장음표시 사용
41쪽
Ambiguitatis evitandae gratia, Vocabo ignem purum quando natura gaudet simpliciori, ut in scintilla electrica, et vitri caustici soco, ubi auxilio lucis directe a sole ortum suum ducere videtur.
Lucem vel lucis materiam esse ignem elementarem crediderunt chemici, et non obstante mira ejus tenuitate et
mobilitate in corporibus tamen figi potest, et eorum compositionem instar principii ita ingredi, ut phlogiston valde immerito appellarint. Alii chemici in aere inflammabili simplici phlogiston
invenire opinantur ; sed nunc utramque Opinionem averitate deflectere ostendere conabor. Experimentis constat, aurum ipsum a scintilla electrica in pulverem praecipitato Casili quodammodo similem converti, absque ullo contactu aeris externi, et eandem scintillam aerem ipsum atmosphaericum calcinare, secundum eZ pressionem Bergmani. Constat etiam lucem vitri caustici foco colleciflm, simul cum aeris contactu, calcinare metalla. Si materia
lucis sit revera ptilogiston, quare excessu phlogisti de-phlogisticantur metalla Z
42쪽
riorem cum talibus calcibus metallicis, quae facile in si tum metallicum reducuntur, diu in lagenis probe obtu- tritatis expositum, nullama tamen reductionem metallicam essicere. Neutra ergo materies ab altera seiunctaphlogisti effectus praestare potest; sed si connubio simul junguntur reductionem metallicam caeterasque proprietates phlogisti exhibent, hinc concludere licet, phlogis ton esse materiam compositam ex aere inflammabili, et ligne puro: Nullumque forsan datur simplex in rerum natura corpus, ut olim cecinit Lucretius : Nec calor est quisquam, cui non sit mistus et aer Scintillae electricae actione in aera athalinum, et olea acrem inflammabilem obtinuit ili. Priestley, qui due
monstravit etiam diversitatem ejus secundun corpora ex quibus educitur; hinc, ni fallor, videmus primordia compositionis aeris inflammabilis. Cel. Uirman magno acumine mentis probare conatur ', aerem inflammabilem purum phlogiston constitu
43쪽
ere, et tantis argumentis et experimentis suam fulcit doctrinam, ut in ejus sententiam plane olim abierim ;sed meditationes quaedam eam nunc aliquantulum mutarunt. Legimus in sua eximia dissertatione, Doctorem Priestley calces ferri, cupri, plumbi, et stanni reduxisse, cum aere inflammabili et vitro caustico, pariterque acidum phosphoricum in phosphorum immutasse ; sed
non inde inferendum aerem inflammabilem simplicem phlogiston esie, quia in hoc casu aderat etiam ignis Purus praesens in vitri caustici foco. Idem evenit quando Ds de Chausiter ' calces martis, plumbi, et mercurii, ope aeris inflammabilis, et ignis pu- i reduxit. Videtur ex ultimo volumine observationum Dod toris Priesiley, experimenta iterata fuisse, additis etiam experimentis novis cum calcibus argenti, bis muti, et reguli cobalti, quas reduxit ope aeris inflammabilisti foci solaris, cujus actionem tamen non satis perpen-lerit hic ili. auctor. Nulla materies ex tot enumeratis ii dissertatione cel. I irWan comburitur, etsi uerem
nflammabilem contineat, quin simul adhibeatur ignis
44쪽
purus vel calor. Sed quaed&n praeclari auctoris ea. perimenta explicationem a me hic loci postulant. Si lamina ferrea in cuprum vitriolatum vel muriatum aqua solutum immergitur, nulla inde erumpit quantitas aeris, quem ad calcem cupri transire, et sic reduci ο-nem sequi, contendit; at vero cum ignis puri praesentiam et effectum in reductione calcium metallicarum, quae aeris inflammabilis et vitri caustici ope perficitur, neglexit, non mirandum si eundum in hoc etiam casu pra termisit, in quo revera attractio duplex locum habet ;dum enim ferrum aggreditur acidum, hujusu metalliphlogiston, ex aere inflammabili et igne puro antea compositum, connubio traditur calci cupri, unde hujus reductio sequitur, et super laminam ferream praecipitatio. Si calcis martis primo, et dein aeris inflammabilis additione reductio sequeretur cupri solliti verisimilior fuisset opinio auctoris ; sed nullam exinde reductionem sequi, aliquando demonstrabo.QEadem ratione explicari potest conversio acidi arsenicalis in arsenicum album, ope aeris inflammabilis et ignis puri. Non alia causa quando dissolvuntur metalla aedem inflammabilem continentia in acido vitriolico, et distillantur
45쪽
tur dein in vase retorto producitur sulphur, quia phlogiston adest in his metallis antea compositum. Si aer dephlogisticatus cum phlogisto, i. e. aere inflammabili, et igne puro intime conjungitur, acidum Producit aereum: Hoc patet experimento Doctoris Ingenhoug iterato a Doctore Priesiley, qui postquam fusionem ferri in aere dephlogisticato perfecit, ope Vitri caustici in recipulo vitreo, partim mercurio pleno, inde
obtinuit acidum aereum. Ex mistura limaturae ferri, et praecipitati rubri, quam in vase retorto distillavit, magnam pariter obtinuit quantitatem acidi aerei; et cum limatura sola aerem inflammabilem puriorem Producat, et praecipitatum rubrum aerem dephlogisticatum, tam analytice, quam synthetice, propositio nostra probatur. Quid vero oritur ex intima conjunctione aeris de-phlogisticati cum igne tantum puro, inter quos D. CraWford demonstravit multum assinitatis interesse tImplevi aqua calcis recipulum vitreum, in quod pollices aliquot aeris dephlogisticati transmisi, et ope scintillae clectricae absorptionem quandam ejusdem aeris Obtinui, nulla vero praecipitatione aquae calcis subsequente.
46쪽
Exinde suspicatus sum in recipulo produstum fuisse aerem phlogisticatum, et idem formatum suime ex igne puro et aere dephlogisticato intime conjunctis, etsi hic illum in statu sensibili vel mobili continere possit, sine
ulla phlogisticatione. Sed invenio postea cel. Cavendissi idem experimentum instituisse cum simili eventu, quoad aquam calcis, sed differentia tamen magna quando eXperimentum. iteravit cum lixivio caustico; nam sedimentum notavit; sed fassus est aerem dephlogisticatum fulsita impurum in hoc casu. Non omnino consentire pomum cum hoc celeb. philosopho, qui credit aerem phlogisticatum ex aere nitroso et Phlogisto compositum esse, etsi ex acido nitroso et phlogisto hunc aerem produXit. Notandum est, acidum nitrosum compositum eri ex nitroso et dephlogisticato aere, cum quo ignis purus phlogisti constituens aerem phlogisticatum producere potest, dum aer nitrosus et inflamin bilis aliam combinationem exhibet. Quando D. Priestley aerem phlogisticatum ex acido reo cum scintilla electrica producit, ubi quaerendus aer nitrosus ad constituendum aerem phlogisticatum in theoria Cavendisti necessiarius 8 Sed si acidum aereum
47쪽
constat ex aere dephlogisticato conjunctum cum phi gisto, et hoc ex igne puro et aere inflammabili, hic scintilla electrica consumitur, et restat tunc aer phlogisticatus, ex quibusdam partibus acidi aerii constans, ut observat D. Priestley. Utrum vero aer phlogisticatus sit acidum aereum phlogisto onustum, ut cel. Κimancredit in observationibus de Doctrina Scheeli, multum dubito; quia nescio quare in hoc casu aer Phlogisticatus nulla gaudet proprietate acida, ut in aliis acidis phlogisticatis evenit. Etsi illi praestantissimi viri multum
ab opinione mea distent, cum autem inter se non magis consentiunt, liceat mihi quoque meam opinionem proponere, quam olim experimentisime probaturum spero. Nunc vero persequamur alias chemicorum Doctrinas. D. CraWford primo repulsionem quandam inter ignem
specificum, et phlogiston notavit; id est, si phlogiston
aeri atmosphaerico, acidis dephlogisticatis, et calcibus metallicis adhibeatur, partem ignis specifici in iis contenti' expellit, et separatione phlogisti ampliatur denuo capacitas corporum ad ignem specificum continendum. Secundo,
48쪽
Secundo, capacitas aeris dephlogicati pro igne specifico, est ad capacitatem aeris atmosphaerici, ut quinque ad unum magnopere augetur haec discrepantia inter aerem dephlogisticatum, et Phlogisticatum, ita
ut Ii: 2 :: 61 : I. Notandum est, haec omnia probata fuisse experimentis cum thermometro tantum institutis, et auctorem hinc statuisse corpora phlogisto saturata minus ad ignem specificum capacitatis habere.
Tertio, credit vero ignem specificum ex aere atmosphaerico in combustione separari, et quanto magis caloris latentis contineat aer atmosphaericus, tanto melius
combustioni inservire. Sed haec omnia, ni fallor, aliter explicanda sunt: si phlogiston sit compositum ex aere inflammabili et igne puro intime conjunctis, quanto magis phlogisto gaudeat corpus, tanto minor erit ejus pro igne specifico capacitas, quia ad saturitate1n hujus principii magis accedit, et observatio Doctoris Crawford erit justa: Non tamen quando dicit partem ignis specifici contenti expelli; non enim expellitur, sed con-
nubio traditur aeri inflammabili, et phlogisti formam cum eo accipiens, thermometro dein indicari non potest. Inde, uti mihi videtur, oritur confusio quae magnopere . in
49쪽
in tractatu suo eximio regnat, praesertim in explicatione lephlogisticationis processus. Eadem ratione *ex de-phlogisticatus: ad continendum ignem specificum magis idoneus quam atmosphaericus videtur ; hic vero magis adhuc quam phlogisticatus, qui, etsi plus ignis teneat, eo statu majorem partem tenet, ut thermometro indicari non potest.. In tertia propositione, parum dessectit a theoria Lavoisieri, quam nunc eXaminare conabor.
Secundum Doctrinam hujus ingeniosi chemici, com-
bustio tantum peragitur in aere 'dephlogisticato, vel
in atmosphaerico, qui prioris portionem continet,
posteaque ponderis incrementum, quod metallis et aliis
corporibus sub eorum combustione accedit, aequale in-
venitur qualitati aeris immutati; sed nescio quomodo inde sequantur consectaria contra Phlogisti existentiam, et cur propterea putet auctor ingeniosus quod aer de-phlogisticatus ignem specificum combustioni praebeat ξ
Si attractio detur inter aerem dephlogisticatum, inflammabilem, et ignem purum, Primus cum igne conjungi cupit, ad phlogisticatum aerem constituendum, secun-
dus vero ad constituendum Phlogiston. Nunc vero
quoad combustionem, pone lignum siccum compositum
50쪽
ex terra vegetabili, oleo, et phlogisto, i. e aere inflam
mabili, cum igne puro : Diu in hoc statu perstabit, nisi nova quantitas ignis superadjicitur, cum quo aer de-phlogisticatus atmosphaeram ligni circumvolvens con-
jungi cupit, aerem Phlogisticatum constituendi gratia; dum praeterea ignis ipse, sua virtute expandendi corpora, nexum inter phlogiston et lignum solvit, et undique evolat phlogiston. Hoc ergo cum aere dephlogisticato acidum aereum constituit, corpus novum, novis itaque gaudens assinitatibus, sed cum cinere ligni non conjungitur, quia nulla attractio, sed perstat in aere, ideoque non increscit cineris pondus, sicut crescit pondus calcium metallicarum in metallorum calcinatione, quod postea quantitati aeris dephlogisticati immutati ex atmosphaera respondere inVenitur: Et cum calculis constet plurimum aeris inflammabilis necessarium esse in metallis ad constituendum phlogistori simul cum igne puro tria corpora, etsi volatilia ponderosius pariter acidum ae-
reum constituunt, quod cum calce metallica coniungitur. Aer phlogisticatus autem qui omni combustione forma
tur, oritur partim aeris dephlogisticati conjunctione intima cum igne ad promovendam combustionem adhubito, Partim vero, quia neΣus fortasse solvitur inter