Flauii Alexii Vgonii ... Brixiani De maximis Italiæ atque Græciæ calamitatibus. Reliqua uide pagina sequenti

발행: 1559년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

bat, ct cum apostolo omnia omnibus Ω-ctus erat . atque ideo cum ipse quidem nulli grauis, nulli molestus esset, aliorum tamen infirmitates tolerare semperi paratum sese exhibebat. hospites,ut Dei

amicos honorare, pauperes, ut membra

Christi libentissime suscipere , atque ei Spro cuiuslibet necessitate subuenire satagebat. nec quisquam sue pauper, siue diues aliquid ab eo petebat , quod si

honestum esset, ct dare posset, non acciperet. pater pauperum, spes miserorum, refugium orphanorum ipse utique uocabatur,2 erat . ct idcirco omnes iulum summopere diligebant, omnes uenerabantur. mundi quoque principes,

ac huius saeculi diuites ita illum diuersis de causis, sed potissimum pro sua iucundissima consuetudine carum habebant, ut nihil gratius , nihil utilius esse dicerent, quam talis uiri uti,fruiq; in Domino posse consuetudine. magnum quid dicam: sed tamen, mihi tellis est Deus

142쪽

IN MORTE BASI L. LEONIs . quod uerum . nunquam me scilicet in quovis rerum successu , faciem eius immutatam uidisse . solebat enim dicere , quod miser prorsus sibi uidebatur , qui multa mala perpessus non esset. non enim scire posse, quid bonum esset, qui malum expertus non fuisset; cum siquidem magnanimos labor nutriat,& mortuum mare uita secura sit, Quem enim diligit Deus corripit, ct flagellat omnem filium, quem recipit. unde apostolus, Si in hac uita . inquit, socii fuerimus patasionum, erimus & consolationum. atque ideo tanquam aurum in fornace probauit electos Dominus, ct quasi holocausti hostiam accepit illos, ct in tempore erit respectus illorum . in utraque ergo sortuna idem animus illi erat, ct rebus in axduis aequam mentem, nec secus in bonis ab insolenti temperatam laetitia serua

bat . diuitias uere quidem contemnere , paupertatem amare uidebatur; cum optime intelligeret, quod multa petentibu

143쪽

EPITAPHIVM desunt multa, quodq; bene est, ut Horatius dicebat , cui Deus obtulit parca, quod satis est, manu . sapiens quoque Deum orabat: Diuitias, ct paupertates ne dederis mihi, sed tantum uictui meo tribue necessaria . diuitiae enim sunt ad legem naturae composita paupertas: cum paucis, minimisq; Natura contenta sit.

in scena quoque huius saeculi gloriam, Splausum, quo magis ex praeclaris suis actibus merebatur, eo plus refugiebat, soli Deo placere desiderans . sed sicut umbra corpus, ita gloria uirtutem semper sequitur . nihil est enim uirtute sor mosus, nihil pulchrius, nihil amabilius. fiam huius qui de causa ubicunque uel fama, uel praesentia innotuerat, uirtus eius ad cael si usque esserebaturi θ nome eius ubique celeberrimum erat. quippe cum

illum immortali gloria, ac laude dignum

boni omnes uiri uno ore faterentur . honores uero, quorum cupiditate quidam infIammantur, ita contemnebat, ut ni-

144쪽

IN MORTE BASI L. GONI s. cshil inanius esse, nihil leuius existimaret.. experimento nanque didicerat nihil difficilius esse, quam bene imperare, ct animarum curam omnium esse periculosis.smam. assentationi, quae utique uitiorum est adiutrix, tollitq; iudicium ueri, atque id adulterat,nunquam aures apertas tenebat. sed sc cum assentationi bus agebat, ut aspis, quae obturat aures suas, ne audiat uocem incantantis sapienter. nulli detrahebat, nec aliquem de proximo suo occulte detrahentem libenter audiebat. optime enim nouerat, quod

ut uentus Aquilo dissipat nubes, sic uul tus tristis linguas detrahentium . unde uir sapiens, Cum detractoribus, inquit,

ne commiscearis et quoniam repente v ni et perditio eorum, ct ruinam utrius.

que quis nouit tam scilicet eiu , qui Io-quitur, quam illius, qui audit loquet tem . scurrilia, ct uana ab eius ore longe aberant, sermoq; eius sapientiae sale erat conditus, atque omni urbanit te δε si

uitate

145쪽

uitate plenus. & in primis delectabatur descripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere uerecunde, recta suscipere, praua non acriter consulare, disputantem contra se magis docere, quam uincere. lacrymas Deo, non hominibus osse rebat. ieiunia in aurigae modum pro lassitudine, & uiribus corporis attemperabat. uerum quid agis, o anima e quid te subtrahise quid tergiversaris oratio e quasi enim mortem illius di ferre possimus, ct uitam facere longiorem , sic timemus ad ultimum perueniare. Omnis enim caro scenum, ct omnis

gloria eius, quasi flos foeni. ubi nunc decora illa facies 3 ubi totius corporis dignitast quo ueluti pulchro indumento

pulchritudo animae uestiebatur. cum e go per aliquot annos urinae maximum ardorem passus esset, obturatis tandem, ac putrefactis meatibus illis, quibus talis humor digeritur, febribus aestuare coepit. sed dum calor uenarum fontes eXIII sol hauriret,

146쪽

IN MORTE BASI L. LEONIS. 67 hauriret, sentiens mortem sibi per momenta magis appropinquare , die , ac hora, qua Christus in praeclarissima illa coena sacramentum corporis, ac sanguinis sui discipulis dedit, uoluit etiam ipse uiaticum assumere . sed antequam assumeret, pulcherrima oratione omncs coepit magno, ct excelso animo ad contemptum huius uitae, ad amorem Dei, S ad desiderium patriae caelestis adhortari. hic demum de erratis suis ueniam sibi ab omnibus dari postulauit: assumptoq; de uo tissime Eucharistiae sacramento, & extrema tandem unctione perunctus , saepius in ore suo illud uoluebat: Siti uitanima mea ad Deum sontem uiuum: quando ueniam, o apparebo ante faciem Deipillud quoque crebrius inculcabat: Cupio dissolui, ct esse cum Christo : ct heu mi bi quia peregrinatio mea prolungata est: habitaui cum habitantibus Caedar: multum peregrinata est anima mea. dum ergo sanctissima eius, anima in aegro adhuc i

147쪽

EPITAPHIV Mcorpore constituta maximis doloribus torqueretur, ct tanquam e custodia, uinculisq; corporis selui tandem , ct ad cae luna euolare gestiret; stabat interea circa eum corona fratrum deflens, ac plorans, quod talem , ac tantum patrem perditura esset. ipse uero spiritu gaudens, lasso anhelitu omnes consolabatur: laetus erat vultu, ct uniuersis circa

plorantibus solus ipse ridebat. sed quid

diu immoror, R dolorem meum dissorendo facio longiorem e sentietis opti mus , ac praeclarissimus Christi pastoriam sibi adesse mortem, ct frigescentibus ceteris partibus corporis , atque membrorum solum animae teporem in

sacro pectore palpitare, illa uerba in se metipso susurrare coepit: Domine dilexi decorem domus tuae, ct locum habitationis gloriae tuae: & quam dilecta tabe

nacula tua Domine uirtutum: concupiscit, ct deficit anima mea in atria D mini. post haec obmntuit , a clausis ocu-

148쪽

IN MORTE B ASI L. LEONI s. 68lis, quasi iam mortalia despiceret, pu - ram , R immaculatam animam eodem

die, ct eadem hora, qua Christus pata

sus, ac mortuus est, Deo creatori suo reddidit . quo facto uideres omnes, ac si sagitta percusii fuissent, attonitos , ac pene exanimes super eum stare. dolore, ac tristitia plena erant omnia : ubique luctus, ubique gemitus, ubique suspiria,

ct plurima mortis imago. nec ullus consolationi erat locus . omnis nanque, ne uno quidem excepto, in maximum fletum proruperant: uixq; tandem , obligato parumper uulnere, ultimum ei red .diderunt ossicium . at, ubi per omnem Italiae partem fama volans, certos de e ius morte detulit nuntios, statim incerore, ac tristitia implentur omnes. uoluuntur per ora lacrymae, clamantq; unani

mes : heu, heu quia recessit pastor bo nus , spes nostra evanuit, totius orbis decus,singulareq; Cassinensis familiae ornamentum ablatum est, mors cl; ipsa non

R. a ne

149쪽

EPITAPHIVM ne solem e mundo tulit, dum talem , ac tantum uirum subtraxit th mors, quae Omnia diuidis, ct amore sociatos crudelis , ac dura dissocias , cur tanto nos

privasti bono p cur optimum Dei amicum , cur inessabilem Christi pastorem, cur benigni simum patrem nobis tam cito eripuisti P cur non potius talem diutis sme, ct usque ad plaudite, ut ita dicam

sinebas uiuere Z viri boni a te certe tolluntur, maliq; , ac dolosi solummodo relin - quuntur . tolle igitur impios, tolle nefarios , aufer uiolentos, eneca impuros, occide sordidos, qui omnes utique declinauerunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum . non est usque ad unum : ct dimitte pios, dimitte honestos, dimitte inclytos, ac spectatos uiros, qui ingrediuntur sine macula, & operatatur iustitiam: Deum adorant, ct timent, Christum colunt, homines amant, uir tutem sectantur , bene, ac beate uiuunt,

simulq; de omnibus ct amicis ,& inimicis

150쪽

IN MORTE BASI L. LEONIS. Θcis bene merentur . sed, o mortalium stagilis ,&caduca natura. nisi enim a ternitas animae nobis esset explorata , ct

Christi fides, quae charitate uiuit, spessii

nutritur, nos ad cailum ferret, cum bestiis, ac iumentis, ut Epicurei arbitrabantur,corporum utique nostrorum una conditio esse uideretur. idem occubitus

iusto,ct impio, bono, ct malo, & mundo. ct immundo, sacrificanti, ct non sacrificanti. sicut bonus, ita & qui peccat: fi cui qui iurat, ita & is qui iuramentum metuit: similiter & homines, ct iumenta in fauillam , ct cinerem dissoluuntur. gratias ergo tibi Christe seruator tua agi

mus creatura, quod, tam potentem a uersarium nostrum dum occideris, Ocrcidisti. quid ante miserius homine e qui aeternae mortis terrore prostratus, uiuendi sensum ad hoc tantum acceperat , ut periret. reanauit enim mors ab Adam

usque ad Moylem, etiam super ζOSA qui non peccauerunt in similitudinem prae

SEARCH

MENU NAVIGATION