Claudii Galeni Pergameni paraphrasis in Menodoti Exhortationem ad liberalium artium studia.

발행: 1583년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

FEDERICUS IAM O TIVS

MEDICUS PETRO ET

V ad omniu artium genera, quibus Pitatem capit atque excolitur audanda sitnt, tum Pero imprimis ea, qui binaddirtutem eruditur informatur, amplectenda Pidentur. Homines enim cum a Deo opt. Max. ad Pirtutem genitio facii sint, si dirtutu γ honesti expertes diauant, non iuere ed mori oe funerari polim dicendi sunt. Atque ea quidem cum duabus rationibuε constent,praeceptu tradendis atque exemplis proponendis, quorum primum philosephia alterum historia suppeditat: quaesitum diu disputarum est, reum laude dirnius, trum fructuositus diitae humanae bene beateque delendae esset. Et quidem philosophia di bene diuendi fons, ira artium omnium parens, quin ditae in omnes partes ad Pirtutem omnia usicia conso mandae oe erudiendae plane nec 1saria sit, nemo ψὶ, nisi immani barbaro ingenio praeditus, qui negare audeat. Ea ignorantiae tenebras discutit: ea non solum iam publicam, sed calles semitas omnes, quibus cuique insistendum sit, praescribit oe indicat. Ea distulis indagandae, itiorum expelredorum, legum inueniendarum, morum m disciplinae conglituendae praecepta tradit. Sed ea cuiusmodi sint tum demum intelligimus, cum his experientia se proferunt, dum obseruata, hominibus fruditum m gloriam , spreta autem violata, dedecus oe damnum attuli sedi semus. Num donec Perbis duntaxat sine dilu euent . quid fugiendum, quid sequendum sit, idque angustu oeconcisis disputationibuου illigata, di ait Antonius apud Ciceronem, breuiter satu aride docent, minus assiciunt, --que hominum animos minus alte descendunt. At dum obseruata in magnum decvi extulisse, magnas opes commoda peperisse: cω- tempta dero exitium infamiάmque attulisse legimus,expergiscimur, commoue ιr, exustitamur. Adde quod aculeis maioribuου extimulamur, cum id non hinose m ieiune, sed ample, copio c, cir ornare nobis

2쪽

nobis Pelut in speculi repraestentantur. Q cum nobis ex bi oria a Piso docto O diserto conscripta contingant, quu est qui non vidue eruditorum hominum hi lorin manibiis Perseuerit Z Danda est igitur νοbu vera,Fiiij, rne sic philosephiam amplectamini, di interim hyloriam relinquam imὸ, quod ait Flasim, ie arte natura, λα-νim cum Altera poscat opem res,'coniuret amice: ijs potomum scriptoribus plurimum tribuatis, plurimum temporis oe diligentiae detis, qui philosophiam cum historia, id est, praecepta cum exemplis

coniunxerunt m copularunt. Quem in numerum referre licet Ari

stotelem, qui in js libris, quos de Reph blica scrip sit, quantum haec exempla ad ditam recite constituendam profutura pint,saris arguit, dum Luivi generis propemodum infinitu sua decreta confirmat, ijs produdiis, quid sequentam in ita, quid fugientam sit, edocet. Verum enimuero dotisorum omnium iudicio oe te, lificatione con stat, Plutarchum in js, qui philosophiae historiaque coniun fione clarent, longe principem locum obtinere. Neque enim qui uam est, qui ave beriore rerum copia philosophiam persecutus sit, autpraeclariorib- exemplis e media historia petitis ornaueris atque istu trarit. Itaque non illepide γ, quidam doEnsiimm dixit, Plutarchi opera moralia

esse auiaa quaedam diuersis Perborum,sententiarum exemplorum coloribus picturata: )t eo nomine Pnins inter Latinos Graeco que

philosophos ac bi loricos Iλudiose ab omnibus legendus esse )ideatur. Non dubium es tumen, quin Galeno quoque medicorum u-pocratem semper excipis)facilὶ principi, hac in partesem constre

honos. Id ex hac a exhortatione ad bonarum artium studia ρe hicere licet, quam a Menotato quadam rudi tantum vera scriptam . quasi adumbratam, Galenm paraphrasi expressit ac perpolivit: obis hisce miseris atque perditis tempo.bim non minus neces-riam quam Prilem futuram. Plurimis enim tum semetijs tum exempliis monet adolescentes, diuitiarum, formae , nobilitatu irium

gloriam fluxam esse atque fragilem: bolam artium cognitionem claram aetern que haberi :)t omnium adolescentium sudia excitari debeant ad laudandarum artium mentiam, quae m parandae )er egloriae rationem posti centur,eν augendae rei familiam expeditam ac facilem omnibus diam commonstrant. caeterum duplex cum esset

3쪽

Latina huius libelli inte retatis, altera rudorici Bessiserii mediet Mutinensis, altera Def. Erasimi Rotero ami, diri eruditionis nomine )bique terrarum noti ac nobilis: ista certis de causis praere missa, hanc )obis exhibuimus a nobis recognitam , m quibusdam annotationibus explicatum arque ilia ratam. Id autem cuiusique modi est, Uij, )obis donatam oe inde tro nomine diuulgatam esse putauimus, tum Pt quae aliquando ex nobis Graece cognouistis, nunc Latinisecognscutis: tum di hoc deluti laboris in uspia simulo concitati, in artium honestarum oe Reip.Ptilium adis alacriter decurratis, in eoque Pobis tam diu elaborandum putetis , quoad)beres atque maturos nobis edatis studiorum deestrorum fructus. Valete.

4쪽

CLAUDII GALENI

PERGAMENI PARA PHRASIS

ad artium liberalium studia. EX DES. ERAS MI ROTinterpretatione , a Federico Jamotio

Medico recognita. N animantia quae dicuntur bruta , prorsus ,

expertia sint rationis, nondum satis liquet. Fortassis enim tametsi non habent eam rationem, 'quae iuxta vocem intelligitur, nobiscum communem, quam Vocant enuntia' tione suatiuam, certe eam h quae secundum animam est. accipitur, quam rationem appellant affectuum capacem, ha - a.

bent nobiscum communem omnia, licet alia magis, alia mi- b. quae innus. Perspicuum sane est hominem hac parte longe caeteris animantibus antecellere, vel ex illo quod cernimus, quanta sit artium multitudo, quas hoc animal tractat: Vel ex hoc, ceptam apquod solus homo scientiae capax , quancunque velit artem pellat, ha- percipit.Siquidem animantia reliqua fere omnia sunt artium bent. expertia, si pauca quaedam hinc excipias. Ouin his etiam ipsis 3 natura magis quam instituto contigerunt artes.Caeterum nec Α' apud illa quicquam est artium, quod homo non meditetur, i sed in arte texendi imitatus est araneas,in arte fingendi,quam plasticen vocant, apes . nec imperitus est natandi, cum sit animal terrestre. Iam nec diuinis artibus destituitur, imitans &

A iij

5쪽

GA LENI EXHORTATIO

AEsculaph, quae eadem est Apollinis, medicam artem, ac ceteteras item omnes quas habet Apollo, iaculandi, canendi, diuinandi : ad haec quam unaquaeque Musarum habet peculia-'rem,nec geometriae nec astronomiae eXpers.Verum & ea quae

. subter humum sunt, Mea quae supra caelos sunt, quemadmodum ait Pindarus, contemplatur. Denique bonorum omnium maximum sua sibi parauit industria, Philosophiam. Has

igitur ob causas, quanquam caeteris animantibus non deest ratio, tamen solus homo vocatur ratione praeditus quod omnibus antecellat. An no igitur turpissimum est,id quod unum nobis inest commune cum Dus negligere, aliarum vero rerustudio teneri, ac spreta artiu perceptione, fortunae nos ipsos 8. committere ξ Cuius improbitate nobis ob oculos ponere voletes prisci,non sat habuere eam repraesentare muliebri specie, tum picturis tum statuis quanquam hoc ipsum satis magnumerat ametiae signum)verum 3c clauu illi dederunt in manibus, s. ac pedibus subiecerut basim figura sph rae: tum & oculis eam priuarunt, nimirum his omnibus declarates illius inconstantiam. Quemadmodum igitur in naui vehemeter iactata tem-i pestate, adeo ut periculum sit,ne procellis ac fluctibus obruta

demergatur in profundum, perperam fecerit, qui caeco gubernatori clauum commiserit,itidem opinor in vita, cum hic in permultis aedibus grauiora fiant naufragia, quam scaphis accidunt in mari, non recte iudicarit, qui semetipsum in tantis negoths undique circunstantibus ac vallantibus, caecae commiserit Deae, nec huic satis stabili. Adeo enim stupida ac de mens est,ut plerunque bonis viris praeteritis, quorum oportebat haberi rationem, locupletet indignos, ac ne id quidem constanter, sed tantisper donec rnrsus pari,qua dedit, temeritate eripiat donata. Hanc Deam sequitur turba non medio cris hominum ineruditorum, nunquam eodem in statu manentem, propter basis, cui insistit, volubilitatem, quae illam huc illuc agit rapitque per praecipitia, nonnunquam & in mare. Ibi pariter intereunt omnes illam sequentes, caeterum illa sola evadit indemnis N illaesa, ridens interim plorantes, M

ipsius

6쪽

AD ARTES. 4

ipsius opem frustra implorantes, cum hinc iam nulla sit illis

utilitas. Atque huiusmodi sunt Fortunae facta. Porro Mercurium tanquam rationis dominum, omnisque artis auctorem, considera rursum, quam diuersa quamque pugnante cum Fortunae simulachro forma, repraesentarunt illi prisci, tum picturis tum statuis. Adolescens est formosus, nequaquam habens pulchritudinem asci titiam, aut artificio comptorum additam, sed talem, ut protinus in ea reluceat animi virtus. Est autem hilari vultu, oculis acribus. Bass autem cui insistit, est omnium figurarum firmissima, minimeque volubilis, videlicet undique quatuor angulis nitens tessera. Interdum ipsum Deum hac figura repraesentant. Videas autem & huius cultores similiter hilares, quemadmodum est is quem sequuntur, nec Vnquam de illo querentes, quod solent ij qui sequuntur Fortunam. Nec destituuntur unquam, nec seiunguntur ab eo, sed perpetuo sequuntur illum, & illius prouidentia fruuntur. Contra qui Fortunam sequuntur, videre li: cet inertes ac disciplinarum indociles, semper inhiantes spe duci, cumque currente Dea currere, alios quidem propius, alios vero procul: nonnullos vero δc ab illius manu pendere. Inter hos omnes videbis & Croesum illum Lydum, & Polycratem Samium, ac fortassis miraberis alteri quidem Pactolum affluxu suo inuehentem aurum, alteri vero marinos etiapisces subseruientes. Cum his rursum & Cyrum videbis, MPriamum & Dionysium. Verum paulo pbst ex his ipsis haud eodem in statu conspicies Polycratem in crucem sussixum, tum Cyro subactum Croesum, rursus cyrum aliorum imperio subiectum: videbis & Priamum inclusum, & Dionysium Corinthi. Quod si contempleris illos, qui procul insequuntur eam currentem, nec tamen assequuntur, nimirum prorsus oderis eum chorum. Sunt enim hic oratores per musti, meretrices dc scortatores, Sc amicorum proditores : sunt & homicidae, & monumentorum persos res ac rapaces . . Complures item, qui ne Dijs quidem pepercerint, sed hos sacrilegio compilarint. Caeteriim in altero choro omnes modesti, de

7쪽

GA LENI EXHORTATIO, artium opifices, neque currunt neque Vociferantur, neque

inter se decertant, sed inter illos medius est Deus, & circum hunc suo quisque loco copositus, nec ordinem, quem cuique dedit Deus, deserunt, alij quidem Deo proximi, 3c hunc ordine composito cingentes, Videlicet geometrae, arithmea. bterita tici, philosophi, medici, astronomi & grammatici. Hostores, fab. sequitur alter chorus, pictores , plastae, ' scriptores, fabri Mis. architecti, b lapidari j. Pos: hos sequitur ordo tertius, reli-b- lapici' quas artes omnes continens, sic in ordinem digestis singu-dM. P0st, ut omnes tamen ad Deum communem vertant oculos, iussis illius pariter obtemperantes. Conspicies quidem dc hic numerosam multitudinem adhaerentium Deo. Caeteriim videbis 8c quartum quedam chorum a caeteris selectum atque extraordinarium, non quales erant illi qui Fortunam comitabantur. Non enim ex dignitatibus ciuilibus, neque ex generis claritate, neque ex diuitiis consaeuit Deus hic praes alissimos iudicare,sed qui cum virtute vitam ageret,quique in suis artibus excellerent, quique praeceptis ipsius obsequerentur, ac legitime suas exercerent artes: hos & magni facit,& caeteris anteponit, sibi coniunctissimos habens semper. Hunc , ni fallor, chorum, qualis sit si nosses, non solum admirareris, verum etiam adorares. In hoc est Socrates, M Homerus, de Hippocrates, S Plato, dc horum studiosi quosae ii illii honore dignamur) tanquam ' assectatores quidam ministros quosdam Dei. cmnquam ne caeterorum qui- Dei. dem quisquam fuit unquam a Deo neglectus. Non solum enim praesentium curam habet , Verum etiam dc nauiganti-18. bus adest, nec in naufragio destituit. Aristippus igitur, cum aliquando nauigans fracta scapha in littus Syracusanum eiectus esset, primum quidem bono animo esse coepit, cum in arena vidisset descriptas lineas geometricas : reputabat enim sese ad Graecos ac sapientes viros, non ad barbaros peruenisse. Post ubi venisset in Syracusiorum gymnasium, de hosce versus pronuntiasset, iis Quis Oedipum in diem vagantem dc exulem is Donis recipiet hoc die rarissimisidc

8쪽

& habuit qui ipsum conuenirent, & agnito protinus omnia,

quibus opus erat, impertirent. Deinde cum essent qui in Cyrenem illius patriam nauigaturi percontaretur, numquid ad suos vellet scribere : ilibete, inquit, illos has sibi parare possessiones, quae naui fracta simul enatant cum possessore.

Caeterum multi infelices , & omnia diuitiis metientes, si quando incidunt in talem calamitarem , aurum aut argetum suspendunt ac circumponunt corpori, simulque cum illis perdunt & vitam : ne id quidem apud se reputantes, quod ipsi ex brutis animantibus ea potissimum amplectuntur, quae sunt artibus ornata. Siquidcm equos ad bellum edoctos, de canes venandi peritos caeteris anteponunt, quin δί famulos curant artibus instituendos, & frequenter in eos plurimam impendunt pecuniam, cum seipsos negligant. Quid,

an non turpe Videtur , famulum nonnumquam aestimari

drachmarum decem millibus, ipsum autem dominum nec unius haberi drachmae Quid autem dixi unius Z Nemotalem vel gratis acceperit in famulitium. An non tandem se solos vilissimos omnium reddiderunt, qui soli nullam artem didicerint Z Etenim cum bruta quoque artium eXercitationibus erudiant, & famulum ignauum nulliusque peritum artis , nullo pretio dignum indicent: curent autem & agros&reliquas possessiones, ut quaeque, quantum fieri potest, sit quam optima, seipsos solos negligant, ne hoc quidem intelligentes, animum habeant necne: perspicuum est, quod similes sint famulis contemptissimis, ut iam aliquis insultans homini tali, merito verbis huiusmodi illum alloquatur, O homo, familia quidem tua tibi recte habet, mancipia omnia, equi dc canes Si agri, & quidquid possides

bene compositum est: at ipse tu parum curatus es. Praeclare igitur Demosthenes ac Diogenes , quorum alter diuites indoctos appellauit oues onustas aureo vellere : alter dixit

eos similes ficis arboribus in praeruptis locis stantibus. Nam harum fructibus non homines, sed coruos & graculos vesci. sic horum pecunias nulli esse usui viris probis, verum ab

9쪽

assentatoribus absum, qui quidem si sic acciderit, ut nihil sit reliquum, forte obuios factos praetereust: illos quos exhauserunt, perinde quasi ne nossent quidem. unde quidam non inelegans dixit istos similes fontibus. Etenim qui prius, e fontibus aquare solent , simulatque desierint habere a quam, apud eosdem sublatis Vestibus urinam reddunt. Et sane videtur aequum , qui nulla re suspiciendi sunt nisi ob diuitias, simulatque his spoliati fuerint, pariter 8c illis spoliari, quae ob diuitias habebant. Quid enim isti facerent, qui nullum proprium possident bonum . sed perpetuo pendent ab alienis, 3c a rebus fortuitist Tales videlicet sunt Ahi, qui generis nobilitatem venditant, atque hinc sibi placentes tollunt cristas. Nam&isti, quoniam propriis bonis carent, ad maiorum imagines confugiunt: non saltem hoc intelligentes, quod ista generis nobilitas, qua gloriantur, similis est publico singularum ciuitatum nomismati, quod apud eos quidem valet, qui instituerunt, apud alios vero

in altum ge- adulterinum habetur. neris evexit Te haudquaquam in altum generis evexit decus. Mazm est O polluam ut genus meum. gere: non a- Praeclarus igitur, ut inquit Plato, thesaurus est progenitorum virtutes : sed praeclarius est huic opponere posse Sthe-' ne dictum, b. Stheneli Atqui nos patribus longe praestamus, auisque. Nam si qua omnino est nobilitatis utilitas, ea sola est, quod proposito exemplo domestico, hinc accenditur studium imitandi. Proinde si degeneremus a maiorum virtute, merito discrucientur illi, si quis modo sensus insit defunctis, nobis autem tanto plus est dedecoris, quanto genus est ili strius. Siquide imperiti qui genere sunt prorsus obscuro,hoc lucrifaciunt , quod plerique nesciunt quales sint. Caeteriimquos decus 3c claritudo generis non sinit latere, quid fructus ferunt ex nobilitate , nisi ut illorium infelicitas sit ili striori Sane qui generi suo non respondent , maiore repraehensione digni sunt, quam obscuro loco nati. Itaque fit, ut si

10쪽

Vecors praedicet claritatem generis, declaret suum ipsius

vitium minus venia dignum esse. Neque enim eadem trutina aestimamus aut exploramus plebeios homines, qua claro genere natos. sed illos , si vel mediocri virtute praediti sint, probamus 8c amplectimur, quod deest illorum virtuti, generis obscuritati attribuentes. Rursus hos qui nihil habent dignum imaginibus maiorum, etiamsi caeteris omnibus antecellant, nondum tamen suspicimus. Proinde si quis sapit, ad exercedam artem sese conferat, per quam si nobilis fuerit, videbitur genere non indignus: sin minus, ipse genus ornabit suum: veterem illum Themistoclem im1tatus, cui cum probro obhceretur, quod nothus esset, At ego, inquit, hameipsum genus auspicabor : ac meum quidem genus a me in- b. posteriacipiet, tuum vero in te desinet. Vides non obstitisse Ana - όhes charsidi Scythae, quo minus sit in admiratione, & inter sapie- artes numeretur, tametsi genere barbarus esset. Huic cum quidam exprobraret,quod genere barbarus esset acScytha, Mihi quidem, inquit,patria dedecori est, tu vero patriae: ingeniose calumniam retorquens in hominem nihili, nec alia re quam patriae nomine gloriantem. Quod si fixius & attentius contempleris res hominum, comperies non homines factos illustres ex civitatibus, sed contra per ,iros bonos & artibus praestantes horum patrias fuisse nobilitatas. Etenim quod

nomen aut quam dignitatem habuissent Stagira, nisi per Α-ristotelem contigisset Rursus quae Solorum fuisset dignitas, nisi per Aratum & Chrysippum contigisseti Quin & Athe- , s.

narum nomen unde tam procul dimanavit Z Non obterrae foecunditatem: habuit Onim agros parum feraces: sed per eos

potius, qui illic nati sunt, quorum plerique, dum in viros

optimos euaserunt, nonnullam suae gloriae portionem impertierunt Sc patriae. Hoc autem esse verissimum euidentissime perspicies, si tecta reputes Hyperbolum δc Cleonem, Σαquibus ad nihil aliud profuit Athenarum nobilitas, nisi ut illorum maleficia nobilitata magis essent atque testata. Quodam Boeotios vocabant sues, inquit, Pindarus. Et aderi

SEARCH

MENU NAVIGATION