Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 1. De artibus et scientiis universe, a

발행: 1762년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

1 Prooemium. sed Lectoris, ferre iudicium, mihique l

. retro post tabulam cum Apelle standum lest. De hoc tamen certum illum esse ia-heo, laborem hunc, qualiscunque demum est, non ad famae aut nominis fu- lmum aliquem captandum, neque subsellii inter aevi nostri Viros literatos, & fortes ut vocant spiritus occupandi gratia, ne- lque ad vanam animi oblectationem, aut leruditionis ostentationem, neque ad aliorum doctissimas hoc in negotio lucubrationes critico dente carpendaS, multo minus ad lucrum Religiosiae vitae professionem indecens inde percipiendum quae TeS non paucorum calamos ad scribendum hoc nostro seculo allicere atque acuere lsolent non inquam hos in fines laborem lhunc ab auctore suo susceptum fuisse. Alia longe sunt, quae illius animum invitarunt, & scribendi suggesserunt consislium, scilicet una ex parte, ut dum hodie tot libri de rebus ad scientias & bonas artes pertinentibus circumferantur, iqui partim haeresum sordibus ad incautos lectores decipiendos contaminati, partim heteroclitis opinionibus, paratragaediationibus, & immoderatis crisibus ad memtes falsis ideis implendas sitit reserti, essent denique alii libri, e quibus sana doctrina simul ac eruditio sobria peti,

42쪽

atque de singulis artibus & scientiis rectum & aequum ferri iudicium possit et, ex

altera vero, ut quae auctor multorum an norum ac vitae suae inter labores scholast, cos fere continuos transactae impensis seu docendo ex cathedra , seu legendo ac meditando ad pulpitum collegit, ea tum ad Dei gloriam, sine cujus habita ratione prima nihil recte agitur, tum ad Reipublicaeliterariae utilitatem, cui quam scriptor profitetur, vitae conditio ex asse devota est, publici juris faceret.

CAPUT LENCYCLOPAE DIA SCIENTI

RUM ET ARTIUM. S. I. Peregrina tio Scismiarum Ortium. LHarum omnium originem altius repeistenti dubium esse non potest, quina Deo optumo Maxumo tanquam primo & inexhausto sonte proficiscantur. Quippe ab infinita Sapientia omnis sciemtia, ab Omnipotentia omnis ars, a sum.

43쪽

ma Bonitate utriusque communicatis, certis tamen limitibus circumscripta in terras descendit. Profecto si supremam illam Mentem introspicere nobis liceret, immensum pulcherrimumque scientiarum& artium quasi theatrum, per infinitum spatium omni ex parte sese porrigens imtueremur: quod dum mortalibus in hac vita concessum haud est, Mundum hunc

magnum, quem Megacosmum dicimus, creavit, ut in eo vettigia saltem Sapiemtiaeac Potentiae suae conspicere possemus. Sed hoc non contentus parvum quoque mundum, quem microcosmum adpeti

mus, id est, hominem condidit, eique

mentem cunctarum artium & scientiarum capacem indidit. Et sane, ut communis

est SS. Patrum ac Theologorum doctrina , harum omnium notitiam & ideas clarissimas in gradu quodam excellenti Adamo Protoparenti nostro infudit Deus, in posteroS quoque eadem veluti mensura dis fundendas, nisi fatale cunctis peccatum, quod Originale vocant, intercessasset; quo factum, ut lucidissima & ditillima haereditas illa nonnisi multis involuta tinebris dc admodum imminuta ejus portio ad nos pervenerit, nec artium & sciemtiarum cognitio, uti Adamo, ita & filiis, nepotibus, ac reliquo humano generi

44쪽

luerit Jnfusa, sed non absque ingenti labore studioque acquiri debeat. Nimirum in poenam superbiae primorum parentum , idum Aut Dii esse volebant scientes nam γ malum d , iustissimum Numen

thesaurum hunc Vesut in terram profum de defodit, ut non aliter ac multo labore atque per partes erui eum necesse sit, . semperque piara lateant adhuc, quam pateant curiossis hominibus ψ neque ulli / . iclavem ad omnia naturae arcana Concessit. Verum ex hoc ipso mira Dei providentia elucet, utpote quae rem ita ordinavit, tum ut hominum ingenia, natura sua semper inquieta, invenirent ubique &semper, quo utiliter m honeste sese occu- . parent, inveniendo scilicet, excogitando, vestigando, experiundo Varias artes &scientias, inque iis se perficiendo; tum ut istarum adminiculo in divinorum operum, per haec in ipsius supremi artificis c gnitionem atque ad summi Boni amorem 'veluti per gradus ascenderent ac perv

mirent.

Jam vero ex his facile patet, ubi prima

omnium artium S kientiarum, ut ita d, icam, semina sint quaerenda; non utique penes alium, quam Protoparentem nin trum Adamum, qui non solum Pater,

45쪽

sed & Magister humani generis a Deo con stitutus fuit. Ea ut fatear, semper animo meo insedit opinio, Adamum plurimis

quibus vixit annis, nongentis supra tri ginta, filios, nepotes, pronepotes ac abnepotes suos in disciplinarum omnium, quarum notitia copiosiss1ma clarissimaque ipsum Deus vix conditum instruxerat, pri mis principiis imbuisse, ita ut eodem passu, quo carnis foetus, etiam artium &scientiarum germina sensim propagata fuerint, ac multiplicata. Quod tamen non

ita intelligi velim, ac si ex Adami schola prodiissent Candidati probe iam in singulis

informati. Neutiquam e crassae nimium ob naturam recens per peccatum Vitia tam tenebrae intellectum tum Magistritum Discipulorum involvebant, quo mi , nus clare ab eo cuncta e onerentur, multo autem minus ab illis rite perciperentur. Praeterea distrahebant eos plurimum, ac impediebant a studio & indagine ulteriori curae propagandi generiS, educandae prolis numerosae indies crescentis, quaerendi victus quotidiani, quem avara tellus nonnisi in sudore vultus subministrabat. Demum vel naturae ac i

dolis ductu, vel necessitatis consilio albqui huic arti aut scientiae, alii cuidam alteri rudi adhuc minerva perdiscendan

46쪽

Operam dabant: Cain agriculturae, Las mech venationi, Jubal musicae, Tubal-s cain rei ferrariae, Noema lanificio ac tex- turae &c. pauci pluribus; ita ut supellexi illa omnium, quam universam in mentei sua collectam possidebat Adamus, in mul Dimas quasi portiones distracta posterorum

animis insideret. Ne vero temere i& abs- que fundamento haec asserere me quis-l quam existimet id quod a plerisque fa- , oum esse conspicio eundo per aliquasi eaSque praecipuas artes atque scientiast quaedam enim ex aliis natae fuerunt nes cessitatem hujus rei perpendamus. Pri-l mo quidem necessaria erat primis statim, hominibus loquendi . facultas sive sermo i communis, quem linguam VOCamus, a que ad hanc voces, quibus animi sensiusi invicem sibi panderent: Hebraicam illami fuisse plurimi censient, ab ipso Deo indi-.tam Adamo, quando animantium omne, genus, Omnesque species adduxit adi Adani, ut videret, quid vocaret ea, ap-redavitque Adam nominibus fuis cunctat animantia, universa volatilia coeli, eromnes besias terra ce . Hanc linguam primi ab eo discere debebant, & ab his Q eliqui et quumque multiplicata familia. multiplicarentur etiam res gerendae, do-

47쪽

Cap. I. Eneyclopaedia

mestica negotia atque servitia, essetque

hominum memoria non minus quam reli. quae animi facultates communi fato deb, Iitata, nec ita fidelis, ut omnia rite ten Tet ac reddetret, opus erat, ne plurimae res memoria exciderent, signis quibus dam, tanquam characteribus, quaedam

notare vel In arborum foliis, vel in ligneis tabulis, aliave ratione, quod rursus fieri non potuit inter plures sine quodam studio

ac informatione, quam merito dicere possumus rudem aliquam Grammaticam eu artem loquendi & scribendi. Porro non ita hebetes fuisse primos homines Credendum est, ut rationis ac mentis illinstre donum velut in carne sepultum ci Cumtulerint, brutorum instar vultu in terram defixo, ac ore nonnisi pabulo im. hiante incedentes. Quis negare ausit, quod herbas, flores, fruges, arbores imtuendo, fontes, flumina, mare ac pisces in iis natantes, totque diversi genmis an malia gradientia conspiciendo, aerem, nubila, aves volantes considerando, contemplando lunam & istem ac splendidissimas illas iaces nocturnas in coelo suspensas, ab ortu in occasum continuo selibrantes, de systemate enim Copemicano nihil adhuc credo ipsis innotuit - quis inquam negare ausit, primos illos

48쪽

Seientiartam V Artiam.

homines in rerum harum naturam, primcipia, caussas, effecta, phoenomena, &Ieges indagasse, varias inter se quaestiones agitasse, consuluisse Adamum, Doctorem suum ac Magistrum, ut quae minus recte intelligerent, ipssis doceret; hunc men- .

tem ruam aperuisse, & Ηta propositis quaestionibus resiponsa dedisse; haecque ad familias quoque suas ab his primis hominibus transmissa & consignata fuisse φ quis,

rursus interrogo, hoc negare ausit certe

nemo, nisi qui eos potius hominum sim. Iacra & umbras, quam homines, immo truncos & stipites fuisse credat. Ecce trudem quamdam Philosophiam primi aevi. Neque huic defuit omnino disciplina m

theleos. Qua enim ratione potuissent diem ac horas diei, tempus matutinum a vespertino distinguere non observato solis ortu & occasu, aut mensurare anni tempuS per menses, non cognito lunae cursu credimusne ipsos non levasse oculos ad coelum, aut otiosos spectasse splendidissimam siderum cohortem, lunae phases, frequentem istis eclypsin, nec horum omnium rationem rogasse Adamum,& quae ab hoc oraculo excepere, suis quoque observationibus notasse, sicque ad posteros transmisisset profecto non omni arithmetica in computandis generation,

49쪽

hus, armentis, & ovium gregibus, nedomni geographia in determinandis agr

rum finibus, nec omni architectonica instruendis casis, mapalibus, & demum C, Vitatibus, quarum primam struxit Cain,' nec omni mechanica in conficiendis aclagriculturam, & supellectilem domest cam, aliave instrumentis carere poteran IIa Pergamus ultra. Quando per unum hominem peccatum in mundum intravit , ω per peccatum mors f), deesse non poterant etiam primis illis teniporibus mombi, qui viam sternerent ad mortem. Quivenim sibi persuadere poterit, in tanta ii miliarum frequentia omnes uno vel ad ictu mortis boum instar prostratos fuisse, absque praecedentium morborum ineu sionibus 8 an nullas tunc rixas, nec uIlum in iis vulneratum censemus, postquam nec duo primi fratres sine unius caede Via vere poterant ξ neminem lapis quodam 'crura fregisse, neminem' febri, viscerum dolore, aliove infirmitatis genere correptum esse ξ' homines fuisse negaret, qui ab hac misera conditione 'illos eximere vellet. Εquidem verum est, hominum naturam recens conditam membrorum M

50쪽

Scientiarum N Arthim. 23

ririum robore, humorum temperie ac VLctus simplicitate adversus morbos & mo lem per annos plurimos satis se dese disse absque pharmacis ac medicamentis. non aequa tamen in tanta multitudine universorum conditio esse potuit: nec stlo omnes senio extincti fuerunte neComnes casuS, quos humanos VocamuS,CVitari poterant. Et quamdiu ' aetas illa Caluit ingluvie, quae morborum semin

xium est8 num gulae vitium defuit filiis &Nepotibus eorum parentum, quos id ipsim paradiis eiecit an hoc solo caruerunt, qui tot aliis tam perdite dediti erant, ut Deum poenituerit fecisse homia Mem, ac pene totum genus diluvii aquis

extinxerit 8 Erant itaque morbi, erant vulnera, erant dolores corporis, ut re Centis peccati poenas sentirent primi homines illi. Sed erant etiam medicinae, ac pharmaca ad laesam sanitatem rest, tuendam, erat medica manus. Noverane enim, alii melius aliis, herbarum, piam tarum ac frugum vires occultas, didiceruntque quotidiano illarum uir miscueἀrunt potiones,' emplastra confecerunt, ac domesticorum medicorum munere funge hantur, Deo sic disponente, ut semina hujus quoque artis adeo mortalibus neces ,

SEARCH

MENU NAVIGATION