장음표시 사용
11쪽
nis gaudens subtilitate secerneretur e sangu ne, et per nervos postea ad musculos sensinamque organa, tanquam per excretorios ductus deferretur; et quidam
contendunt id etiam ad incrementum corporis conducere. Dum alii non minus praeclari viri utrasque de-n arunt functiones cerebro, contendentes nervos directe, a sanguine eos involVente, energiam suam ducere. Inter hos primum locum tenet illustris Profect br DrMonro. Sed, ejus Venia, argumenta, quae in medium
protulit, tam in praeleetionibus suis, quam in Observa
tionibus de structura, atque functionibus nerVOTUm, caP. vi ii. sed . r. 2 etc. minus probabilia nobis videntur. Opinionem suam fulcit exemplo foetus qui ad maturitatem in utero increverat, et in quo nervos et medullam spinalem integros invenit, cerebri vero loco coagulum sanguineum ad molem juglandis accedens; et alius foetus bicorporis eX uno latere cerebrum, cerebellum, et nervos in statu naturali habentis; ex alio vero nervi aderant integri, deficientibus cerebro et cerebello. Sed in secundo hoc soctu poterant nervi utriusque lateris contra naturam originem suam ).ducere ex uno
12쪽
tantum cerebro: et in utroque casu nescimus, quas ait rationes, priusquam in lucem Venerant, cerebrum et cerebellum in utero matris subierant: Oportebat igitur demonstrare talem rerum statum in aliis quamplurimis cadaveribus quae longiorem vitam duxerant sensation bus integris : Unum tale exemplum inter sexcentas di sectiones non certe invenitur
Porro, quando Profectior experimentum adducit in quo post nervi ischiadici exscissionem in ranis, et agglutinationem ejus denuo peractam, observatum suit, motum cruri infra nervi cicatricem non restauratum fuisse ;hoc ejus argumentum non confirmare videtur, quia ex cerebro integrum usque ad partem affectam commercium manserat, deficiente tantum ubi solutio continui in-
ceperat. Si consideramus etiam pari modo crescere CerebrUm et nerVOS, nonne eandem comparationem inferre possumus inde, ac inter cor et nerveum systema
facit idem auctor, ad alium scopum, in capite XXV. sedi. q. '
Q Bianchi re t historiam pueri Taurinensis, qui per r. annos sine ullo sensu et motu vixit, in quo cerebrum erat plane difforme, et nervorum cerebri ne ullum quidem vestigium reperiebariar.
13쪽
Sed objectiones validiores adhuc nobis restant. Quare sufficit ad caecitatem producendam tumor, sive schirrus thalamorum nervi optici, sicut constat ex Morgagni epist. anatona. et Halleri observationibus i Et de aliis
nervis passim invenimus observationes apud auctores, perstante integro nervo usque ad organiam, qUando repagulis occluditur origo ejus in cerebro, Perit nervi energia: Sed quare non a sanguine et vasis sanguiferis nervi conservatur integritas ρ Videmus in clio eXperimento Zinni, quando stylum trajecit, per cerebrum in cerebellum convelli toto corpore animal opisthotono correptum, et ex plurimis aliis experimentis in sua disia sertatione . consulendis, patet quantum cerebellum et medulla oblongata ad nervorum functiones conferunt. Celebres viri Ioannes Hunter et Cruic manli credunt,
cerebrum ad functiones vitales et incrementum corporis non conducere. Vidit enim secundus monstrum no-Vem mentium, Vitalem auram Postquam in lucem Venerat triginta sex horas carpentem, absque ullo tamen vestigio cranii. Simile monstrum cerebro carens in Mus eo an atomico Hunteriano servatur. Sed foetus ace-
Plialos similes pastina apud auctores invenimus, et ipse
14쪽
talem vidi Lutetiae Parisiorum, in praelectionibus anatomicis celeb. Dest ulti. Sed nullus eorum diu vixerat ;et a pluribus observationibu , quas sedulo apud auctores collegi, videtur mihi ex alteratione partiali cerebelli, medullae oblongatae, aut cujusdam tan Um nervi, detrimentum aliquod in istichiunibus animalibus, e enzrali vero in vitalibus etiam notari; igitur si re onem quandam O sanguine in cerebro ad , tam Pr lias neces sariam eTe. Sed, uti hoc organum sicca et Q S mΣnere
fungitur tantum, feri potest, ut post feci ecionem Pe-
ractam nervi diu energiam suam a cerebro acceptam retineant, etiam cum liberum commercium inter utrumque interclusum ut . Et quomodo ad maior tatem foetus in utero matris perveniat, adhuc in Pene V '
tet; exinde oriuntur multa praejudicia ce nac re physiologos. Sed nunc experimenta Physiologica i 'statuendum nexum inter utrumque sys ema Pὶ Ua
15쪽
Ex Harvet tempore ad hunc usque diem, multa de fau-guinis principio vitali in medium protulere quamplurimi physici Anglici; sed liaec silentio brevitatis causa praetermittam. Passim apud alios auctores legimus, ex ligatura arteriae atrophiam in parte oriri, cui distribuitur sanguis. Sed Schuletius ', et Gottsched in motum et sensum quoque amitti in iis contendunt; sed operationes araeurismatis hanc opinionem omnino refellunt. Constat ex secata cruciatim medulla spinali, sive ob-
longata, subito enecari animalia. Idem accidit quando labe aliqu . assicitur systema sanguineum. Courten in Venam jugularem canis permagni sesquiunciam vini e- metici injecit, intulitque illi convulsiones intra tres horas lethales. Injecta pariter a Sproegelio uncia una decoctionis fortis nicotianae, in venam cruralem canis ejusdem magnitudinis produxit convulsiones tam generaleS, quam
Dissertatio de elasticitatis effectibus.l Dis de motu musculorum,
16쪽
quam partiales, brevique tempore morte occubuit animal. Dr Al Monro laudarium liquidum inter cutem et musculos cruris ranae injecit, quod partes immobiles
cito effecic, ope consensus nervorum ; sed idem effectus non sequebatur opii injectionem, si prius auferrentur cor, vel arteriae, et Venae femorales. Nonne naec eXperimenta, et quamplurima alia, innuere videntur, quod 1 anguis constanti et regulari in- Iluxui nerveo inservit, ita ut, si 1ystema vasculare inquinatur per injectiones ullius liquoris noxii, impediatur
quoque libera transmissio fortassie phlogisti sanguinis in nervosi Vide experimenta in fine tentaminis instituta.
Si sanus status corporis consideratur, et quaeciamqUe ad hunic statum conferunt, non levia, etsi non tam vali-
da ac priora, accedunt ad nostram opinionem argumenta. Contemplemur juvenem floridum, sanguine pur-Pureo praeditum, color ejus laetus et vividus conspicitura
17쪽
tur, robUr validum, audacia cum hilaritate; nonne haec testantur, eX praedivite sanguine perpetuo scaturire fluidum copia et energia valens, eoque magis, quo temperamentum individui sit sanguineum 8 In illo casu, pronior est homo in libidinem, in commessationes, et in quaslibet voluptates; at vero ubi progrediente aetate minus celer evadit anguinis cursus, tunc principium vitae non aequali gaudet energia, labefastuatur vires, ta-
Dilator, spe lentus, iners, avidusque futuri.
Claudicat ingenium: delirat linguaque mensque, Omnia deficiunt, atque uno tempore desint.
Aer, Dum debitae gravitatis expers et elasticitatis, tunc circulationis lenior; hinc ille corporis et animi languor. Dum nimis humidus, et parum elasticus, sanguini lentorem inducit, et vim fibrarum enstrVat, id praecipue debilioribus ac systasi nervorum infirma assectis Sed utrum aer qualitate sua, alias quam gravitate,
18쪽
gravitate, et elasticItate assiciat corpus, et quomodo ejus defcctu morte multantur animantes, esst adhuc problema, quod tamen cito resolvendum videtur. Cibus, et potus. Alimenta quo magis succo nutriente abundant, aptaque sunt ad resarciendas sanguinis jacturas, eo magis instillant in corpus robur; praesertim, si viscera chylopoletica majore vi praedita sunt, et ad assimilandos cibos aptiora. Quinimo, uti aromaticis partibus magis pollent, et proinde subtiliores volatilioresque particulas sanguini transmittunt, pari modo fluidum nerveum abundantiussit; vires vitales instaurantur; prompte et hilariter omnes perficiuntur functiones : Unde evenit, ut fere a ud omnes nationes sit frequens fermentatorum liquorum usus : Quippe inde exultant sanguine vivifico, maioresque spiritus experiuntur, qui animum fortitudine ro-
borant, gaudio tangunt, marimosque ad labores obeundos impellunt. Nihilominus ex ebrietate, ex convulsonibus, aliisquearictibus a helleboro, nimioque opii usu Provenientibus, abunde
19쪽
abunde apparet, quanta oriuntur mala a quantitate vel qualitate cibi potusque: In his omnibus, in quibus eodem tempore assiciuntur fluidum nerveum et sanguis, dubium est adhuc, utrum nervi primitive sive secundario per sanguinis viam assiciuntur Z iMotus et quies. Constat per infinitam experiment
rum seriem, quinimo ex perpetuo et quotidiano usu, nulla re magis promovere vires corporis, quam assiduo motu membrorumque eXercitatione. Ille qui inertem prorsus vitam agit sanguine aquoso, et valde diluto, praeditus est, caeteraque vitae principia sunt exilia ac Vana. Unde evenit, ut homo fiat debilis, iners, lentus, vel potius valetudinarius, aeque animi corporisque impotens, omnibusque morbis obnoXius. At, e contra, per eXerci-
tationem modicam vel constanter repetitam, Vires cor-
poris adaugentur, cor ac spiritus corroborantur, humores rite secernuntur, et, pro sanguine tenui ac Vapido, Para-
tur fluidum purpureum, copia ingens, qualitate bonum, et summum vigorem alacritatemque omnibus partibus corporis Praebens. Porro, fluidum nerveum inde novas vires acquirit ad implenda Vitae munera.
20쪽
Exercitat o debet neque nimia neque exigua esse, at in ratione modica. Cum nimia sit, stuporem ac debilitatem inducit; at, e contra, eX quiete nimia torpor simul et plet ora oriuntur. Animi pathemata. Hic consensus inter corpus et animam, qui suspensos adeo tenuit summos ab omni aevo philosophos, videtur primo agere in systema ner-veum, et inde instanter in vasculare, quasi Per reactionem alternam. Nonne in pudore, gaudio, et ira praesertim, rubedine sustunditur corpus, Ora tument, nigrescunt sanguine venae, tumida inflantur membra, pulsus celer, fortis, plenusque evadit, micant oculi, Insolitasque vires experitur homo; quando, Contra, in terrore, moestitia, et metu, lineamenta vultus dejiciuntur,
omnino collabuntur vires, adest tremor occupanS membra, spirandi angustia, pulsus debilis et frequens, pallet
homo, solitaque munia denegat quodlibet membrum, quasi suido nerveo nunc sufflaminato, nunc plus minusve in motum excitato; easdemque alterationes experitur anguinis cursus l