Tentamen medicum, inaugurale, de reciproca atque mutua systematis sanguinei et nervosi actione : quod annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi

발행: 1786년

분량: 68페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

51쪽

principia phlogisti, et tunc ignis liber factus cum aere clephlogisticato unitur, aerem constituens phlogisticatum. Haec opinio magis probabilis videtur, quam the- . oria cet. Lavolsieri; quia, si calcinatio mercurii tantum pendet ab attractione aeris dephlogisticati ex atmosia phaera, quare denuo, quando calcem ad metalli statum caloris ope reducimus, transit in recipulum mercurius

i vivus simul cum aere dephlogisticato, et non in tali atmosphaera calcinatur Hanc theoriam optime eXPUgnatam fuisse video a cet. ΚirWaia. Praecipitatum rubrum formatur eX mer Urio, et acido nitroso ; hoc vero eX acre nitroso constat et de-

phlogisticato, qui cum mercurii phlogisto acidum gignit

Ex eodem conspectu sequitur primo, ratio obstaculi

quod exhibet praesentia aeris atmosphaerici ini reduc ' tione metalliea i. ISecundo,

52쪽

Secundo, detonationis aeris inflammabilis, et dephl0gisticati, quando ipsis adjicitur ignis.

Tertio, causa etiam patet spontaneae calcinationis metallorum, et ignis specifici separationis ex corporibus combustibilibus, non tantum eta aere nitroso et pho Phoro, ut observavit D. Crawford, sed ex quam plurimis aliis corporibus, quorum mentionem feci in Diario RO etieri , in dissertatione de aeris atmosphaerici deco positione ope plumbi. Experimenta quae deinde cum simili eventu iterata fuisse invenio a cet. ΚirWan Londini,

et a Doctore Bertholet Lutetiae Parisiorum f. Hic locus esset aliorum phlogisti doctrinas a Statilio

ad Lubbochium usque perpendendi, noVaque experimenta, quae earum fundamenta lubrica esse ostenderent instituendi, ut phlogisti natura et origo clarius manifes . taretur; sed haec alia occasione me aggresiurum spero. Interim consectaria sequentia ab experimentis nostris

deduci possunt.

53쪽

Omnes animalis partes copiosum athali volatile praebent in analysi chemica ; aera vero athalinum, intime cum igne conjunctum, aerem inflammabilem constituere, probavit antea D. Priestley, et denuo in ultimo volu-

mine observationum suarum confirmavit: Inde fortasse oritur aer infaminabilis, quem in sanguine detexit hic eximius philosophus, qui ex quatuor unciis sanguinis

exsiccati tauri castrati molem hujus aeris ab omni acido aereo immunis unciaS aquae mille ducentas aequantem, obtinuit. Aer atmosphaericus constat ex una parte aeris de-phlogisticati, et quatuor partibus acris phlogisticati, secundum calculos cel. Cavendisii, qui justi crunt forsan cum aere Londineiasi, et tandem acido aereo, ratione, , secundum calculos magni Bergman, cujus sententia non omnino justa nobis videtur ; quia si tinctura heliotropii rubescit cum Yji di parte acidi aerei adhibiti, quare non cum tanta atmosphaerica massia in contactu repetita exposita nullo modo rubescit P Inde sequitur, minus acidi aerei in atmosphaera adesie, quam vulgo creditur. In

54쪽

In inspiratione, columna atmosphaerica in pulmones delata cum sanguine immiscetur, quia commercium liberum antea demonstravimus. Tunc vero aer dephlogisticatus simul cum suo calore specifico connubio unitur cum aere inflammabili sanguinis, et phlogiston evolvitur : Sic mutatio fit combustioni antea descriptae haud valde absimilis ; rorem undique vitalem instillat hoc phlogiston, quod circuitu per corpus peracto ad cor denuo desertur, postquam refocillando nervos vitam eis praestitit, et ingressiim denuo pulmones per arteriam Pulmonalem atmosphaerae transmittitur in statu acidi aerei, et aeris phlogisticati, quia ex connubio aeris de-phlogisticati cum igne specifico, vel cum Phlogisto, haecce

corpora formantur, et cum utrumque in hoc processu evolvatur, non mirandum si in respiratione animantium inveniantur. Si vero, in hac lenta et gradaria operatione naturae, addatur quantitas nova aeris inflammabilis, vel dephlogisticati processus phlogisticus in sanguine increscit, ct excesiu stimuli subito fato fungitur

animal ; si vero acidum aereum, vel aer phlogisticatus, quibus hicce procesius Phlogisticus semper destruitur,

55쪽

phlogistico sanguinis plus acidi aerei, quam aeris phlogisticati naturaliter formatur, ct circuit diu simul cum sanguine, qui huic stimulo paratus videtur, minime vero aeri Phlogisticato, qui omnes processus phlogisticos

subito extingUit. Nonne quantitas quaedam caloris latentis evolvitur etiam eae alimentis ad procesium phlogisticum constituendum 'Nunc vero in his experimentis videmus, nulla respuratione superstite, neque motu, vel sensu in cane, motum cordis vegetum tamen perstare ; augeri irritabilitatem in tribus primis experimentis, extingui vero omnino, in quarto, et quinto ; sed simul cum irritabilitate sensum deperdi in animantibus observamus, ut etiam, secundum frigus atmosphaerae, in qua Peragitur respiratio : Patet experimento Doctoris Monro, quod deleatur sympathia nervorum si auferantur prius cor, vel arteriae, et venae semorales ranae; patet etiam atrophiam oriri in nervis, excisis vasculis sanguineis proximioribus; ergo ex his et nexu antea exhibito, iure conjectare licet, systema sanguineum fontem, atque Originem omnis i

ritabilitatis

56쪽

ritabilitatis, et sensationis, primariam esse, nervos vero secundariam tantum. Sed, priusquam ad nervorum functiones progrediamur, observandum est, multas respirationis via, labes induci corpori posse, quia si quilibet aer, dum in vasa sanguifera injicitur, consistentiam, et colorem sanguinis, necnon irritabilitatem corporis vario modo assiciat, quare non pariter assiciet per respirationis vias, quibus liberum perstet semper commercium t Sic

videmus cuniculos' in recipulo aere inflammabili pleno fere subito suffocari, etsi tamen multo diutius vivunt in recipulo aere dephlogisticato pleno, tandem tamen Occiduntur, et post obitum animalis, adhuc dimidia et amplior aeris dephlogisticati quantitas in recipulo invenitur '. Nonne ae r inflammabilis, qui ex paludibus copiose secernitur, sicut ex terra, quando Vere Post tempus ca-

lidum subito terra fit madida, praecipuum febrium intermittentium miasma evaditi Quarum diathesim phlogisti-

Ut constat ex dissertatione quadam cet. Lavolseri perlecta in De ει ate medica Parisiensi.

eam, si cum eXperimento primo comparamuS, et observatione

57쪽

vatione cel. Franklini, qui hac febre laboravit, postquam

in hoc aere colligendo aliquantum temporis manserat, sus- .picio magis confirmari videtur. Dum Vero qualitas aeris inflammabilis sit semper varia, et non omnino detectae sint omnes varietates aerum, et cum eorum connubio mutuo, sicut et ipsa eorum actione in systema sanguineum, adhuc parum versati simus, quantae novae Viae exinde aperiuntur ad melius naturam corporis humani investigandam ξNonne vis contagionis imperium suum per hanc via. am multo melius exercere potest P Utrum, sine ullo contagio alterari possit processus hic ce phlogisticus, et l. aequilibrium inter duo systemata 8Denique, nonne a processu isto Phlogistico magna o- j is ritur causa mutationis vel xeactionis diurnae, quam ini corporibus nostris observamus, quia per horas singu-llas ignis latentis quantitas in atmosphaera plurimum Va

rriatur.

Nunc vero progrediamur ad systematis nervosi exa-imen. Videmus ex omni conspectu, systema nerveum functiones communes cum systemate sanguineo, alias

vero

58쪽

vero proprias tantum habere, quaenam inde sequuntur consectaria P Systema nerveum assici Potest, cum non assiciatur systema sanguineum ; nescio vero utrum labe assici possit unquam systema sanguineum, absque affectu nervosi; ergo colligere positamus systema nerveum non constituere, quoad vitam, nisi partem secundariam, systema vero arteriosum actionis nervosi causam esse primariam. Sed quomodo gaudet functionibus peculiaribus systema nerveum 8 Corpora omnia in rerum natura sunt praedita capacitate propria ad continendum

ignem specificum, sicut phlogiston, et electricitatem;

quum inter hanc vero, et nervosum systema experimentis aliorum probata fuerit assinitas, nonne ab experimentis nostris jure colligere positamus eandem assinitatem esse inter systema nerveum, et Phlogiston ex fanguine evolutum Z ob nexum inter duo systemata phlogiston accipit copiose systema nervosum, et natura ejUS productionum avara, retinendo phlogiston ipsum in nervis fit, ut denuo inserviat systemati ipsi sanguineo. Nervi vero in hoc statu possimi recipere impressiones eXternas, mutari ab illis, et, si vehementior sit impressio, transmittere eam systemati arterioso, quod omnino regunt. Sed quare necessaria ad sensum et motum aperta

59쪽

,erta via ex cerebro ad nervos usque i Probabile vide ur, cerebrum aliquid secernere, non principii vitalis, sed ibi antiae cujusdam medullaris, cujus Pars in nervorium fabricam ingreditur; et hinc statuitur fortasse assinina, sive capacitas quaedam ad recipiendum phlogiston exranguine evolutum, et fortasse venit eX cerebro, partim onnubio cum eo unitum. Sumus ignari, ideoque noniagendum, sed inveniendum, quid natura faciat aut ferat. Experimentum septimum. In duabus lagenis pellucidis aere dephlogisticato ple-

is, accepi in laniario sanguinem profluentem ex agni orteria carotide in una, in alia vero ex vena jugulari, it lagenas probe obturatas servavi. In utraque sanguis: rat quam maXime rosaceus, coccinillam ex aqua solutam emulans; diu perstabat fluidus sanguis, sed coagulum Ilidum formatur tandem, et post viginti quatuor horasi ulla separatio partis serosae, sed contra maiiam quan- lani lieni soliditate haud valde absimilem habuimus, daae tamen colore gaudebat rosaceo.

Aerem

60쪽

Aerem contentum in lagena in duas alias transmisi, unam aqua simplici plenam, aliam Vero aqua calcis, haec admodum turbida facta est ab adre commisto. Aeris autem altera pars combustioni adhuc optime inserviebat. Notandum est, aerem collectum ex sanguine venoso ma gis aquam calcis turbidam fecisse, quam fecisset arteriosus. Anceps herebam utrum hoc acidum orieretur ab aere dephlogisticato, qui acidum aereum interdum continet; ideoque partem adhuc intactam ejusdem aeris, qui eXperimentis inservierat examinavi cum aqua calcis, sed nullus exinde essectus oriebatur. An in experimentis

memoratis acidum aereum veniebat ab aere atmosphaerico Z Non probabile videtur, quia non aperuimus lagenam, nisi in contactu cum arteria vel vena sanguinem effundente, et magna cura ad vitandum introitum aeria atmosphaerici est adhibita, et sequenti experimento aerem eXternum in lagenam non introiisse demonstrabo.

Exinde sequitur, phlogiston adesse in sanguine recenti, quod cum aere dephlogisticato acidum constituit a reum, et in sanguine venosi Plus quam arterioso inesse.

SEARCH

MENU NAVIGATION