장음표시 사용
21쪽
Non sussicit considerare hunc consensum in statu naturali, sed perpendenda Veniunt symptomata quae oriuntur ex alteratione utriusque systematis ; illud autem non potest elucescere, nisi generales morborum classes et ordines percurrendo. In febribus, jure celeberrimi Professoris nostri Culle
ni theoria, patet, systema nerveum primo assici, sed subito in consensum secum trahere systema arteriosum, ad reactionem vis medicatricis excitandam, spasmo praevio in extremis vasculis. Et tot argumentis hunc consensum inter duo systemata demonstravit, ut tam pulchrum numerisque omnibus absolutum opus ne minime quidem attingere vellem, ne ideam ejus minus idoneam exhi
Tam arctum est e consensum inter duo systennata con- enderunt alii, ut crediderint arteriarum pulsationes di- ersimode variatas, signa haud fallacia pracbere imminentis
22쪽
nentis periculi, cris eos, &c. Sed non tam fidelis hic index videtur ac crediderunt medici Hispani et Galli ci, qui plus acuti ingenii, quam solidi in re tam obscura, monstrarunt; et nescio quare illustris Halterus statuit ut prognosticum lethale cxxv. pulsationes in uno temporis minuto. Ex observationibus enim clinicis hu- jus regii nosocomii, quamplurimos videmus casus in quibus pulsus cxxx. et multo citatior fuit, sine ullo tamen effecta lethali; dum, e contra, ubi pulsus fuit naturalis fere, neque aliquid lethale minabatur, subito deliquio animi correptus febricitans e vita migravit. Videmus porro mulieres, potius uam viros, infantes quam adultos, hos quam senes, postremo graciles quam crassos, veloces pulsus habere : In temperamentis plethoricis febre acuta laborantibus pulsus obscurus est, et tamen sanguinis missione validior fit. Porro, eundem cursum
non tenet in omni phlegmasia; in phlegmone enim et ophthalmia nulla febris synocha; pulsus mollis in perip-neumonia, parvus in gastritide et enteritide. Quas
nunc regulas certas inter tot exceptiones statuere possimus in studio pulsus; doctrina adhuc dubia, et de qua asseri potest inventores inventa sua videre aliis oculis vique caeteri homines possunt i
23쪽
Etsi non sussciat haec doctrina ad scopos praedictos;
sussicit tamen ad observandum hunc consensum inter
duo systemata, quia in synocha Pulsus frequens, validus, et durus est, ac sensorii functiones parum turbatae In delirio furioso, pulsus validus simul cum pulsatione
in arteriis temporalibus. In typho, pulsus parvus et debilis, sensorii functiones plurimum turbatae, et in delirio atonico debilitas functionum animalium, anxietas, tinnitus aurium, Vertigo, atque syncope, simul cum pallore Vultus, pulsu tremulo et Perturbato, et sic de caeteris febribus. Ex phlegi nostis, in quibus prae caeteris valde excitatur energia systematis vascularis, videmus pari modo quoque exsuscitari vires nerveas, Vividiorem fieri sensum, acriores esse dolores, augeri calorem animalem, convulsiones oriri peculiares, et interdum delirium ferox. Sed, una cum suppuratione, cessant haec symptomata, superveniente rigore et frigore ; sed in gangraena et sphacelo, dum pure sive ichore inquinata sit masia san. guinis, in crebriores cor irritatum assurgit contractiones; deinde succedunt pulsus intermittens et inaequalis, sub , sultu S
24쪽
sultus ejus atque formicationes, et subito vitam pro
morte commutat aerumnosus aeger.
In Manthematis vero, in quibus magna patet vis contagionis, ex eo quod adultus contagioni variolae expositus variolosum quendam odorem circum se ferre videatur, usque ad eruptionem Variolarum; magna pariter patet consonantia inter duo systemata ex epileptico pa-xoXysmo, interdum variolarum praecursore ; et stupore
in erysipelate, sicut ab debilitate insigni in peste; in quibus omnibus, simul ac systema sanguineum acrimonia sive labe quadam assicitur, neuropathicas ubique affectiones oriri videmus. Etsi quidam viri ingeniosi acrimoniam in sanguine circulante oppugnare conati sunt, eorum argumenta minus speciosa videntur in DiT. D. FerriS. Multo melius patet hic consensus in haemorrhagiis, quae semper vires fracitas relinquunt, ut in menorrhagia, quando patulis uteri vasis omnis fere sanguinis copia exit; tunc convelluntur mulieres, et saepe subito percunt, quasi simul amisso, cum sanguine, principio motus et senis. In
25쪽
in haemorrhagiis artificialibus, ut in Venaesectione, videmus alios animis deficere, alios stupefactos erigi, alios vero sedato dolore levari ; interdum tamen ejus jactura modica mobiliores, delicatiores, atque morbis nervosis opportuniores, reddit; praesertim sexum sequi-
In naturalibus vero haemorrhagiis, quantas neuropathicas affectiones in ludias videmus ex earum suppressione, sive retentione, testante omni historia morborum ZEt cum causam inquiramus, nonne videmus oriri nunc moerore, nunc terrore percussa muliere, a quodam mali ominis nuntio 8 Ex quo jure meritoque colligere licet, hunc consensum inter animam et circulationem insignem esse. Quo posito, etsi a profluviis alia similia argumenta deducere possimus, minus directe patens est tamen consensus quem quaerimus; igitur nunc ad phaenomena hujus tam evidentis consensus in neurosium
classe progredimur. Ex neursibus. In apoplexia, etsi Hippocrates solvere vehementem impossibile, debilem vero non facile, sta tuerit; addit tamen postea, nisi febris apprehenderit; et
26쪽
λpoplexiam venenatam simul a febre solvi frequenter invenimus in praxi. Paralysis in habitu plethorico similiter solvitur, et cum nutritio fiat per systema vasculare; haec tamen energia sua caret, ita ut, simul cum sensu deperdatur nutritio partis affectae, non quia per nervos fiat nutritio, sed tantum quia energia nervosa systemati vasculari omnino necesiaria ad hanc peragendam functionem videtur. EX tremore a plethora, et a pathematibus, sicut ex syncope cardiaca, sive occasionali, tam bene perspicuus sit hic consensus, ut quodnam inter duo systemata sit primario arictum in hocce morbo interdum ignoremus. Similiter, quando dyspepsia, chlorosis, et hypochon-driasis melancholica, haemorrhoidibus supervenientibus, sponte solvuntur; similia hinc deduci possunt argumenta. Ex ordine vero spasmorum, eximius Observator Hippocrates olim jure observaverat, convulsione aut tetano rigore detento febris superveniens solvi morbum, et tetanus Oritur saepe ab haemorrhagia vehementi in regionibus calidis, et sanguinem ex vena emissium in hoc morbo resolutum absque ullo crassamento notari colligit
27쪽
illustris Cullenus : Invenimus pariter apud Hippocratem convulsiones tam a repletione, quam eVacuatione nimia ;febrem convulsioni supervenire melius esse, quam convulsionem febri, et colligit tandem ebrios ex improviso mutos convulsos mori, nisi febris eos corripuerit. LX epilepsia plethorica, necnon palpitatione, et hysiateria, quae non tantum ab emansione et menorrhagia
oritur, sed febre curatur, ut in praxi clinica Culleniana
memoratur, et eX Variis morbis nervosis, ut chorea, stupore, et an aes thesia, quae aliquando ps rae inoculatione curantur, aliisque similibus, satis perspicuus sit hic consensus. Sed ubi referam ratione causae contagioneS a morsu serpentum, et canis rabidi, nec non ab inflicto vulnere instrumento venenato, si quidem in plerisque his casibus primarie, sive secundariae per systema lymphaticum transmittitur virus in massam sanguineam, haec ubi vitiatur statim oriuntur neuropathicae affectiones, nempe Vertigines, collapsus virium, tremores, Conuul siones, insania, furor, terror, et omnes fere morbi neu-
roseon classis simul conjuncti videntur, si d stinguimus morbos in hoc casu ratione symptomatum tantum. Scilicet labe a secto sanguine, sicut in eXPcrimentis Spi Oe-
28쪽
geli, per intromissionem veneni, et destructa solita principiorum combinatione, fluidum nerveum eodem modo labescere videtur, proprietatesque solitas amittere, ita ut non amplius par sit regulari cursui, tum ad corporis motum, tum ad sensum necessario, sustinendo. Si omnia quae hactenus praemisia sunt in memoriam
reVocemus, patet systema nerveum easdem vices energiae ac debilitatis experiri, ac experitur systema arte-riosum; arctum proinde esita inter utrumque systema nexum, sive functionum oeconomiae animalis ordinem, et successionem observamus, sive complicationis nexus,
et dispositionem peculiarem utriusque systematis diresia
inquisitione perlustramus. In evolvendis vero hiS omnibus phaenomenis, multa obscura claris, incerta certis temere commista, tenebrisque involuta, apud pathologos legimus; cum quibus primo intuitu credimus delirium ferox oriri a nimia turgescentia systematis vascularis nervos distendentis : Dum vero, structura partium anatomica, haec tensio nullatenus locum habere possit, et videmus saepe turgescentiae signa in cerebro, absque ullo delirio; et tensio ipsa nervorum in aliis corporis Partibus, non valde conspicuos praeter dolorem edat effectus, Ut notatur in tormentis, quibus saepe morte multa
29쪽
tur innocuus vir indebitas luens poenas i Quid tum Z Confugiendum fortasse ad nervorum sympathiam; sed quando idem nervus, in diversis partibus vellicatus, secundum stimulos quibus assicitur, motus Praestet VariOS, et antagonisti musculi ab iisdem truncis nervos suos accipiant, ubi quaerenda haec sympathia Θ
Dum nexum admiramur quo connectuntur nervi et
vasa sanguinea, dissicile est tamen statuere quid sit pri-
mum vigens inter haec duo systemata : Quoad originem vero fluidi nervet, cum sanguis sit origo communis omnium substantiarum corporis, cum eX illo fonte scaturiunt omnes et singuli humores qui structura viscerum et glandularum ad diversos usus parantur, cum functiones vitales animalibus supersint, et ex sectione arteriae sive labe sanguinis mortem facile induci videmus, ex sectione vero nervi motum et sensum deperdi tantum, dum nullam aliam originem systemati nervoso invenire possumus, in sanguineo vero chylificationis et respirationis vias deprehendimus ad principii vitalis restaurationem, nonne hinc inferre possumus, systema nerveum non 'aliunde illud fluidum haurire magna pollens subtilitate, cujus receptaculum est, sanguinisque pars rem totam hanc
30쪽
A quo fonte fluidum nerveum originem suam sortiri
Nunc vero, ex bene notis ad ignota progrediendo, pervenimus tandem ad experimenta, quia non verbis, 'sed factis, detegitur natiara.
ς Distinguendum est inter res observatas, et auctoriss de iis judicium, ita ut si quando hoc fallax fuerit, certa experien a ira cat, et sagaciori aut fortunatioris medico suum usum praefici.' Simul