장음표시 사용
91쪽
eius subdam, quod etiam per hoc ipsum Deus probatur Spiritus sanctus, per quod ostenditur non esse creatura. Omne enim quod est, aut diuinitas est, aut creatura,sed Spiritus sanctus hoc ipsium existes, sine initio, δί fane , non est creatura, ergo Spiritus os anctus res est diuinitatis, qua incorruptibilis, δίindemutabilis & sempiternus Spiritus Dei. Vna est ergo diuinitas Patris, & Fiiij, se Spiritus sancti, sicut & una sanctitas eiusdem perfectae, & inseparabilis trinitatis. Sed hic finem faciamus. inquantum cnim quis intentior ad sacras scripturas de fide loqui uoluerit, in tantum non deerit, quod loquatur. Hoc autem non ambigo, quod siquis forte eloques haec ipsa legerit, delinquentiam incompti sermonis inueniet, non tamen, si fidelis est, piae confessionis errorem . quam quidem in nobis ex Dei gratia praestitam cupimus usque ad mortem, auxilio eius, qui praestitit uindicare sine labe communio
nis haereticorum atque praeuaricatorum . quia dc Deo teste metuimus eorum damnationis partici
pes inueniri. Viderit, si quis putat se de corum societate reum non posse fieri, habens conscientiae propriae fiduciam, quia fidem integra uindicat ita, ut numqua ipse eius fidei praeuaricator extiterit. tamen ego in causa Dei cautius timere conpellor. Tit. 1. siquidem dc de ipsis cautum legimus, Haereticum hominem post unam correptionem deuita, sciens
quoniam peruersus est huiusmodi, & peccat, & esta semetipso damnatus. Sed & de poena praeuari
92쪽
catorum legimus dicente Esaia, Et Veniet Omnis Est. sis. caro in conspectu meo adorare in Hierusalem , di cit dominus Deus, Sc procedent sancti,& uidebunt membra hominum, qui praeuaricati sunt in me . VermiS eorum non morietur, & ignis eorum non CXtinguetur, de erunt in uisione omni carni. Sed & Apostolus ait, Nolite iugum ducere cum infideli- 1. Cons.
bus - quia & alibi idem Apostolus post descriptionem malorum , Non solum, inquit, qui faciunt Ca, Rom. r. sed etiam qui consentiunt facientibus ea. Et multa alia sunt testimonia diuina, quibus supradictorum Consortium prohibetur. Sed ego haec ipsa licet breuiter intimaui,ne nos de uana superstitione credat aliquis nolle communicare cum talibus, quo Sperspicit per diuinam sententiam reprobari. Diui nitas te incolumem, ac beatam in fide sui nominis etiam in regno caelorum praestet cum tuis omnibus affectibus inueniri. FINIS.