Flauii Alexii Vgonii ... Brixiani De maximis Italiæ atque Græciæ calamitatibus. Reliqua uide pagina sequenti

발행: 1559년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

EPITAPHIVM uaricationis Adar. ille, ille ergo te uicito mors, ille te iugulauit, qui quondam per Oseam tibi rigidus minabatur : ero mors tua is mors, ero morsus tuus inserne . illius morte tu mortua es, illius monte nos uiuimus. deuorasti, & deuorata es, dumq; assumpti corporis sollicitariscillecebra, ct auidis faucibus praedam putas , interiora tua adunco dente contosti sunt. ante Christum Abraham apud in seros , post Christum latro in paradiso:& idcirco in resurrectione eiusimulta dormientium corpora surrexerunt, ui - faq; sunt in ca lesti Hierusalem. tuncqp

impletum est illud elogium: surge)qui

. dormis , ct eleuare , ct illuminabit ton Christus . Haec igitur omnia si diligenter consideremus, cum illo reuerendo no-- stro pastore quis neget actum esse prae-- esare r nisi enim, quod ille minime puta-- bat, etiam huius uitae immortalitatem optare uellet, quid boni non est adeptus, quod homini fas esset optaret raptus est,

152쪽

IN MORTE BASI L. LEONIS. pone malitia mutaret mentem eius: ct quia placuerat Deo, tandem suum consum

ruit cursum, fidemq; seruauit. in reliquo reposimilli erat corona iustitiae , quam proculdubio reddidi i illi Deus iustus iudex, cum ex tam alto dignitatis, ac uir tutis gradu excessit e uitae umbra , ut aeterna beatitudina perfrueretur . quocirca diutius moereri hoc eius euentu uereor, ne invidorum magis, quam amicorum sit. magis ergo gaudendum, stlaetandum est, quod talem habuimus , quam dolendum, quod talem amismus: cum hac siquidem conditione nati sumus : hac uiuamus, ut tandem statuto tempore,& soli Deo praecognito moriamur. sed quid e quotidie certe morimur, quotidie commutamur, & tamen aeternos nos esse credimus. sentit ne, obsecro, aliquis nostrum, quando infans; quando puer, quando iuuenis, quando robustae aetatis, quando senex factus silpoptima quaeq; dies miseris mortalibus

153쪽

ami prima fugit, subeunt morbi, tristisq; senectus, Et labor, & durae rapit inclementia mortis. quapropter hoc utique meditatum ab adolescentia debet esse, ut sapiens ille dixit, mortem ut negliga -' mus: sine qua meditatione tranquillo e se animo nemo potest . moriendum enim certe. est , ct id incertum, an eo ipso die. Platonis quoque sententia est, omnem sapientum uitam meditationem esse mortis. laudant hoc philosophi, &in caelum .usque serunt, sed multo magis apostolus : quotidie, inquit, morior per gloriam uestram. aliud est enim conari, asliud agere, aliud uiuere moriturum. , liud mori uicturum . ille moriturus est , ex gloria, iste moritur semper ad glO-riam. debemus igitur & nos animo prae

Plaeditari , quod aliquando suturi sumus, quod, uelimus, nolimus. abesse loa-gius non potest; parati': semper stare,

usiquacunq; hora uenerit sposus,intrare possimus cum eo ad nuptias. atque id et demum

154쪽

CONSOLATORIA. II demum de praxiarillimo uiro persuasum habere, illum esse cum Christo, Rianctorum sociatum choris , quod hic nobiscum eminus rimabatur in terris, ct existimatione quaerebat, ibi uiuenteiri cominus dicere, sicut audiuimus, sic 'vidimus in ciuitate Domini uirtutum, in ciuitate Dei nostri. quod si deside rium absentiae eius serre non postumus, non illius, sed nostram uicem doleamus, ita tamen , ut modum adhibeamus in dolore. praecesiit enim quo & nos sumus abituri. desideremusq; illum qua si ab sentem, non quasi mortuum, ut ill umexpectare, non amisisse uideamur. nobis quidem ille uiuit, semperq; uiuet, qui uirtutem illius, uti par erat, semper amavimus. quae utique extincta non est, nec nobis solis uersatur ante oculos, qui

illam semper in manibus habuimus, sed etiam posteris erit clara, ct insgnis . nam id quidem solum habemus lucri, quod Christi nobis amore sociamur. charitas

155쪽

EPITAPHIVM. nunquam excidit. haec semper uiuit in pectore. Ob hanc talis, ac tantus uir ab sens praesens quoque esse uidetur . illummodo in casso habemus mutuae obsidem charitatis. iungamur ergo spiritu , stringamur affectu, illum carmina nostra decantent, illum nostrae litterae sonent, illi nostrum deludet ingenium,& quem Corpore non ualemus, rccordatione tenea

156쪽

FLAVII ALEXII VCONII

ad amicum, in morte uXOriS.

Τ v AE mihi litterae, uir clarissime,uti speculum suerunt, in quo equidem felicissimum uitae tuae cursum, dum mors sinexorabile fatum dilectissimam uxorem e medio abstulit, interturbatum conspexi . quapropter nequeo non summopere tristari, atque dolere, talis cum sis, ut semper peroptauerim te omni mea cura, studio, ac diligentia posse reddere selicem. sed, quis cum caeso e quis cum Deo pugnare potest e tali nanque conditione nata erat, ut moreretur. tibi nupserar non perpetuo uictura, sed die, atque hora, qua utique fata uolebant, ad meliora bona transitura . hospes huius mundi, non ciuis erat. sed mortalium caecitatem equidem summopere admi-

157쪽

ror, qui dum minime sciunt, quid uere malum, aut bonum si, plerunque tristantur, dum gaudere debent, gau dent, dum tristari utique aequum esset. hocq; fit, quia sensus, non ratio , in eis

plerunque dominatur. cum nascitur homo , plaudunt omnes; cum e uita disceL. serit, perhorrescunt cuncti, ct anguntur : quippe cum,diutius uiuere,inter bona, citius etcontrario mori inter mala computent. sed aliter omnino res sese habet . nam uita praesens nihil aliud prosecto boni in se habet, nisi quod tali uia, at is a Deo

continua militia est super terram. sed hic uellem, ut diligenter attenderes; si quisita Martialis, ac sanguine gaudens inue nitur, si quis tam serrea, ct ardenti natura conspicitur, ut perpetuo uelit sine aliqua temporum intermissione militare: bella utique sient,atquc praelia tandeque ratione cuncti homines Vi

Opt. max. accipiunt. in reliqvistus mortalium Omnium uit,

158쪽

CONSOLATORIA. 73 aliquando peroptata pacis tempora ha bent, ct nolumus spirituales, atque ideo difficiliores mortalium pugnas nunquasuum finem habere. dum uiuis,non ne in temetipso, tanquam in magno, ac pra claro aliquo theatro, sensum cum ratio ne, spiritum cum carne continuo pugnantem sentis e libido praeterea, atque innumerae mortalium curae, humanaq; ambitio, tanquam immanissimae beluae, non ne omnibus horis animum exagitant,dilaniant mente, ct spiritum miserrime discerpunt ρ intus enim pugnae, &soris timores . mundus nanque iste,

tanquam magnus quidam magister, pei niciosissima nobis quaeque suggerit , ita

ut nemo omnino st, cui optime non

congruat illud Apostoli: bnfelix ego homo, quis me liberabit de corporς --tis huiusρ Pati sinquit Nevius poeta nς- cesse est multa mortalem mala. θ ut nihil mali omnino dest miserae hominum couditioni, non modo cumMQbiunetidi

159쪽

sis, ct cum uniuerso terrarum orbe pugnandum , sed aduersus principes, & potestates, ct rectores mundi tenebrarum harum perpetuo quoque dimicandum est. et in hac pugna non de auro, non de argento,non de magnifica prouinciarum ditione, non de imperii maiestate, ac po pulari gloria; sed de perpetua animorum salute , ac de sempiterna eorum damnatione agitur . undique igitur tot, tantisq; periculis, ct calamitatibus circumsepti, quid est cur uelimus uiuere quandoquidem talis uitae ratio magis mors, quam uita dicenda sit. si aliquo morbo detine mur , sanitatem utique modis omnibus ac rationibus consequi curamus. ita similitare, uel peregrinari contigerit,nunquam est, quin de pace, ac de patria iterum reuisenda cogitemus. et dum uiuimus, nihil utique de morte meditamur: cum moriendum proculdubio sit, ct id incertum an eo ipso die. hocq; nobis repentinae temporum, ac saeculorum uicis.

160쪽

CONsoLATORIA. 7 situdines, succestiua horarum spatia, Putinuus denique uitae nostrae lapsus, insinuat. omnia enim mortalium opera, ut

sapiens ille dicebat, mortalitate damnata sunt. quare sic nobis uiuendum, ut

omni hora morituris . mens, ratioq; no

stra ita componenda , ut omnia humana perinde pollideamus, ac si mutuo accepi issemus. Considera igitur temetipsum, quia aduena, & peregrinus es in terra, ct legitimus cani ciuis, ac possessor , bonumq; tuum ita cogita nusquam hic inueniri posse, sed sursum esse, quod te uere beatum, te florentem, ac felicissimumessicere potest. Etsi amabas uxorem, prout sapientem, ac christianum uirum, quae mundi sunt, amare decet, nullatcnus te eam amisisse existimabis. securius enim, ac felicius apud Deum, quam apud te nunc uiuit. hocq; lucri habes, quod mutuae in cano illam tenes obsidem charitatis. beataq; omnino existens Deum creatorem suum orare non desi-

SEARCH

MENU NAVIGATION