Desid. Erasmi Roterodami Precationes quibus homines assuescant cum Deo loqui. Item precatio dominica, digesta in septem partes iuxta septem dies, eodem auctore

발행: 1641년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

Adveniat regnum tu- . 'PAter coelestis, altistor , conditor, conservator, instaurator, & gubernator omnium , quaeque in eoelis sint, quaeque in terris, a quo uno manat omnis auctoritaτ, potestas, regnum, imperium, dc conditis , &non conditi si visibilibus pariter de invisibilibus, cui coelum thronus est, eui terra scabellum pedum, cui sceptrum , aeterna atque immobilis voluntas, cui nulla potentia potest resistere: olim per prophetas tuo Spiritu amatos, pollieitus es tuis ad salatem humani generis regnum quoddam spirituale , quod in te renatos assereres in libertatem , exemptos a tyrannide diaboli, qui iam pridem regnabat in hoc mundo peccatis ob noxio .: de ad hoc regnum asserendum filium tuum unigenitum E coelis in terras mittere dignatus es, qui nos morte sua redemptos, E servis

diaboli, redderet filios Dei. Nam de

112쪽

Euangelieam doctrinam suam , dum in terris esset, litus est appestare regnum coelorum , dc regnum Dei, quod occultum, εt inter nos abditum esse docuit: optant de illud tui filii, votisque ardentibus flagitant, ut hoc regnum quod dominus noster Iesus ecepit tibi vindicare , indies magis ac magis sese proferat: ὀζ qu tidie latius propagetur m terris, donee illud tibi plenum ερ integrum tradat idem filius tuus, subiectis mmnibus quos aeterna tua voluntas

huic imperio destinarate sublataque iam omni rebellione Spirituum , ac

malarum cupiditatum , quae, nunc quoque militant adversus maiest tem tuam, tuaeque reipublicae tranquillitatem infestant, undique paeatum , ac tranquillum sit regnum tuum. Adhuc enim mundus hic omnibus machinis oppugnat . filios tuos mortali corpore onustos, adhuc humanae cupiditates veteres. que peccati reliquiae , rebellionem

moliuntur adversus Spiritum: adhuc noxii

113쪽

rro PRECATIONES

noxii spiritus, q uos tu E civitate tua elesti deturbdi, E sublimi aere te-

Iis igneis impetunt , quos tu gratuita tua bonitate ex huius mundi regno selectos coaptasti in regnum tuum filii tui cohaeredes. Da pater omnipotens, ut quos tua pietas semel a peccati tyrannide liberatos, tuoque regno asscriptos esse voluit , eiusdem tuae pietatis beneficio persistant in libertate sua: neque quisquam abs te filioque tuo deficiens revolvatur in diaboli tyrannidem. Ita fiet, ut &hos feIiciter per filium tuum regnemus in te, & tu ad nominis tui gloriam regnes in nobis: Tua enim gloria nostra erit faelicitas, & nostra foe-licitas.tua eriti benignitas. Docuit nos filius tuus Iesus huius mundi re gnum contemnere , quod opibus ,

, quod Mellitio, quod copiis & armis constat , quod fastu violentiaque geritur, quod crudelitate & paratur, . α defenditur. Nam ille Spiritu coelesti Vicit impium Spiritum huius munis

di principem , innocentia superavit

114쪽

FR A s. R O TE R. III peceatum, mansuetudine vieit serociam, per lammam ignominiam re- cuperavit aeternam gloriam,per mortem restituit vitam , pererudem de

spiritibus impiis egit triumphum. Sic mitabilitet bellasti. sie vieisti, sic

triumphas & regnas pater, in filici tuo Iesu, per quem nos in huius re gni consortium allegasti. Sic regnas ac triumphas in sanctis martyribus tuis, in castis virginibus tuis, in in- 'corruptis confessoribus tuis. Nec enim illi suis viribus aut praesidiis viis cerunt tyrannorum saevitiam , aut carnis lasciviam , aut huius mundi malitiam: sed tuus Spiritus, quem illis impertire dignatus es, ad, tui nominis gloriam, & ad humani generis salutem haec omnia coepit, provexit, ac perfecit: Optamus ut in nobis quoque semper efforescat regnum tuum, qui tametsi non edimus mi-

Iacula, quoniam tempus aut res non

exigit, si non includimur, excruci mur, secamur, urimur,saffigimur in crucem, demergimur tu mare, aut decolis

115쪽

ru PREEATIONES decollantur , tamen illustrabitur &in nobis vis ae splendor tui regni, si mundus conspexerit nos tui Spiritus praesidiis invictos adversus omnes in-uutus Satanae, adversus carnem , ad

ea quae sunt inimica spiritui selieitantem , adversus mandum omni machinarum genere provocantem, non defieientes a fiducia, quam semel in te fiximus. Quoties amore tui spreto huius mundi regno , sequimur promissa regni coelestis: quoties . reiecto Mammona unicum iulud margaritum Euangelicum ample stimur, quoties. repudiatis omnibus ,, quae iuxta carnem ad tempus dulcia videntur , aeterna felicitatis spe, omnia quamvis dura , sortiter perpetimur , quoties vehementissimos naturae assectus, & ea quae nobis sint charissima, veluti parentes, liberos , uxorem , cognatos more tui negligimus: quoties comprimentes . aestus iracundiae , pro convicio sermonem aruieum , pro maleficio

beneficium , tui rejectu dependimus:

116쪽

ERAS. R TE R. II 3inus: toties debellas in nobis regnum Satanae, actui regni potentiam aperis. Sic visum est pater tuae sapie tiae, ut hac gravi perpetuaque colluctatione virtutem tuorum & exerceres , & confirmares. Auge vires filiis tuis, ut semper ό praelio a1scedant firmiores , ae paulatim imminutis adversariorum opibus, tu indies magis ac magis regnes in nobis. sed nondum tuo iugo, pater optime, totus mundus cervicem submisit. Multas nationes adhuc occupat tyrannus iule Satanas. Nondum est unum ovile, & unus pastor, quod futurum exspectamus, Iudaeis etiam in regnum Euangelicum se aggregantibus. Multis adhuc ignotum est , quanta Iibertas, quanta dignitas sit, quanta felicitas , tuo coelesti regno subiicit& ideo malunt esse mancipia diabo li , quam filii tui, cohaeredes Iesu, consortes regni coelestis. Et inter hos quoque qui nunc intra Ecclesiae tuae moenia versantur , inique regni insignia prae se serunt, heu non pa

117쪽

ri4 PRECATIONES rum multi sunt, qui conspirant eum adversario , regnique tui gloriam, quod in ipsis est, dedecorant, ac rObur labendi ant. optamus igitur unice rempus illud , quod tibi seli notum este volusti , quo iuxta filii tui promissum, missi angeli tui purgabunt aream Ecclesiae tuae , ac sublatis .iliamis punim triti eum colligent inhorreum, ac de regno tuo tollent Omnia scandala, quum iam nec erit fames, nec paupertas, nec nuditas , nec morbus, nec mors, nec persequutor, nec ullum omnino malum , aut maliniem s. sed toturi eorpus uniseniritui Gul agglbmeratum capiti suo.

regni coelestis felicissimo consortio perfruetur. Qui vero interim diabolo tyranno servire maluerint , cum suo domino suppliciis aeternis addicentur. Nimirum, hoc est regnum Israci, quod Iesu Christo filio tuo relicturo terras, & ad te redituro, discipuli mature restitui postulabant . Reddidisti coelum ab omni rebellione tranquillum, eiecto Lucifero eum sua

118쪽

sia factione. Sie olim resuscitatis invitam corporibus hominum, separabis oves ab .hcedis,& qui Segnum Euangelicum hic pro sua virili sunt amplexi, ad aeterni regni possessionem invitabuntur, quod illis destinarat tua bonitas ante conditum

mundum. Hunc diem a filio tuo Issu promissum, optamus pater in coe lis habitans ac regnans,filii tui in terris, hoc est, in exilio habitantes, gravati hoc domicilio terreni corporis,& ingemiscentes, qui interim obno-. xii multis incommodis distrahimur a tuo consortio, unde nobis tum denique perfecta felicitas proficiscetur, quum aperta iam facie videbimus regem ac patrem nostrum in decore gloriae suae. Hanc fiduciam non praebent nostra merita, quae scimus esse

nulla: sed tua benignitas, quae filium totum nobis impendit , quae Spiri

tum coelestem velut arrabonem huius haereditatis impertit. Quod si

dederis ut constanter perseveremus in filio tuo Iesu, non poteris nos a re-

119쪽

3a 6 . P R E c A TI N E sgni tui concirtio seiungere, cui eum eodem filio tuo & spiritu sineto debetur omnis honor, decus, & gloria

in aeterna saecula. Amen.

Fiat voluntas tua.

Ρεter, altoriac moderator omniu, quos tuus filius agnoscit fratres, agnoscit autem quicunque syncera fide nomen ipsius in baptismo professi sunt. Clamant E terris filii tui ad te coelos inhabitantem, & ab omni rerum condi tarum mutabilitate procul semorum: optantes quidem ve- nire in consortium regili tui coele- stis, quod nullo malorum admixtuvitiatum erit, sed intelligunt ad eam tranquillitatem non recipiendos, nisi qui hie interim piis studiis meditantur esse , quod illic futuri sunt. Idem enim regnum est, eadem civitas coelestiu ac terrestrium, nisi quod hie interim collinctatio gravis est cum carne, cum mundo, cum Satana. Et isthic tametsi non est quod crucier,

120쪽

aut eontaminet felicitatem beatorum spirituum , est tamen quod ad consummationem felieitatis desideretur et nimirum ut omnia filii tui membra colligantur in unum , totumque corpus purum & integrum suo iungatur capiti. Itaque fiet, ut neque G1ristus ullum suorum meminbrorum desideret, nec animae piorum desiderent sua corpora , quae ut in tertis habuerant consbrtia afflictionum, ita cupiunt in eoelis a gaudiorum consortio non separari. Porro

regni coelestis concordiam hic in teris riet meditantur, qui quamdiu versiantur in mortali corpore, velut germani & obedientes filii student ea facere, quae tua dictat voluntas, non ad quae sollicitat cupiditas di non diiudicantes quare in hoc aut illud volu

ris, sed satis habentes, quod ita sit tua voluntas , quem sibi persuasum habent nihil velle , nisi quod se optimum. insit autem voluntas tua,

ex unigenito filio tuo didicimus. Ille voluntati tuae fuit obediens usque ad

SEARCH

MENU NAVIGATION