장음표시 사용
211쪽
Tales casus plures habui, & ideo
cautior redditus de morbi natura facile ante debitum terminum definire non soleo. In smilibus casibus videtur materiaeXanthematica ad cerebrum rapta, stasim inflammatoriam ibidem induxisse. Quapropter eum Omnia praedicta, quamvis valentissima, in usum Vocata remedia videantur imparia tanto tollendo malo, unica spes superesset ex sanguinis missione, & antiphlogisticis per epicasim evacuantibus ; & statim ab initio talis eXacerbationis, methodo a Clariss. Hamilton praescripta , ordinatis : quia , si inflammatio jam adolesceret, Vix quidquam boni exinde sperandum erit ; in
tali enim statu , aut in gangraenam, aut in suppurationem tenderet inflammatio. Interea hic superficialiter saltem illam obserVationem attingere debeo, qua in similibus casbus videmus quandoque fieri metastases ad aures , parotides. Tales metastases aliquando fiunt critice, ali
212쪽
quando Vero symptomatice. Vide S. XCVII. Ast hoc ipsum omnes medici practici
observant quandoque etiam in aliis mor- his acutis contingere. CIII. 2Egrotus XV. Perill. Domini de Baumaister filius, 13. circiter annos natus, 176 r. primis Aprilis diebus sine manifesta causa fiebat languidus tristis , prima statim morbi die, nec appetebat, nec placide , ut alias dormiebat. Item de siti , dolore capitis , & aliqua in deglutiendo dissicultate conquerebatur. Secunda morbi die aderant jam exan- . themata scarlatina in facie, sebris erat magna, & urina saturate rubicunda, sitis& reliqua, ut die praecedente. Tertia die totum corpus videbatur quasi una macula saturate rubra obsitum,
subtumidum; & ad attactum, praecipue in manibus, adinstar carbonis igniti urens. Die
213쪽
Die quarta idem rubor, & ardor perseverabat. Interim, quod mirum, non obstante praedicto ardore, pulsus ne quotam celer, neque tam durus, ut diebus praecedentibus, observabatur. Item sitis non erat ita intensa, neque inquietudo tanta.
Die quinta in facie iam pallescebant
exanthemata perseverante tamen praedicto rubore in aliis corporis partibus. Die sexta & septima pallescebant , & in toto ferme corpore evanescebanteXanthemata; exceptis tantum illis, quae pectus occupabant ; nam haec biduo integro diutius; adeoque ad nonam usque morbi diem, perseverabant.
Hic adnotare debemus , quod iam
quarta morbi die in manibus quaedam minimae papulae albae, exanthemata miliaria referentes, in conspectum Venerint; quae numero, & volumine successive auctae suturae decorticationi fundamenta sternebant; nam die morbi sexta epidermis Pleucia de sartat. O pria
214쪽
praesertim circa cubitum, & carpum fiebat alba, & in diversae figurae lamellas, ast adhuc arcte cum subfecta cute cohaerentes , findebatur , quae sequentibus diebus successive a cute secedebant , S quaedam plus , quaedam minus densae separabantur. Mirabilis illa decorticatio erat, quae in Volis manuum contingebat; nam epidermis crassis, & ad instar pergamenae den
serensque abscedebat; quam hodie dum propter rei raritatem pixidi inclusam parentes con servant.
Praedicta decorticatio in manibus tantum ObserVabatur; etenim quae in facie, pectore , dorso , reliquoque corpore fiebat, erat illi desquamationi, quam in morbillis videmus, similis. Die morbi decima quinta, & decima seXta, ubi aeger jam perquam belle Valere videbatur , inceperant tumere, &dolere parotides, aliaeque glandulae colli. In
215쪽
In quo casu aeger febricitabat, sitiebat,
nec caput, nec collum movere poterat
quinimo pressis a ptaedicto tumore maxillae inferioris musculis os ad capiendum cibum, & potum dissiculter aperire valebat. Illa vero, quae assumebat, sine magna molestia deglutiebat; quod denotabat , tonsillas, aliasque laryngis, pharyngisque glandulas liberas esse. Iste tumor glandularum solebat lape,& celeriter Variare situm ; etenim nunc magis praedictas colli glandulas ; nunuoxillares, mox dein inquinales occupabat, molestabatque. Quapropter mirabar, quod materia peccans tam cito ab una corporis parte ad aliam migrare &transferri possit Verum tamen postquam considerassem idem fieri in variolis, &in arthritide Vaga; videbar mihi dilucidius Vias, per quas id contingeret , percepturus; nimirum non tam lege circulationis , quasi materia peccans, ad mase
216쪽
tes deponeretur, quam quod mediante membrana cellulosa facile ab una parte ad aliam migraret, judicabam. Ratio asserti consistit in ipsa experientia, qua Videmus quod tales materiae translationes sani sine notabili exacerbatione; sc in variolis tumor faciei transfertur ad manus & pedes, sine speciali exacerbatione ; item in arthritide Vagasaepe, & sat cito materia peccans tranS- fertur ab una parte corporis ad aliam pariter absque praecedente aliqua eXacer
Hoc quidem Verum est, quod tam in Variolis, quam in arthritide Vaga, dum materia peccans in aliqua parte sedem figit, dolores, tensionesque ibidem efficiat ; ast si prius circulo humorum communicaretur , deberet febrem, anXietates, & inquietudines eXcitare antequam
ad aliquam partem fieret depositio. Hoc ipsum sere quotidie videmus in
criticis evacuationibus morborum acut rum;
217쪽
2I3rum; in quibus materia peccans circulando antequam per urinas, per alvum, aut per aliam Viam, critice evacuetur , se-hrem accendit, anxietates, deliria, aliaque gravia symptomata exasperat; juxta effatum Ηppocrat. Sect. ΙΙ. Aphor. IS. quibus crisis si, his nox ante exacerbati0nem gravis es. Qui vero plura de membrana cellulosa legere cupit, videre poterit in Illustrissimi Domini de SNieten comm. Tom. I.
S. 382. Item in Magnifici Archiatri de
Haen tractatu de febrib. exanthem. Sed redeamus ad nostrum casum: Hic molestus, atque ab omni periculo non immunis status perdurabat usque ad vigesimam quintam circiter morbi diem quo tempore non tantum labris, & t mor minuebantur, ac tandem dissipabantur; sed & libertas motus praedictis partibus conciliabatur; sicque aegrotus, quamqvis sat aegre lenteque pristinae sanitati restituebatur.
218쪽
Remedia Vero , quibus tam primis quam sequentibus morbi diebus , dum
febris augebatur, utebatur aeger, erant
illa ipsa diluentia, antiphlogistica superius
S. XLIX. exposita. Ad tumores glandularum colli, parotidumque discutiendos applicabantur secundo cum effectu ab EXpertissimo Domino Roter, Chirurgiae Doctore sacculi sicci , quibus species carminativae in pulverem redactae inclusae erant. Ρhlebotomia autem , quamVis cumsundamento non tantum in principio morbi, sed etiam tardius, nimirum die I 6. aut I7. dum i febris fere inflammatoria urgebat , celebrari potuisset, nihilominus tamen omissa erat; quia timendum fuit, ne adstantes, & obstantes sinistrum morbi eVentum, quem metuebamus , huic unice, ut in s milibus casibus fieri solet, adscriberent. Verum hic annotare debeo, quod , dum aeger respiscere videbatur', urinae
219쪽
crassae cum copioso sedimento secesserint, quod sgnum Erat materiam peccantem hac Via eVacuari.
ad A grotum XV. Non tantum praesens, sed etiam plares alii similes, quos habui casus, docuerunt, quod, quo plura, & frequentiora cutem occupent eXanthemata, &quo plus partes affectae ad attactum urunt, eo major & notabilior fiat decorticatio. In quo casu diversa malae notae consectaria metuenda restant; vel enim tumoresis & indurationes diversas corporis glandulas , Vel tumor leucophlegmaticus totum corpus occupat, & pertinacissime VeXat. Quapropter omni possibili cautela opus est; ut nimirum aeger in debita transpiratione ad quartam usque hebdomadam detineatur; quo tempore, si nihil praedictorum accesserit, sperandum est, lare, ut sine periculo liberam in posterum ca-
220쪽
a16 TRACTATUS pere possit auram; quod forsan aliquibus, in hoc morbo minus eXpertis , aut Certis praejudiciis captis , parodOXum Videbitur. Ast haec, quae scribo practicos, minus alios attingant, Velim. Praeterea praedicta mala consectaria ultronee praecaventur , si alVus quotidie respondeat; quodsi non fiat, ut plerumque contingere consuevit, debet, aut appropriato enemate , aut superius g. XLIX. recensitis remediis sollicitari suique officii admoneri. Sic enim essicimus, ut humores seros, lymphaticique, qui in membranae cellulosa , viscera abdominis perreptante , facile restagnare possent, ditum libere circulent, cum etiam Per urinas. aliasque Vias libero eUacuentur. Qua ratione non tantum praedi nos glandularum, sed totius etiam corporis
Praeterea ex his, s milibusque obsedi Vationibus constat , quod depositio materiae peccantis quandoque ad internas,