Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 1. De artibus et scientiis universe, a

발행: 1762년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

4 Prooemium.

usque tempora recto ordine deductam e hibeo: Postmodum sequitur oeconomia singularis & cuique propria, in qua Velut in dissecto secundum Anatomiae legeS co pore humano, membra, Viscera, stru ctura, situs & ordo, totumque artificium illius artis aut scientiae ante oculos ponitur et MOX produntur ea, quae in quoVis genere eruditioni serviunt, insignia si pientum dicta & facta, experimenta, monumenta, ct Auctores, qui in ejusmodi disciplina versati praeclare scripserunt et Denique finem imponit Critice temporia hus nostris accommodata, qua quae perperam fiunt in singulis, deteguntur, quae vero sapienter ac provide, eo quod merentur elogio decorantur. Non me latet, fuisse plures, ingenio ac eruditione praestantes viros, qui volumina de libros In lucem ediderunt, Bibliothecae nomine vel alio, qui huic aequiparatur, insignitos, quales fiante Bibliotheca selecta, Adparatus sacer eruditi mi Antonii A se vini S. P. Adparatus Eruditionis ML-chaelis Axenfelderi S. Magnum vitiae humana Theatrum Laurentii Hortin ii. Bibliotheca Latina , Graea, D' Antiqumria Ran. Auerti Fabricis. Bibliotheca tisana Angeli Rochae, commentario de

riis artibus γ scientiis id irata. δε-

32쪽

Prooemium s6bi Or Danielis Georgii Morbosi de umνiis ad omnes disciplinas sub diis. Bibliotheca Bibliothecarum Milippi Lauei S. P.

Bibliotheea Bibliothecarum Mn. ad quoivis literatura genus Arnardi de MonDiaucon. ' Huc quoque pertinent Monmmenta Trevoltiensia. Hi foria Academia Regia Scientiarum Pari ensis. Respublica iteraria Amselodami aperta. Bibliotheca Britannica. Acta Eruditorum Lipsiem rium. Bibliotheca vetus ae moderna leClere. Hisoria Academia Regia scientiarum γ artium Berotinensis. Non minus Lexica flvularia de omnibus fere amtibus atque scientiis. Haec inquam me

non latent. Verum ex istis aliqui dunta-Xat aliquas harum, quas commemoraVidisciplinas attigerunt: alii eas solum ad sua, quibus vixere, tempora, a nostris, quae vivimus, multum iam remota pe secuti sunt, dum interea longis, ut ita dicam, pavibus ultra progrenae, maX, misque auctae sint incrementis: alii Amctorum in quavis classe materiarum, quas commentati sunt, syllabum potius quam ipsarum scientiarum naturam, indolem, S dotes exhibente rursus alii eruditionis accumulandae studiosi a via regia velut in campos & sylvas latissime exspatiantur,

nec firmo pede in ipsis disciplinarum adf

33쪽

6 Prooemium.

tis consistunte alii quidam Acatholic

rum, vel non bene Catholicorum, non paucis sectarum suarum erroribus, ac i temperantibus crisibus libros suos inta ciunt e demum alii annorum vel dierum ordinem sine partium nexu & doctrinae cohaerentia secuti non tam artium & scientiarum oeconomiam, quam illarum Lexica & Ephemerides proponunt. Meum hoc in negotio consilium & labor fuit, strictim & pede presso, ut loquimur, Cuiusvis disciplinae vestigiis inhaerere, eaqu quae ad illam seu explanandam seu illustrandam praecipue videbantur pertinere, absque ambagibus & epiladiis ordine recto, & aequabili sermonis tractu eXponere , partes inter se colligare, membra iungere membris, atque in unum corpuS

redigere. Nimirum id, quod facere s lent, qui Bibliothecae instruendae operam . naVant, id inquam ipsum & mihi hac in Bibliotheca faciendum duxi. Componunt illi eam e libris, non quos ipsi scripserunt, sed alii: de suo autem conserunt selectum , ordinem , & oeconomiam , ut omnes libri sint rite dispositi, collocati debito ordine, catalogis & indicibus imstructi. Hunc morem imitatus collegie probatis Auctoribus, quos in optimis

Bibliothecis reperi, varia de singulis

34쪽

. Isce artibus atque scientiis, quae homine erudito vel erudiendo digna mihi vid tantur, & in adversaria retuli per plures amnos, quibus tunc quidem aliis studiis Tegotiisque eram occupatus. Saepissime ipsis Auctorum verbis utor, ita ut quod refero, illorum sit, meum vero, quod ad operis totius oeconomiam pertinet. Nolim autem, ut quis existimet, id mihi propositum esse, ut quamlibet sciem

tam & artem penitus exhauriam, totum cae illarum aerarium expilem. Hic protecto & Scribenti & Legenti labor infin,

res foret, atque ut HoratiuS canit, . --gno promissῖr hiatu merito censeri possem: Neque tamen obiter & instar canis Nium lambendo illas percurram, ita ut quod multis Jurisconsultorum objicitur, librorum Elenchus, aut quod Veteres dixere, Epitomator esse Videar. Mediam tenere viam constitui, sicque negotium hoc satis delicatum tractare, ut licet numeris omnibus absoluta cuiusque disciplinae notitia vel inveniri, vel acquiri ex hoc opere haud possit, istis perfecta tumen ad formandum de singulis sanum imdicium idea facili labore comparari queat; id quod librorum istorum totiusque Bibliothecae character proprius esto. Dum autem eam tam dotarinae quam eruditio-

35쪽

8 Prosemirumnis studiosis, ut in fronte Titulus praeseri,

scribere ac aperire decrevi, nosse oportet, discrimen intercedere sat magnum S

notabile Doctos inter & Eruditos hoc se

culo nostro, quamvis olim docere ac erindire res eadem fuerit, & hominem doctum ac eruditum eadem decempeda me tiri consueverint majores nostri. Esi namque hodie Doctorum gens non adeo numerosa, frequens Eruditorum. Quip pe Doctos vocare aestimareque solemuι illos, qui in una alterave scientia vel arte aut pertinaci studio, aut ingenii tanquam soli bonitate ita profecerunt, ut a superinficie ad fundum usque penetrando omnes ejus apices, regulaS, placita, & arcana possideant, totamque scientiam vel artem illam quasi sub potestate habeant r Eruditos autem nuncupamus, qui nullibi si hilem figentes , pedem per scientias veluti apes per florum germina Vagantur, ubique mellis aliquid colligunt, & in apiarium suum deportant; inde cellulas sibi

Construunt, dulcemque eruditionis favum Componunt, etsi fundo careant, dicere

volo, licet in nullo scientiarum illarum genere sint probe riteque fundati, ac in arte Magistri. Exemplum huic meae adsertioni adprime aptum ars pingendi, seu quam Pictoriam vocat Ulpianus, suppeditata

36쪽

Prooemum. 9ditati Qui excellere in ea cupiunt , uni Plerumque vel, alteri artis hujus syeciei sese totos impendunt, hi topographicis, illi scenographicis, isti typicis, alii militaribus, alii historicis repraesentationibus, in quibus quoniam inpenium omne, studium, colores & penicillum ad id, quod sibi quisque: praenxit, adplicant, cele-hrium Piciorum nomen ac famam adipiscuntur, ad quod honoris Culmen rarissimi pertingunt, qui omnis generisOmniumque rerum imaginibus depingemesis operam suam manumque adhibent, sed ultra mediocritatis limites vix umquam eluctantur.

Jam Vero ea, quam designavi, Bibliotheca dc ad doctorum de δε eruditorum classem adspirantibus, nisi mea me fallat opinio, prodesse poterit: his quidem, ut suae seu fami seu siti nonnisi rerum vari tate, scientiarum omnium notitia, ac operum mirabilium conspectu satiandae, nobilique literarum gustui facere satis possint: illis vero, ut praeter eam, in qua suavi quodam & tacito naturae ac imdolis impetu abrepti excellere cupiunt scientiam, aliarum quoque si non plenam Cognitionem, perfectam saltem ideam, &ad aequum iudicium formandum aptam Comparare sibi queant, qua illorum do-

37쪽

tur & ornetur. Praeter haec consulere studui publicae plurimorum sive necessitati sive utilitati. Sunt enim , quos curta

domi supellex impedit , quo minus de alia , scilicet librorum plurium supellectile sibi prospicere polunt, saltem illorum , qui ad usum quotidianum praestoe sint: Sunt & alii , quos officii ratio aut

negotiorum moles a multorum Auctorum

lectione prohibent, quosque pretiosum tempus a publicis hibliothecis frequentandis arcet. Utrisque provisum erit haci Bibliotheca dometalca & privata , nota adeo vasta , ut non per horas etiam solum subsecivas intra unius anni spatium facile evolvi possit ac revolvi. Deniquo non modicam industriae partem in stilum absumpsi, ut latinitate pura dc nitida, quantum quidem multa lectiolae, exercitationeque adsequi a teneris annis hucusque mihi licuit , Bibliotheca haec in lucem prodiret, tum ne lustrantium ac legentium oculos vestitus offenderet, tum ut ipsum linguae latinae, qua si sincera sit,& aurei argenteive seculi aemula, nihil eXcellentius esse potest ad animi sensus cum fulgore quodam exprimendoS, ut imquam ipsum latinae linguae studium, eiu que pretium commendaretur. Nescio enim s

38쪽

enim, qua ratione mos inoleverit, ut hodie omnes propemodum artes & sciemtiae in alienis a veteris aevi instituto, &vernaculis linguis, quasi peregrinis indutae vestibus in publico compareant, quarum aliquae vel non satis aptae sunt ad dignitatem illarum sustinendam, vel motulitie sua levitateque enervant robur, dc integritatem pessumdant, Vel quum nonnisi ex linguae latinae corruptela. sint natae, hanc lansim e regno literario penitus eliminant. Quam paucos invenire est, qui hodie in communem sermonem Rofamiliare colloquium secum adferant limguam latinam Z Si iam id quoque fiat ,

ut artes & scientias libri vernacula in limgua nobis addiscendas offerant, quanta non latinitatis strages cum tempore com sequetur Hac igitur uti lingua, tanquam bonis artibus propria decrevi, quamvis res plena difficultatis sit, & perquam salebrosia, scientias & indole sua, & quam tractant, materia tam diversas eodem sermonis h. ius puri castique genere complecti. Non equidem ausim id spondere pro univeris opere isto. Quippe non raro contingit, ut insinuent se etiam non invitatae voceS

uaedam, quae in Latio civitate non gauent et stequentius, ut aliis in libris minus

39쪽

xa Pros in .nus sincera latinitate scriptis Iectae veIut iure quodam Uuo sese intrudant. Nihilominus magnam hujus rei curam me ha- huisse in singulis fateor, ita tamen ut rinligioni haud duxerim mihi, singulares es

veteri Latio ignotas quandoque VoceS, quas terminos technicos vocant, adhibere , ubi opus esse credebam. Aliter enim Cum Grammaticis, aliter cum Philosophis, aliter cum Mathematicis, aliter

cum Medicis, cum Jurisperitis & Τheo-lagis aliter loquendum esse censui, & cuique quod suum est, dare constitui; quamvis & hoc ipsum meo quidem iudicio latini sermonis seu integritati seu splendori nihil admodum officiat, quum ingenuitatis ac libertatis quaedam dos haec sit, quam non homines solum, sed & artes ac scientiae sibi vendicant. Neque etiam eodem in omnibus disciplinis exponendis stili

tenore ac sermonis curriculo utendum

esse existimavit Aliae enim simplex & argutum, ut Grammatica & Philosophia, aliae amoenum ac ornatum, ut Poetis &Eloquentia, aliae grave ac sublime, ut Jurisprudentia & Theologia, dicendi genus & stilum non solum amant, sed etiam exigunt; quae tamen varietas aequabilit tem stili ac sermonis tantum abest, ut turbet, ut suo modo etiam perficiat.

40쪽

Novimus enim, Τullium, hominem in Latio Patricium ac Eloquentissimum, hac

Ipsa varietate non tantum fuisse usum, sed maximam inde laudem promeritum. Certe eleganter non minus quam Vere

scripsit Alphonsus Gartia cc r Inso

mandi stili rationem nemo quidem ex Latinis oratoribus ante ipsum Cicero- ., nem assecutus fuerat. Nam qui aetate ,, Crassi & Antonii nomen aliquod ex elo,, quentiae laude sibi compararunt, cum ad hanc dicendi Varietatem, propter quam ad tantum honorem vivente C, ,,cerone ascendit elouuentia, aspirarem, nime possent, cuncias res natura &id, ,,gnitate dispares, & longe lateque dissi, ,, miles uno orationis filo pertractabant. ,, Cicero vero, quae eiuS unius inter cum Detos latinos immortalis gloria fuit, pati rem rebuS Orationem & aequalem omni- ,, no reddere coepit, cum parva submisse, ,, mediocria temperate, & summa gravis, ter nOVO quidem inaudito Romanis ,, exemplo diceret. ,,

Atque haec praefari visum est, & in ip totius operis limine conceptam animo ideam fabricae, Bibliothecae inquam hujus Domesticae, in conspectum dare. An huic respondeat res ipsa, meum non est sed Q Db. de fore indo stiti c. x.

SEARCH

MENU NAVIGATION