Flauii Alexii Vgonii ... Brixiani De maximis Italiæ atque Græciæ calamitatibus. Reliqua uide pagina sequenti

발행: 1559년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ΑBBATIBUS pare contendunt, qui inconsutilem Christi uestem scindunt, uerbum Dei adulterant, schismatibus omnia implent,pu-' gna nobis , ct exinde uictoria omnino necessaria uidetur. captis regibus, debellatis factionum principibus , expugnata tubis sacerdotalibus Hierico, statim omnia inius populi Dei , in potestatem ueri Israelis denique cedent. non

indigent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent, quiq; alios pessimorum studiorum, atque doctrinae contagione male sese habere faciunt. mediator Dei, ct

hominum, cu ab aeterno propositum haberet seruare oves, quae perierant, domus Israel, in primis assumpta carne ui cit peccatum, uicit mundum, malignas debellauit potellates, uicit mortem, atque ita sublato demum inimicitiarum pariete redemit hominem ex Diaboli potestate,&in pristinum, ceu aequi ualentem, innocentiae statum reduxit . qualis est corporum, talis est utique cura ani-

122쪽

sANCTI BENEDICTI . morum . sublatis nanque humoribus, qui circa uitalia peccant, paulatim Omnia in optimum uitae statum reformantur . non potest amari quod impium, quod nefarium, quod blasphemum, &alienum a ueritate declaratum fuerit. amabilis est Deus, amabilis est ueritas, uirtus , praeclaraq; simul omnia semper amabilia suerunt. Haeresarchae igitur, Rassertores haeresum principes liberrime, ut uenire possint ad istam Synodum, tota exoptat Italia: idq; ut eueniat, Deum etiam, atque etiam rogat: ut Christi causa non ut, ct armis , sed iure,2 aequitate tractetur, nullaq; sit amplius tergiuer sandi facultas, nullus excusationi locus, nulla a castris domini desciscedi potestas; sed cominus congredi, δέ uincere sprout Christi causa , veritatisq; negocium exegerit)uel uinci necessarium sit. ueritas una, mendacia multa, una ccclosia,

123쪽

Α BBATIBUS Turcae diuersa quidem fide, ct ratione inter se sentiunt, atque uiuuot: sic intcrprotestantes. Ana baptistae, Sacramenta rii, Consessionarii, etsi qui horum. sunt seniles uaria utique inter se dogmata sequuntur : quia sub patre mendacii, sub

principe dissension uni milliant. Una econtrario est columba, iana speciosa, una

sermosa, soli dilecto suo Christo cognita: quam ipse proprio ore alloquitur, quam

amplexatur, inter cuius ubera die, noctuq; commoratur: ct idcirco multitudinis credentium erat cor unum , ct anima una. non aliud Petrus, aliud Paulus, sed idem omnes electi dicebant . nunquam enim diuisus fuit Christus : sed integer, ct ubique totus semper permansit,

amator pacis ,&ueritatis: qui fecit utraque unum, quiq: habitare facit unanimes in domo ecclesiae, pacis iura, ct unitatis decreta hominibus duntaxat bonae uoluntatis benigissime concedens. sed dum in humanis agunt, multae tribula -

124쪽

sANCTI BENEDICTI.tiones iustorum: Zelantur nanque potio simum super iniquos, pacem peccatorum uidentes. hac quoque tempestate optime Deus) uenerunt gentes in haereditatem tuam , ct armorum ui obtinuerunt popolum tuum, & ciuitates nostras, ut uictores, occupauerunt: tem

plum quoque sanctum tuum, quod est populus Christianus , ipsi coinquinauerunt abominationibus suis, ubique dicsidia, ubique schismata, ubique uitiorum portenta disseminantes; nouas ubi- 'ue idolatrias, noua dogmata confingentes : magisq; nunc ideo temporis uigent Epicureorum dogmata , quam Christi: omnes quaerunt, quae sua sunt, non quae Iesu Christi. Hic rusalem, ciuitas electa, meretricata est cum amatoribus suis, dereliquit Deum factorem Q

um,& recessit a Deo salutari suo : immolaverunt ingrati homines daemoniis, ct non Deo, ambitioni, luxui, carnisq; uoluptatibus sese prorsus deuouenteS. O a Ma-

125쪽

Magna iam olim Graecia, quae praestantissimis morum institutis, quae fide Christi, quae sanctissimis, atque clarissimis uiris super omnes mundi prouincias florebat, nunc manifesto Dei iudicio ita deleta est, ut in ipsa Graecia quaeramus Graeciam. incolae nanque eius ab exteris nationibus omnes pene sub peccato haere' sum uenundati tenentur. sic Asar, atque Africae prouinciae, quae per beatissimos

Apostolos, iam olim Christo desponsa

tae fuerant, quasq; tot magni, atque sanctissimi uiri illustrarunt, dimisso Christo ad primos amatores, per uarias haereses redierunt. Europa quoque ipsa desciuita castris Domini: tota inter se diuisa est, tota nunc ardet bellico furore : quae fuit regina gentium, nunc facta est serua da

moniorum . expectauit Dominus ut faceret uvas, ct secit labruscas. sed quomodo conuersa es in amaritudinem uitis

alienae. principes tui pessimi, tyrannide, nullo habito bonorum delectu, in po-

126쪽

sANCTI BENEDICTI. pulos sibi subiectos exercentes, nomen tantum pietatis usurpant, sed, quid ipsa ualeat, ignorant. illa cupiditas, quae est imperii , ct dominationis, quam dura in tales est domina, quam imperiosa. quid faciunt inter uexilla Christi gladii r quid bellorum incendi a Z quid hominum strages, atque undique rerum omnium interitu se quid rabies sese ulciscendi r &dira dominandi libido p sc ne reforma bitur ecclesia Z sc ne, quae Christi, quae pacis, quae uere pietatis sunt, tractabuntur Z sed, is bone Deus : iam omnino im

mutatus est rerum ordo: contra iura naturae omnia sunt . sed mala tua potissimum deploranda est sors, o Germania, atque Anglia, amplissima regna, nobili csmar mundi prouincia . quis nanque uos fascinavit Z quis a Christiana ueritate di-kedere docuit piam olim uerae pietatis

magistrae, nunc matres errorum, nunc

sedes haeresum, nunc domicilia schismatum factae estis, quia nec unus ad tempus

127쪽

ABBATIBVs in ecclesia sacerdos, nec unus ad tempus iudex uice Christi a uobis cogitatur. redite praeuaricatores ad cor , reuertimini

dispersae oves ad ovilia Christi, reuerti

mini, obsecramus, ad unitatem ecclesiae; .ut, quae fuistis aliquando tenebrae, nunc lux fiatis in Domino. una est enim ecclesia cunctarum gentium mater; extra quam non est salus: unum ecclesiae caput Christus , unus illius uicarius Pe trus, cui soli super maris aquas ambula ri datum fuerat, ct unus electorum De us. Omne regnum in se ipsum diuisum desolabitur. iam uestrae incipiunt capti uitates; prope iam sunt uestrae trasDi grationes. Persae, Medi, δ. Scythae iam sedent in portis uestris, iam occupauerunt fines uestros, ct inhiant super fan guinem uestrum . sed ut quid Deus re pulisti in finem p iratus est furor tuus super oves pascuae tuae: memor esto con

gregationis tuae, quam possedisti ab initio . tu enim dixisti, quod portae inseri

128쪽

sANCTI BENEDICTI. 8 non praeualebunt aduersus eam: idq; uerum esse domi exemplo declarasti. uenerunt pluuiae, Raueruntuenti, ct impege runt in illam , ct non corruit, quia bene fundata est supra firmam petram . sed dies mali sunt. non omnes diuina intel ligunt mysteria. non omnibus datum est introduci a rege in cellaria sua, ct uidere

ubi pascat, ubi cubet dilectus , uel ubi commoretur , uel qualis sit eius sponsa. Vos igitur amplissimi patres, qui in nomine Christi congregati estis, quibus data est omniς potestas ligandi, atque soluendi quaecunque in cano sunt , ct in terra, congregate dispersos Israel in sinum matris Ecclesiae ad gregem domini, ad ovi lia Christi oues reducite, quae iam olim perierunt. filios prodigos amplexamini, date'illis stolam albam, & annulos fidei

in manibus eorum. filios quoque men daces ex fornicatione natos, qui curuaue

runt genua sua ante Baal, qui dirupto uentre exierunt, ct pugnauerunt contra

129쪽

ABBATIBUS. trem, qui nunquam fuerunt ex nobis. non habentes uestem nuptialem, seras proiicite,anathematizantes illos: ut qui cum Christo permanserunt in tentationibus mundi, carnis, ct diaboli, tanquam aurum in fornace probati, idem omnes dicant in Christo, idem omnes sapiant, idem praedicent,& intelligant, ct amplius non sint haereses inter nos : sed ita demualiquando fiat unum ouile, ct unus pastor: quod ut eueniat, spiritus, qui a patre procedit, & filio, denique concedat. . T

130쪽

9FLAVII ALEXII VGONIL

NOBILISSIMI CIVIS

EPITAPHIUM IN MORTE

clarissimi uiri Basilii Leonis

Mantuani.

M V L T A quidem, ac pene innumerabilia sunt huius uitae mala, quibus natura hominum, omnisq; alia creatura , quae ingemiscit, ct parturit usque adhuc, obnoxia esse uidetur; unde Nevius poeta, Pati, inquit, necesse est multa mortalem mala. sed nihil molestius, nihil grauius , nihil toleratu dissicilius accidere potest, quam,cum clarissimi, ct amantissimi uiri supremo tandem concesserint fato . assidua id quidem docet experientia. diuitiae nanque si pereunt, si corporis ui res uel lento , uel morbo debilitantur, si ingenii acumen obtunditur, si memo-

SEARCH

MENU NAVIGATION