Tentamen medicum, inaugurale, de reciproca atque mutua systematis sanguinei et nervosi actione : quod annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi

발행: 1786년

분량: 68페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

61쪽

Experimentum octaUum.

In aliam lagenam aere inflammabili plenam recepi pariter sanguinem arteriosum profluentem ex arteria ca- otide agni; sanguis inficiebatur colore purpureo, mai- ilitatem diu retinuit; sed tandem concrevit, et invi- nti quatuor horis pars serosa crassamentum superna-abat, sed parva quantitate. Nulla explosio ex flammaidhibita, nisi inflammatio quaedam prope lagenae orifi-ium ; ergo nullus aer atmosphaericus in lagenam est in- Testas.

Experimentum nonum.

Partibus aequalibus aeris inflammabilis et dephlogistiati lagenam aliam implevi, in quam sanguinem accepirofluentem ex arteria carotide agni; calor ejus augeri idebatur, diu fluidus mansit, et colorem medium habeat, inter illos quos observavimus in duobus experimenas antecedentibus. Concrevit tandem sanguis, et serum cessit a cras amine; hoc fibrosum erat, sed non valde lidum : Aeres mixtos tunc transmisi in duas lagenas, quarum

62쪽

quarum uni admota flamma explosio facta est: In aliam vero aquam calcis intromisi, quae turbida fiebat. Experimentum decimum. Aere phlogisticato duas lagenas replevi; in unam a cepimus sanguinem arteriosum agni, in aliam vero Venosum. Sanguis subito concrevit, et in utraque nigerrimus

erat. Separabatur postea pars serosa valde copiosa, acrflammam post viginti quatuor horas extinxit; sed in

hac extinctione vapores quamplurimos elasticos et albos notavimus in lagena sanguinem arteriosum continente; aer autem, qui cum venoso sanguine conclusus fuer l, extinxit flammam citius sine tanto vapore. Exsterimentum undecimum. Duas lagenas acido aereo replevimus, et in primam sanguinem profluentem ex arteria carotide agni accepimus, in aliam vero ex vena jugulari. Subito concrevit, et vini colorem medium inter rubrum et fuscum retulit,

deinde insignis seri copia secessit, sed magis a venoso uuam ab arterioso, seri hujus color rubro-fuscus erat. San gui

63쪽

Sanguis arterissus soliditatem diu servabat, et non ni- arescebat, sed purpureo-iulco colore pars ejus serosa aia ciebatur. Experimentum duodecimum.

In duabus pariter lagenis sanguinem arteriosum et ςenosum cum aere nitroso conclusi; nulli tamen not tantur vapores rutili, quando in lagenam eX arteria pro duebat sanguis, qui subito concrevit, crustam quandam viridem exhibens in superficie ab acidi actione corro- Eva provenientem. In fundo, crassamen magis fuscum, et minus viride erat, pars serosa parva quantitate sep rabatur colore viridi tincta : Ex sanguine vero venoso, quamplurimum seri separabatur fusci, et nullo modo co-

lorem viridem gerentis. Lagena sanguinem arteriosum: tenens, post viginti quatuor horas aperta, vapores exhil buit nitrosos, etsi non tam copiosos, quam ex lagenaei magnitudine expectabam. Sanguis venosus minus Vapores exhibuit, et odor quidam non multum ab eo dissimi

i sis, quem spiritus nitri dulcia dat, sentiebatur.

64쪽

Experimensum ultimum.

In cuniculo deteximus nervum ischiadicum, cui applicavimus aerem dephlogisticatum in vesica collectum; sed nullo modo assici videbatur. Tunc vero, abscisi nervo, parti superiori ejus quamplurimum ejusdem aeris stringendo simul nervum applicavimus ; sed nullus inde effectus sensibus capiendus sequebatur. Replevimus aere phlogisticato vesicam, et parti medullari nervi superiorem Partem versus applicaVimus, absque effectu ullo. Tunc eundem aerem immisimus in arteriam ejus sena ratem, et convulsus subito spiritum emavit. Aperto thorace, cordis irritabilitas non tam imminuta videbatur ut in experimento quas o. Unde hoc Z Utrum a differentia irritabilitatis animalis, sive ab alteratione qualibet inducta animali, ex praevia applicatione aeris nerVis, nescio; sed facile experimentis novis comperi potest. Haec vero variare desiderabam, includendo animalia varia in recipulis curri aeris speciebus diversis, ad detegendas mutationes varias, respirationis ope in sanguinem inductas; deinde aerem quemlibet per arteriam venamque iniicere, ad actionem eorum in nervos comparandam, seorsim applicati, vel etiam conjuncti. Sed neque tempus

65쪽

pus, neque arcii huius tentaminis limites, nunc tantum opus aggredi sinunt. Has paginulas festinanter et temere scriptas in hac alma et illustri academia in publicum proferre, multum timoris mihi alleri; igitur indulgen-

tiam benignam lectorum precor. Quorum benevolentiae considens experimentis quamplurimis argumentum hoc ulterius persequi conabor, et disquiram, utrum caloris animalis fons sit pariter omnis irritabilitatis, et sensationis origo. Priusquam huic imperfecto labori sinem imponam, grates, eX animo quam maxime sincero, Professoribus hujus almae academiae, qui artem medicam, per O bem late feliciterque diffundunt, ob Doctrinas Praecellentes, agere juVat. In primis autem celeberrimis viris Gulielmo Cullen, et Josepho Blach, de me ob amorem Vere Paternum OP- time meritis, devinctus sum. Diu vivant, ut arti suae decori, et huic academiae honori est e perstent, dum ego

eorum memoriam amore semper et Veneratione proseis quari

Dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.

SEARCH

MENU NAVIGATION