Marci Antonii Plenciz, medici Vindobonensis Tractatus de scarlatina. Olim cum aliis ejusdem operibus, modo vero separatim, et ab auctore ipso novis observationibus auctus in lucem prodit

발행: 1780년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

191쪽

DE SCAR LATINA

quae symptomata multos medicos a Venae- sectione deterrere, & arcere solent.

Quia praedicta virium prostratio quandoque a dissoluta humorum massa dependere obserVatur; in quo casu si Venaesectio institueretur, aeger certo certius succumbere deberet. Qua ex ratione cum viderim, in similibus casibus venaesectionem multum ad salutem aut mortem conferre posse, in- .dagavi, industria, qua potui, ut determinarem , quando sanguinis missio institui, & quando omitti debeat. Si enim virium languor dependat aspiritibus oppressis, tunc quamVis pulsus sit debilis, est tamen tensus, & durus;

item genae rubent, & corpus ad tactum calet; neque praecesserat nimia alicujus humoris eVacuatio , quae omnia in spiritibus, & viribus exhaustis, aut humoribus dissolutis aliter se habent. Ut tamen in similibus casibus eo certior de secundo ex missione sanguinis esse

192쪽

TRACTATUS

etu reddar, curo primo modicam sanguinis quantitatem extrahi, si enim sanguis magno impetu effuit, & dein crustam lar-daceam induit, aut in ejusdem defectu spissiis, & tenax esse appareat, tunc sine omni cunctatione, & periculo debet debita sanguinis missio institui , eX qua dein aeger potius alleviatur, quam Oppri

mitur.

Similis petechialis epidemia an . I 738.& 1759. hic Viennae totam obtinebat hiemem. Nam aegri conquerebantur de summa totius corporis lassitudine, de di- Versis rheumaticis affectibus, de ingenti dolore capitis , pulsus erat debilis, &sub initium morbi fere semper naturalis, in quo casu si sanguis mittebatur, ego semper lardaceum, aut perquam spissum, &tenacem Vidi; qua ex ratione binas, aliquando etiam ternas Venaesectiones praestituere solebam, ex quibus , aliisque appropriatis antiphlogisticis, effeci, ut fer

193쪽

me omnes, qui meae curae commissi erant, sanitati restituerentur.

Alii vero eodem petechiali morbo affecti, quibus sanguinis missio instituta non erat, die quinta, aut septima fiebant soporosi , delirantes , & die undecima, aut decima quarta convulsi plerique moriebantur.

Iste est status in morbis acutis, aut plurimum malignis, in quibus sanguis mitti debet. Aliter Vero sentiendum est, ubi contraria signa adsunt ; ut si sanguis missus dissiuat, ViXque cohaereat; aut, ubi largae evacuationes, per haemorrhagias, aut diuturnas diarrhaeas , praecesserant; ex quibus aegri viribus exhauriri solent. In talibus enim casibus a Venaesectione, quantum possum , mihi tempero; & ex fonte Pharmaceutico & dietetico remedia

peto.

XCI.

194쪽

Adolescens quatuordecim circiter annos natus, 1758. corripiebatur scarlatina maligna, aliisque superius I. XXVII Lrecensitis & solitis symptomatibus. Primis morbi diebus utebatur emulsis, sero laetis, & tinctura florum rhaeados pro potu ordinario , aliisque antiphlogisticis, & appositis remediis.

Verum praesentibus eXanthematibus, propter metum retropulsus nulla Venaesectio admittebatur. Die autem ab eruptione tertia ad domandam acrimoniam septicam malignam exhibebatur cortex peruVianus , tanquam specificum antisepticum.

Ast de dio in diem augebatur morbus, febris , dissicultas in respiratione,& deglutitione; tandem accesserant serocia deliria; convulsiones & mors.

XCII.

195쪽

ANNOTATIONES

ad A grotum X. Sancte fateri possum, quod hujuscemodi funestos casus non tantum in scarlatina maligna, sed etiam in aliis febribus malignis saepius viderim: si enim in smilibus morbis , qui phlogisticam indolem

praeseserunt, corteX sne praemissa Venae. sectione exhibeatur; semper plus damni, quam commodi exinde eXpectandum erit Aliter vero se res habet , ubi praemissa susticiente detractione sanguinis genus nerVOsum, praecipue Vero Vasculosum laxum redditur , pulsus concidunt, debiles mollesque redduntur ; in similibus casibus sperare possumus , sore ut corteX Virtute sua tam antiseptica, quam tonica , multum emolumenti aegrotis affe

rat.

Si quis meis allatis observationibus non acquiescat, acquiescet tamen, si parumper considerarit oblarvationes de evhi.

196쪽

TRACTATUS

hibendo cortice in febribus intermittentibus, & remittentibus apud diversos celebres practicos. Omnes praetici norunt , quam male exhiberetur cortex in exacerbatione talium febrium; quia sic non tantum ParOxismus, sed morbus ipse augeretur. Quapropter sedulo & attente observare solemus talium febrium apyre am, aut remissionem, ubi nimirum pulsus incipiunt fieri rariores, mollioresque. In quo statu dein cortex optimo cum effectu exhiberi solet.

AEgrotus XI. II atis civis filia decennis laborabat scarlatina cum magna faucium inflammatione, respiratione, & deglutitione, disesicilibus. Huic nulla fuit venaesectio celebrata , sed superius 3. XLIX. recens taremedia antiphlogistica, item gargarismata, & injectiones ex decocto hordei cum melle rosarum, & pauxillo nitri in usum

197쪽

DE SCAR LATINA.

93 vocabantur. EXterne vero circa collum cataplasma , ex specie aus emollientibus in lacte coetis tepide applicabatur. Die ab eruptione circiter seXta quotiescunque gargarismata , aut injectiones in usum vocabantur, secedebant, & excreabantur quaedam lamellae coriaceae, illis, quae superius S. VI. describuntur , quoad omnia similes. Intimius dein harum lamellarum , internique oris institutum examen docuit, quod haec eadem, quae in partibus corporis eXternis, praesertim manibus , &pedibus fieri solet, decorticatio fuerit ;nam non tantum membrana, quae Palatum, tonsillas, uvulamque investit, sed etiam illa , quae saucium ulteriorem, &profundiorem eXpansionem occupat, separabatur, & eXcreabatur. Tandem sed aliquot diebus tardius, succedebat eadem decorticatio in corporis partibus externis; quin vero ille solitus tumor hydropicus sequeretur.

198쪽

TRACTATUS

ANNOTATIONES

ad 2Egrotum XI. Τales lamellas coriaceas non tantum in illa angina, quae scarlatinae jungi solet malignae, sed etiam in aliis anginis saepius vidi. Nuperrime cum Expertissimo, &Magnifico Domino de Zwenhoss tres hujuscemodi habui casus ; in quibus non tantum similes lamellae, sed integrae thecae, quae uVulam, tonsillasque obvolvebant , separabantur , & EXcreabantur , relictis praedictis partibus nudis, intenserubris, & sensibilibus; eo quod tunc tenerrima, & tenuissima tantum membrana obductae essent. Quapropter has partes lacte tepido, aut mucilagine seminum cydoniorum , donec naturalem tonum, Vbgoremque adipiscerentur, kVere debuimus.

XCV.

199쪽

XCV. AEgrotus XII. Adolescens Dominus de Peterneg un

decim circiter annCs natus corripiebatur scarlatina maligna, quae tam Vaga & Variabilis erat, ut nunc majore nunc minore copia appareret, item nunc magis,

nunc minus ruberet, quod aliquoties de die observabatur, sicque per offiduum fere hujus exanthematis inconstantia perseverabat. A grotus interea statim a principio morbi inquietus, anxiosus, nunc PluS, nunc minus delirans erat. Instituta consultatione applicabantur duo Vesicantia ad suras ; post biduum vero alia duo ad brachia , tandem , cum deplorabilis morbi conditio prior appareret, aliud ad nucham apponebatur. Item in usum vocabantur diversa superius I. XLIX. recensita antiphlogistica remedia, quibus etiam modicum camphorae addebatur. Venaesectio Vero pro-

N a Pter

200쪽

TRACTATUS pter metum majoris retropulsus non admittebatur.

Verum ex omnibus his nihil proficie

bat, quin imo semper in pejus ruebat aeger. Nam die undecima delirium fiebat furibundum, & phreneticum, per in terValla enim aeger soporosus , occlusis palpebris, demissa Voce diVersa obloquebatur , & aliquantum quietus apparebat; sed mox convulsus palpebris , Oculisque alta Voce clamare , & vociferari incipiebat , e lecto prosilire, Omniaque tegumenta abjicere, conabatur ; donec magno clamore, ViolentiSque corporis motibus attritus, & lassus per breVia quaedam intervalla conquiesceret: quae. modista & horribilis scena saepius repetere klebat. In hoc casu curavimus capillitium abscindi; sicque capiti columbas vivas in duas partes scissas apponi, saepiusque aliis recentibus substitutis repeti. Item

SEARCH

MENU NAVIGATION