Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1721년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

591쪽

Vitae sanctimonia conspicui ex Capuccinorum , ordine prodierunt, quos inter B. Felicem a Gnta licio Sanctorum Fastis Clemens XI. Pontifex Maximus solemni Ecclesiae ritu adscripsit die. xxII. mensis Maji anni MDccXII. D. Quaenain fuerunt exordia & incrementa ordinis clericorum Regularium Theatinorum ἶM. Cfetantis Tienaeus, nobilis Vincentinus, una cum tribus Sociis , quos inter eminebat Ioa nes Petrus Carasa , Archiepiscopus Theatinus, qui postea fuit Summus Pontifex , dictus Paulus IV. Ordinem Clericorum Regularium anno MDXXIV.

instituit , qui I beatini fuerunt appellati a Ioanne Paulo carina , qui, ut mox dixi, fuit Archiepiscopus Theatinus, & deinde Pontifex Maximus , dicius Paulus IV. Tribus solemnibus Votis , quae sunt caeteris Regularibus communia, hoc peculia re adjecerunt institutum, non tantum ne quid posesideant, verum etiam, nec mendicando aut postu .

Iando vitam sustentent, sed spontaneis dumtaxat oblationibus & eleemosynis alantur , &, abjecta prorsus rerum terrenarum sollicitudine, in solo providentiae sinu quiescant. Hic Ordo, quem clemens ML Pontifex Maximus Constitutione cla- die xx Iv. mensis Junii anni MDxxiv. approba

Vit ac plurimis gratiis auxit, non potuit propter arctissimum Vitae institutum late propagari. Si enim excipias Italiam, in qua hic ordo plures habet domos, in Galliis unicam , in Germania quatuor, in Hispania quinque, in Lusitania unam,

in Polonia unam , & in Urbe Goa unam tantum possidet. Verum , quamvis hic Clericorum Regularium Theatinorum ordo non sit late diffusus,

592쪽

ECCLESIASTICA. 373

innumeros tamen e suo sinu emisit Missionarios, qui in Indiis orientalibus , in Rustia, di aliis Provinciis adjacentibus Catholicam Fidem ardentissimo aelo succensi propagarunt. Protulit etiam sidem ordo Clari inios Concionatores , qui in Italia & aliis regionibus reformationem Cleri, &morum populi depravati emendationem fervidis suis Concionibus feliciter promoverunt. Peperit quadringentos & amplius Scriptores eximios, qui de Theologia Scholastica, Polemica, Exegetica, Astetica complures euiderunt libros omnigena eruditione refertos. Dedit Ecclesiae ducentos Mamplius aut Archiepiscopos, aut Episcopos; Cardinales quinque , quorum unus , seu Ioannes Petrus Carasa ad Sunam uin Pontificatum provectus est , dictusque Paulus IV. Denique, inter plures Λlumnos suos vitae sanctimonia conspicuos, duos hic Ordo habere meruit solemni ritu ab Ecclesia in Sanctorum album adscriptos , videlicet S. C e-

tam- Tienaeum, quem Clemens X. Summus Pontifex Sauctorum numero accensuit, & S. Andream vellinum , quem nuperrime , hoc est , die xx II. mensis Maii anni MDccxII. Clemens XL Sanctorun

.Fastis inseruit. Horumce Sanctorum vestigia presisit Iosepbus Maria Thomasius , Cardinalis ejuldem Orclinis Clericorum Regularium Theatinorum Alumnus, qui, ut superius Observavi, paucis abhinc annis Romae sancte obiit, & quinto ab ejus obitu mense Venerabilis titulo donatus est a Summo Pontifice clemente XI. qui etiam jussit, ut quamprimum fierent Processus & Scripturae de fama sanctitatis Venerabilis illius Servi Dei, de Heroicis e us virtutibus, Miraculisque ab eo pa

tratis,

593쪽

tratis , ut plena ac distincta de iis omnibus habita relatione , ad solemnem piissimi hujus Cardinalis Beatificationem procedi possit. D. Perge, quaeso, aliorum Regularium oris dinum, qui Saeculo XVI. fuerunt instituti, breviter, quoad ejus sieri poterit, referre originem. M. Ordo Charitatis, ut in Gallia nuncupatur , a Ioanne de Deo, natione Lusitano, ad officia charitatis erga pauperes, praesertim infirmos, institutus , initium Granatae, anno MDxxxv I I I. ha bere caepit, sed non nisi Kalendis mensis Ianuarii anni ΜDLxxI I. confirmatus est a S. Pio Pontifice Maximo, eumque tandem in Italia , Germani , Gallia , & Polonia propagatum Paulus V. Pontifex Maximus, tribus solemnibus votis, obedientiae , castitatis & paupertatis , quarto addito voto de curandis infirmis, in Caelum vere regularem erexit anno MDcxv I I. Hic Ordo apud Italos vulgo nominatur: Fate ben Fratelli, totusque, non in acquirendis scientiis versatur, sed in curandis infirmis pauperibus occupatur, quibus summa charitate inservit. S. Ioaunes de Deo istius ordinis PMrens, vitae Sanctimonia& miraculis clarus, in Beatorum numerum ab Urbano VIIL die xx I. Septembris anni MDCxxx. relatus est, & postea ab Alexandro VIIL Catalogo Sanctorum adscriptus fuit xv II. Kalend. Novembris anni MDcxc.

ordinem Carmelitarum ad antiquam primRRegulae,& priscae Disciplinae observantiam restituit Saeculo XVI. Sancta Theresia de Iesu , nobilis virgo Abulensis, quae plurima tum Discalceatorum Fratrum , tum Sacrarum eiusdem Instituti ac Reiormationis Virginum condidit intra breve tempus e

594쪽

pus Monasteria,bonum Christi odorem ubique spiralitia. In ea promovenda Carmelitarum ordinis instauratione consiliis & opera Dominicanorum usa est Beata Theresa. Illa quippe,duni mente agit

rei egregium istud facinus , scripsit Epistolam ad

S. Ludoeticum Bertrandum , Dominicanum , eximiis virtutibus ornatum, eumque rogavit, ut consilium mentemque suam ea de re aperire non gravaretur.

Annuit vir ille Sanctissimus , & post tres menses , quibus divinum numen ferventioribus solito precibus solicitavit, rerum omnium serie, suturique Ordinis cumulatissima gloria divinitus agnita, rescripsit, admovendam esse absque ulla cunctatio. nes operi manum , & post quinquaginta annos nullum futurum clariorem in Orbe ordinem, nullique Sanctitate & doctrina inseriorem, quem Sancta illa Virgv moliebatur. Quo responso accepto , confestim jacta sunt resormationis Carme-litarum Ordinis fundamenta , & oraculi simul &voti S. Ludovici Bertrandi veritatem brevi eventus subsecutus comprobavit. Et sane, ut nihil in praesentia dicam de innumeris penet viris, qui Sanctitate conspicui, & in Perside pro Fidei propagatione Apostolicis laboribus clari ex ordine Carin

melitarum Discalceatorum promanarunt, certum

est, hunc Ordinem doctissimos protulisse Theologos , quorum accessione maxime illustrata est Schola S. Thomae, cujus illibatae doctrinae speciali Statuto, hactenus sanctissime observato, hujus Ordinis Viri Religioli sese addixerunt. Qint enim & quam egregii Theologi Carmelitae Discalceati in Divo Thoma Aquinate illustrando sudarunt, quibus non habuit Angelicus Doctor fur

595쪽

376 HISTORIA

tiores pugiles, nec acriores vindices adversarii etiamnum persentiunt ἰ NOrunt omnes, quantum

in eo scribendi genere laudis consecuti sint Caris melitae Discalceati Complutenses Philosophi, de Salmanticenses Theologi, qui fideli si, mi doctrinae

S.Thoma interpretes , Scriptis luculentissimis germanam Sancti illius Doctoris mentem , ejusque reconditos sensus toti Orbi litterario patefecerunt . Haec Clarissima Theresiani ordinis Lumina inter sua Scholae Thomisticae ornamenta reponere non dubitat Dominicana Familia , maxime curi inviolabile utriusque Instituti, Theresiani videlicet & Dominicani, foedus, iunctis mutua Charitate , quae nunquam dissolvetur, animis, utrius. que Ordinis gloriam & communem & individuamessiciat. Sed de Sacro illo Carmelitarum Discalceatorum Ordine, qui propriivn Praepositum

Generalem habet, quemque Gregorius XIII. POn-. tifex Maximus die xx I I. mensis Junii ann. MDLxxx.

approbavit; plura lege sis in ejus Annalibus, &apud Aubertum Miraum in Originibus Mona

sticis . . I

D. Quem Authorem habuerunt illae Congregationes , quas Saeculo XVI. ad Regularis Disciplinae incrementum institutas paulo superius memorasti ἰN. Congregatio Clericorum Regularium , qui Somaschi appellantur a loco ita dicto, qui est

Mediolanum inter & Bergomum, Authorem habet meronymum milianum ,, nobilem Venetum αSenatorem , qui multos nobiles Laicos, & nonnullos Sacerdotes anno MDxxx I. congregavit ad agerendam Orpbanorum curam , ut videlicet cer-

596쪽

ECCLESIASTICA

tis in locis collecti educarentur , & ita pIetate , lit Nieri S , vel artium Mechanicarum tyrocinio instia

tuerentur . Hanc Congregationem Somasiborum,

qui etiam appellantur clerici Regulares S. Majoli de Papia, a loco, ubi fuit primum hujus Congregationis Collegium approbavit Paulus III. aa.

noMDxh. Privilegiis ornavit Paulus Faculta- item vero emittendi solemni ritu tria vota Reg Llaria concessit Pius V. Cum hac Clericorum Regularium Congregatione Somascha Sodalitatem christia De Doctrina, quae sub Pio Q anno MDLxxI.,

institui coeperat, ut pueri, aliique divinae legis ignari sacra doctrina erudirentur , Paulus V. a

no ΜDcxv I. certis legibus unitam voluit - ι Congregatio Fratrum Minorum S. Francisia

frictioris observantiae instituta est a quibusdam ejusdem ordinis Professoribus, quos postea

lectos nuncuparunt, eo quod Regulam S inrancisii pure, juxta Litteram & Declarationes Nicolai III.& Clementis V. Romanorum Pontificum, observa re satagerent. Hanc secollectorum Congregationem confirmavit Clemens UIL decimo sexto Κale das Decembris anni MDxxx II.

Congregationi Clericorum Regularium S. Pauli Decollati initium dederunt Mediolani anno MDxxv I. viri quidam ejusdem Civitatis Nobiles, qui ferventissimis Seraphini Firmani Canonici Regularis concionibus ad contemptum mundi, &. Dei amorem inflammati, homines ad poeitatentiam adhortari, eosque publica S. Pauli Epithol rum lectione bene vivendi normam edocere coeperunt , ac multis ex illis in suum consortium adsciverunt ex quibus tandem coaluit haec Coi . t Tom. VII. o o gregatio

597쪽

gregatio Clericorum Regularium S. Pauli Duo

iari, qui vulgo appellantur Barnabita, a S. Barn

hae apud Mediolanum Basilica, quae ipsis ad peragenda officia sua concessa est. Hanc Congregationem clemens ra. die xv III. Februarii anni MDxxVIII. approbavit, multisque Privilegiis donarunt Paulus III. Iulius III. Gregorius XIII. Sisetus V. & Paulus V. quorum Constitutiones in Bublatio Romano legi possunt . Congregatio Clericorum RegularIum ministrantium Infirmis Authorem habet Camillum de Laeliis , Theatinae Dioecesis Presbyterum , a, quo Romae fuit instituta, & postea a Sixto U. Pontifice Maximo approbata est die xv III. mensis Marintii anni MDLxxxv. Eiusdem Congregationis Regulam confirmavit Gregorius, die xx I. Septem-hris anni MDxcI. eamque deinde reformavit clemens VIIL Kalendis Januarii anni Moc. Horun Pontificum Romanorum Constitutiones ea de re editae extant in Bullario Romano . Congregatio ni Beatae Maria Fuliensis, exordium dedit a no MDLxxv I I. Ioannes Barreria, gallice De la Barriere , Cadurceniis, Monasterii Fuliensis, ordinis Cisterciensis , in Dioecesi olim Tolosani, nunc 1 Rivensi , Abbas , qui Monachos ad severiorem aba sciplinam , primaevuntque SS. Benedicti O' Bernamt di institutum, per carnis abstinentiam , aliaquo

arctissima ditatuta reduxit. Hanc Fuliensium Comgregationem approbavit Sixtus V. die v. M i a ni MDLxxxv I. eamque postea Gemens VIIL o Paulas V. Abbatis Litterciensis iurisdictioni ac subj citoni exemerunt, variisque Privilegiis auxerunt. α Congregatio Clericorum Regularium Minorum initi

598쪽

Instituta est a 'oanne Augustino Adorno, Genuensi

Presbytero , fuitque colafirmata a Sixto P . anno MDLxxxv I II. Praeter has Congregationes, aliae

Saeculo XVI. prodierunt, nimirum Congregatio Discalceatorum ordinis S. Augustini, quae a G- mente VIIL anno MDxcv. approbata est; Congregatio Discalceatorum ordinis Sancti ina Triuit iis de 'demptione captivorum, quae itidem 1 mente VIIL fuit confirmata. Monasteria ordinis S. Basilii in Italia,Sicilia,& Hispania in unam Congregationem sub fibbate Generali anno MDLxxxx. reduxit Gregorius XIII. Pontifex Maximus. An nuens etiam idem Summus Pontifex precibus S. Philippi Nerii, Presisteri Florentini, ac Praea positi nonnullorum Presbyterorum Saecularium ita modum Congregationis sub ejus directione. viis

ventium , concesit ei anno MDLxxv. Ecclesiam Parochialem S. Maria Vallicella , in qua ab ipsis &Cura animarum excerceri, & p uliaria eorumdem Presbyterorum & Clericorum Instituta celeis brari possent, indeque fluxit Oratorii Congregationis institutio, cujus Constitutiones anno MDcXII. approbavit Paulus V. Summus Pontifex. Haec

Congregatio Oratorii teste Spondano ad annum MDLxxv. Num. x I. viguit sub eodem Philippo Nerio , ejus Institutore, pietate & doctrina, iros producens, utraque ea virtute, aliisque Christianis dotibus insignes. Inter quos eminentissimd praecelluit Casar ille Baronius, cujus nomen Peruniversum terrarum orbem in benedictione &laude existit, eratque iam tum in contubernio Ph lippi Nerii, celebris hujus Congregationis conditoris . Si plura de Congregationis oratorii Insti- . o o a tutione

599쪽

tutione scire desideres, legesis mox citatum Car dinalem Baronium , qui Tomo I. Annalium Ecclesiae ad annum Christi Lu II. Nunia I 6 . pluribus ostendit, Congregationis Oratorii institutionem apprime respondere Qrmae Conventus ab Aposto--Io Paulo praescripti Capite decimo quarto Epist Iae suae primae ad Corinthios. Hic tantum obiter dicam , S. Philippum Nerium , celeberrimae oratorii Congregationis Parentem, ordini quoqueFF. Praedicatorum amantissimum juxta ac beneficentissimum Patrem se ultro , dum Viveret , a Prae

huisse. Solebat quippe , ut testatur Mecius in ejus Vita, Choto cum Dominicanis, saepd. nocturno etiam tempore , adesse , Theologos hujus ordinis libenter auscultare , Juvenes Novitios Conventus Minervitani ad pietatem insor mare , frequentibus colloquiis dignari , eorum corda superno gaudio replere , tantoque studio. Familiae Donunicanae

commoda procurare , ut, quoties res Dominica.

nae Familiae, sibi charissimae , in discrimen aliquod adducerentur, illico Philippus Nerius Orationeis, sui corporis afflictionibus, miraculis etiam , im minentia damna procul depelleret. Haec S. Philip pi Nerii erga Praedicatorum Ordinem , cujus ipse alumnus sum, singularis benevolentiae, ac paterni amoris argumenta, non solum publicis ordinia

nostri consignata monumentis, verum etiam corisdibus omnium Dominicanorum, velut tabulis aere perennioribus, senaper insculpta permanebunt,noiaque ad sinceris animis colendam. ac singulari veneratione prosequendam oratorii Congregati nem , a Sancto illo Benefactore nostro di in Coelis patrono institutam , continuo, velut admotis stis mulis,

600쪽

mulis , provocabunt. Hic tamen velim advertas,

hanc oratorii Congregationem , qtiam S. Pbilippus Nerius in Italia fundavit, & Gregorius XIII. approbavit , esse pland diversam ab ea Congregatione piorum Sacerdotum, quam anno MDcxI II. sub

nuncupatione Oratorii yesu Chrsi Domini Nostri, ad petitionem Mariae Reginae, & Henrici Gondit, Archiepiscopi Parisiensis , in Regno Galliae institutam Paulus V. Pontifex Maximus aP- probavit. Hujus siquidem Gallicanae Congregationis Oratorii Iesu, quae paulatim per omnes pene , aut saltem praecipuas Galliarum Regni CivitateS , non exiguo populorum fructu , dilatata est, quaeque doctissimos Theologos , eximios Conci natores, egregios Scriptores Asteticos & Scriptu rae Sacrae interpretes protulit, Institutor , primusque Generalis Praepositus fuit Petrus de Berullera, Presbyter Parisinus, postea S. R. E. Cardinalis. D. Quaenam Saeculo XVI. viguit in Re lugiosis Ordinibus Monastica , sive Regularis Disciplina 'M. Synodus Tridentina circa Monasticam seu Regularem Saeculi XVI. Disciplinam Sess. xxv. multa decrevit, quae hic delibare sum ciet. Et primo quidem in antecessum observare debes , gravem abusum in Galliis Saeculis Ecclesiae XV.& XVI irrepsiste circa nominationem ad Abbatias Regulares , quae non Viris Religiosis conferebantur, sed Clericis Saecularibus commendabantur , inde qua dicebantur Abbates Commendatarii, qui Monaste riorum bona dilapidabant, quodque gravius est, in causa erant, cur Disciplina omnis Monastica in Coenobiis cessaret, frigeret ac penitus extin O o 3 guere

SEARCH

MENU NAVIGATION