenderit Si senim talis cerebri inflammatio, ut plerumque fieri solet, in gangraenam transeat, tunc citius finem vitae imponit; s vero in suppurationem tendat, ut in nostro casu laetum fuisse videtur, tunc

morbus longius protrahi potest. Quapropter si in simili , ut praesens est, casu, debito tempore lassiciens san-l guinis detractio, praesertim ex Vena jugulari saeta fuisset, sperari potuisset, fore ut praedicta cerebri , meningumque inflammatio eo facilius , coadjuvantibus liis appropriatis remediis dissipata fuisset. Ex quo iterum patet, quemadmodum iam superius sectione IX. g. LXXX, dixi,

quare in hoc casu neque ex Vesicantibus, neque EX camphoratis . aliisque Volatilibus aeger profecerit quidquam; quinimo sempormetuendum est, ne urgente inflammatione

203쪽

DE SCAR LATINA.

I99& omissa venaesectione talibus remediis plus damni quam emolumenti afferamus. XCVII. Hic quaestio institui posset, an non in

similibus casibus artificialis vasorum haemorrhoidalium apertio aliquid ad salutem conferre posset. Ad quod respondeo, quod quamVis propriis eXperimentis necdum id affirmare, &confirmare possim; nihilominus tamen ex aliis rationibus judicem, sanguisugas Venis haemorrhoidalibus appositas plurimum levaminis afferre posse; quia Primo anatomicis constat, quod carotides, & vasa haemorhoidalia opposita directione sanguinem Vehant; adeoque sperandum est, fore, ut revulsio in hoc casu habeat locum. Secundo, quia ex aliis similibus observationibus constat, ut in mania, apo-plexia & phrenitide vera, quod nimirum in his hoc remedium proficuum deprehendatur : unde propter analogismum cre-

204쪽

dere possum, . quod etiam in phrenitido nostra symptomica idem conducere possit. Sic Hippocrates Sectione VI. Aphor. et 1. dicit: Si injanientibus varices , aut haemorrhoides s rvenerint, morbi solutiost. Idem sentit Celsus Lib. II. I.

Item tristis experientia nos docet, quod a suppressis haemorrhoidibus mania, apoplexia , phrenitis, aut epilepsia aliquando superveniat; adeoque a contrario cum fundamento judicare possumus, quod a resuscitatis haemorrhoidibus, praedictis affectibus levamen afferri possit. XCVIII. AEgrotus XIII.

Anno 17 6. in autumno grassante scarlatina ut plurimum maligna, mea filia tunc annorum 7. corripiebatur Oodem morbo. EXanthemata, uti in praecedente casu erant vaga & variabilia. Unde aegra delirabat, furebat, clamabat, &Vociferabatur sere diu , noctuque , ut

jam prius dixi. Haec tristis . & sunesta

205쪽

morbi conditio durabat fere oetiduo integro.

Expertissimus & eruditissimus D. Colloga Steindi de Plestenet , qui mihi tunca consiliis & auxiliis suit, una mecum Omnem salutis spem abscissam esse judicabat.

Ast praeter omnium opinionem die circiter undecima in sedatum, placidumque prolabebatur somnum; unde EX pergefacta mente constare Videbatur, sed ad interrogata , aut nihil, aut non apte respondebat. Ex quo constabat, surditatem adesse; etenim tunc aegra de dolore aurium conquerebatur; si aures contrectabantur , aut premebantur, dolebant. Quapropter cataplasma ex speciebus emollientibus in lacte coetis applicabatur. Brevi dein aures plorabant materiam quandam puriformem , & striis sanguineis miXtam. In quo casu decoctum hordei cum melle rosarum saepius auribus infundebatur tepide; seque materia illa puru'

206쪽

cto 2 TRACTATUS

lenta breve intra tempus abstergebatur,& abluebatur; ex quo aegra de die in diem facilius exaudiebat, meliusque Va lebat. Et tandem, benigno lavente Numine , integrae restituebatur sanitati.

ANNOTATIONES

ad 2Egrotum XIII. Erysipelas , Variolae , aliique similes morbi nos docent, quod ipsorum materia phlogistica , si superficiem corporis non occupet , facile caput petat, ibique inflammationi viam sternat. Hoc ipsum in scarlatina maligna commune quidem, sed funestum symptoma esse solet. In nostro enim casu Videtur inflammatio cerebrum, & meningos Occupasse, quae nisi critice ad aures mota fuisset, infallibiliter, aut in gangraenam aut in suppurationem degenerasset. Haec metastasis facta fuit a parte nobiliore , nimirum cerebro, ad minus nobilem, &quidem cum symptomatum alleViatione,

207쪽

DE SCAR LATINA.

cos naturae reVocanda est.

Tales metastases legimus apud Hippocratem in Coacis praenotionibus N. I. sed ibidem N. a. legitur metastasis symptomatica ad aures; quia morbus exinde non minuebatur sed potius augebatur. Tandem hic meminisse convenit aliquarum , quae ad hunc casum spectant notabiliorum obserVationum: Sic herula de Stab 9. annos nata, meam scarlatina maligna laborantem filiam saepe inviserat, eique abstiterat; unde factum est, ut in eundem incideret morbum, in quo eXanthemata , ut in praecedente casu , Vaga & inconstantia erant; aegra pariter delirabat , furebat,

ac tandem convulsa mortua est.

Item & eodem funesto modo contigit aliquot Illustribus de nobili Familia L. B. de Nimsch Prolibus, quae EX truculento hoc morbo aliquot dierum spatio denatae sunt.

208쪽

Congrua & opportuna se offert hic oc. casio brevissime quidquam de illa notabili observatione dicendi ; quam Clarissimus Hamilton de febre miliari affert. Observat enim hic Eruditissimus Vir in ejusdem historia Ι. & ΙΙ. quod, si in eXanthematibus miliaribus fiat raptus ad cerebrum, & deliria urgeant , nihil magis conducat, quam purgans antiphlogisticum, & Venaesectio. De Venaesectione jam plura dixi superius: quaestio itaque esse posset; an non in illo casu scar- latinae malignae ubi fieret raptus ad cerebrum , & deliria urgerent, purgans aliquod antiphlogisticum ordinari quoque posset ; cum eadem ratio, quae in miliaribus illud hic quoque suadeat. Sane hic optime quadrat illud, quod extremis

morbis extrema remedia optima snt; truculento enim huic morbo duro cuneo

proiecto opus est ; neque similem aegrum

209쪽

DE SCAR LATINA. 2 Os

prognostico relinquere , sed alia atque alia experiri debemus remedia.CΙ. AEgrotus XIV. Studiosus hujatis civis filius, octo ci citer annos natus, corripiebatur scarlatina, quae primis efforescentiae diebus bE-

nigna apparebat; nam eo tempore aeger die noctuque quietus esse videbatur; item exanthemata triduo integro satur, te rubebant, & constanter copiosa ade

rant.

Verum his non obstantibus die morbi circiter septima, ct ab eXanthematum eruptione quinta; aeger tota nocte insomnis, inquietus , & sticulosus quinimo delirans esse dicebatur. Pulsus , qui prius sere naturalis erat, fiebat celerior,& durior. Die sequente augebantur omnia praedicta symptomata; nam major aderat imquietudo, major mentis alienatio; per

210쪽

certa intervalla clamabat, Vociferabatur,& e lecto prosilire conabatur. Haec dira symptomata sequentibus diebus nunc magis, nunc minus urgebant;& quamvis remedia diluentia antiphlogistica, emulsa, paregorica, aliaque similia, interne; externe Veroenemata, Ve sicantia, in usum Vocata fuerint, nihilominus tamen, die I 8. morbi convulsus

mortuus est.

ANNOTATIONES

ad 2Egrotum XIV. Sane ego saepe mirabar , & adhuc admiror , quod scarlatina , quae optima signa praeseferre Videtur, quandoque me dentes aliosque fallere possit. Iste meo judicio est verus Character morborum malignorum, qui ideo maligni dicendi sunt, quia nobis facile imponere possunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION