장음표시 사용
621쪽
Hac Regula S. Caroli Borromaei docentur Consessarii contentaneas peccatorum gravitati poenitentias , seu poenas satisfactorias imponere , quae , ut ait Concilium Triclentinum Sessione I Cap. 8. procul dubio magnopere d peccato revocant, o quasi
frano quodam coercent , cautioresque-vigilantiores 'in futurum Poenitentes efficiunt . Medentur quoque peceatorum reliquiis, O viriosios habitus male .ivendo comparatos contrariis virtutum actionibus tollunt.
Neque vero securior ulla via in Ecclesia Dei unquam existimata fuit ad amovendam imηvinentem ὀ Dominopa nam , quim ut haec poenitentia opera homines cum etero animi dolore frequentent. Sit ergo Confessarius in condonandis peccatis nec rigidus , nec mollis; Peccatori oleum infundat & vinum; oleum benignitatis ne desperet; vinum severitatis , ne plaga putrescens periculosior fiat . Dispositiones Poenitentium diligenter exploret , sit omnibus omnia factus, ac praesertim caveat, ne intempestiva severitate Peccatores a poenitentiae tribunali arceat, vel, si ex adverso perniciosis palpationibus vulnera , quae secari & exuri debent , operiat, si levissima satisfactionis opera pro gravistimis delictis injungat, si pauculorum Psalmorum recitationem pro infinitis periuriis. blasphemiis, pro multorum annorum adulteriis .& libidinum monstris imponat , in se alienorum peccatorum onera suscipiat, sicut loco mox a me laudato asserit concilium
Tridentinum. Caeteras Regulas, quas ad restituendam morum disciplinam S. Carolus Boriromaeus Confessariis praestituit , ne longior sim , missas facio. Consultius est: ut eas attento animo i egas in
, quam Sanctu ille Cardiualis edidit . c. est d-
622쪽
riorum Instructione, quam ad conservandam Christianae Moralis integritatem adeo utilem & necessariam esse judicavit Clerus Gallicanus, ut eam anno MDcLvH. publica luce donari curaverit, quo. ut ait idem doctissimus Clerusiarassantes ad Evangelica morum institutionis perniciem novarum opinio num labes, opposito velut obice, coercerentur, γ t-- quam aliqud mole reprimi posset novarum opinionum torrens , qui Christianam morum Doctrinam perditum
ibat. Quin, & jubente Innotentio XII. Pontifice Maximo, Cardinalis Campegna, ejusdem Pontificis Vicarius , anno Iubilaei, seu MDcc. ejusdem S. Cain roti Borromaei Institutionem Consessariorum italico idiomate exaratam in publicam lucam emisit, eique Pastorale Mandatum praefixit, quo omnibus Confessariis praecipit, ut in Sacramentorum, Praesertim Poenitentiae de Eucharistiae,administratione, ad praxim , quam praemonstravit docuit S. Cainrolus Borromaeus , totam ovium sibi creditarum regimanis rationem exigant, nec unquam privatis patiantur se abduci nonnullorum Theologorum corruptelis, qui, dum Sanctorum Patrum doctrinae, & incorrimio Ecclesiae lumini propriae mentis lumen antepotuerunt, a via veritatis exorbitarui. D. Necdum mihi indicast i ea Scriptorum Saeculi XVI. Ascetica opera, quorum frequens te. ctio ad probe informandos mores multum conserre, meumque animum opinionibus Christiano di, gnis imbuere, & adversus omnes doctrinae moralis corruptelas communire. potest.
M. Sicut Pictores nonnisi optimas tabulas sibi proponunt, ita & ipse tres Saeculi XVL.Vitae spiritualis scriptores omnibus suis numeris a solui
623쪽
Diutos tibi proponam , ex quorum operibus per- fectae pietatis exempla, & modum bene beateque vivendi excerpere debes. Primus est Ludovicus Granatensis, ordinis Praedicatorum, quem Omnes agnoscunt ut Magistrum & Asceticorum Scriptorum parentem,cujus opera tanti fecit S. Franci Rus Salsius, ut Episcopum sibi amicissimum in Epistola xxxiv. libri primi ad ea iugiter lectitanda adhortetur his verbis : Ludovicum Granatensem integrum habeas , tibique Breviarium sit alterum. Cardinalis Borromaeus alia ad contionandum Theologia non utebatur, σ tamen contionabatur egregie . Ax non
hic illius praecipuus usus est. Animum stilicis ad verae devotionis amorem diriget tuum,oe ad omnia exemcitia spiritualia. Ipsius lectionem ὰ Duce Peccatorum auspiceris velim, tum ad Memoriale transeas; tandὸm totum perlegas. Verum, ut fructuosὸ legatur, non raptim legendus oe quasi devorandus , sed ponderandusta & aestimandus est. Per fingula capita in eo meditam dum , ejusque doctrina magna consideratione, ετ pretibus ad Deum , anima applicanda . cum reverentia σ devotione legendus est, ceu liber, utili ma, quibus anima caelitus afflari ac erudiri post, continens documenta, ex quibus omnes anima facultates reformanda σc. Pervolve igitur saepius opera Ludovici Granutensis, qui inter Asteticos Scriptores, eum locum, quem S. Thomas, Doctor Angelicus, habet inter scholasticos,occupat primum. Alter Saeculi XVI. Scriptor Asteticus, cuIus Operum lectioni sedulo itidem incumbere debes, est Bartholomaeus a Maroribus, Archiepiscopus Bracarensis , ordinis Praedicatorum , cujus extant duo libri in lucem editi, piorum omnium virorum commen
624쪽
datione digni. Primus inscribitur Pastorum, Episcopis,& Sacerdotibus curam animarum gerentibus ad munus optime obeundum informandis apprime utilem , cujus adeo lectionem amico Episcopo Franciscus Salesius Epistola mox a me laudata commendat. Alterum Bartholomaei dMar ribus librum , seu Compendium spiritualis Doctrinae, edendum curavit Ludovicus Granatensis, eique istud elogium praefixit: iso tempore quidquid
de Ustica Theologia d Summis Viris , hoc est, Dio-ndisio, Bernardo, Bonaventura, Gersone scriptum est, studiosὸ legens, bas gemmas super aurum o xopazioupretiosas I ovis ministravit Bartholomaeus a Martyribus Quibus ego legendis tantoperὸ delectatus sum , ut βὰ lirmare possem , me nihil bactenus iuvita legisse, quod acriores piis hominibus stimulos ad hujus coelestis Philosophia amorem adderet, majoremque lucem his, qui huic studio dediti sunt , praeferret. In hoc compendio spiritualis Doctrime , quod concinnavit noster Bartholomaeus . Mart 'ribus, memini me legisse Num.xx I. cap. 7. praeclaram Senten
tiam , quam hic praetermittere minime debeo, quippe quae , instar Regulae , te ad bene tutoque operandum poterit dirigere: in quolibet negotio agendo inquit se incertus sis, quid potius eligas, au-ιcquam statuas quid agendum sit, prius ipse considera, quid tu fratri in ea re consuleres . Item quid acturus esses , si instaret tunc hora mortis . Item cogita qμid malles egisse tam steteris in die judicii coram Domino, O illud age. Si dubitas adhue,elige illud quod natura
tua ac inctionibus molestius est,ae magis adversatur. Hanc vere auream Bartholomaei a Martyribus Sententiam ii semper prae oculis habeas, certus sum,
625쪽
te in momentoso salutis tuae negotio opinionem minus probabilem ininusque tutam, relicta proba-. biliori ac tutiori, numiuam secuturum. Postremo, ad bene instituendos mores tuos, saepius legesis opera Moralia S. Thersa Virginis, & ordinis Carmelitarum excalceatorum Fundatricis dignissimae, quae germanam pietatem ubique spirant,Lectores coelestis Doctrime pabulo, ut ait Ecclesia, nutriunt , & ad summum persectionis Vitae spiritu, Iis culmen provehunt. Hos Saeculi XVI. Scriptores Asteticos, quos praesertim perpensa rerum spiritualium cognitio , librata judicii maturitas, opinionum delectus, & servandae Doctrinae Moralis
castimoniae studium commendant,nocturna debes versare manu, versare diurna. At quorumdam
Scriptorum Opera,quae Ethicae Christianae integritatem labefactant, & in quibus nihil singulare reperire est praeter promiscuam loquacitatem,temerariam de rebus ignotissimis,& minime meditatis aut digestis disserendi fiduciam, incredibiles a veris purisque kntibus evagationes, inanes ratiunculas ad excusandas excusationes in peccatis excogitatas, importune istum repetitos vulgarium
cantilenarum sussirros, quodque gravius est, periculosas, & noxias in doctrina Morali opiniones, Vaticano protritas fulmine r haec, inquam , Scriptorum Opera, quae tibi, aliisque incautis venenum propinare possunt, ne digito quidem attingere debes, nedum legere; optandumque esset, ut natalitiis tenebris damnarentur Morales illi libri, in quibus propositiones aut sententiae a Sede Apostolica proscriptae vulgantur, recoquuntur , rei,
626쪽
D. Cum vera virtus nihil aliud sit , quam scientia fugiendorum atque expetendorum, curabo , quam diligentissime potero, ut eos dumtaxat libros pervolvam , qui mihi verae, & Christianae pietatis semina, Divinae Legis amorem , atque sa-jubria Moralis Doctrinae Christianae documenta instillare poterunt; ab his vero libris , qui meos moreS corrumpere possent, & quorum immensa mole oppressus lam jam gemere coepit universus litterarius orbis, penitus abstinebo , secutus hac in re consilium Theophili Radinaudi Societatis Iesia Theologi, qui, ut nuperrime legebam, in Opere, quod edidit De Malis ac Bonis libris, seu de justa aut injusta eorumdem confixione, haec Erotemat primo scribit: ivibil deterius, inutilius , O damnosius seriptione mala σ libro malo;eo quippe virus non modo praesens, O raptim transiens , sed durabile, in innumeros eadem nocendi facultate grassari aptum,
continetur ........ Liber enim malus, non secos ac
pannus pestilens , quoscumque attactu ejus pollui contigerit, facillime inficit, atque in mortem abripit, quod malosuo compererunt, qui minus eautὸ se ea in parte gesserunt. Et, paucis interjectis, subdit: se pravum collocutorem , qui perpaucos und opora potest inficere , devitandum studiose in confesso est, quia
corrumpunt bonos mores colloquia mala, quanto cer
ι ius es , devitandum esse autborem mali operis , qui simul inmitos potes corrumpere. Prudentissimo itaque hujus Theologi Societatis Jesu consilio utar, in tantis lascivientium Scriptorum acervis , non plus negotii deinceps cum illis , qui in doctrina Morali male audiunt, habere volo, quam Romanicum Gallo Provincia: hominibus, quos hoc a
627쪽
no MDccxx. peste amatos esse dicunt, commer- cium aut societatem ullam, se habere velle optimo jure nuperrime, Pontificio promulgato Edicto, i