Jurisprudentia antiqua continens opuscula et dissertationes quibus leges antiquae praesertim mosaïcae, graecae et romanae illustrantur

발행: 1761년

분량: 689페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

291쪽

SING. CAP. EX IIIS T. TRIUMVIRATUS &ta agr

Caesari ipsi properata quadam rema' tam sacra eo loco lacere coeperant. V. C.

auctoritatena id quod plebs in honorem Caesaris exstruxerat aram fuisse negat, Ciceronis testimonio motus, qui Od J binis locis non aram sed columnam occisti ere stam esse memorat & execratur. Eam vero columnam haud aliam

esse putat, quam quae teste SUETONIO se a plebe prope XL pedum lapidis Numidici in foro statuta erat; in quo bis lapsunt puto virum docti

siniunt. Quamvis enim Cicero de columna tantum loquatur, Brutus tamen& Cassius Praetores in litteris eodem tempore ad Antonium Consulem datis of diserte de ara posita & eversa scribunt, is puteS ne nos. inquientes, is tutos fore in tanta seequentia militum veteranorum, qlios etiam de repori nenda ara cogitare audimus. . Dein id quoque falsum este videtur, columnam una cum ara praeeunte Amatio Caesari politam, non esse diversam ab illa cujus mentionem fecerat SUETONIus. Ad hanc enim, ut ipse TRANQ UILL Us auctor est longo tempore plebs sacrificare votaque susciapere, contro ersias quasdam interposito per Caesarem jurejurando distr

here perseveravit; illam de qua hic agimus mox everterat Dolabella; haec duce Antonio Consule in rostris cum Dia enti optime merito positat g J; illam ut modo dimina eli Amatius cum turba sua si etiaχαota erexerat. Ita perspicuum, opinor, erit, & aram & columnam ab Amatio erectam, a Dolabella eversiam esse, diversamque fuisse ab altera M. Antonii, quae diutius plebi divinos honores Caesari exhibiturae inseruiit. Ob illius vero eversionem ita Consulem CicERo praedicat O h si de se xo; in is crucem; columnam tollere; locum illum sternendum locare; quid quaruis ria ' heroica l . Nimirum consul loco, cui columna araque impositae fuerant, ad sternendum locato demonstrare voluisse videtur, eum else purum minimeque aliqua religione obstrictum. Ceterum illa Dolabellae parum profuit reipubl. decretis postea Caeseri honoribus divinis, excitatisque aris novis , in quibus hostias bonis omnibus execrandas patri incendit filius Caesar. Erat alioquin sacrificium humani languinis adeo Romanis impium, ut qui

292쪽

hominem immolaverit, sanguineve ejus litaverit tempore PAuLLi saJ humilior bestiis objiceretur, honestior capite puniretur. Tunc vero ipse Caesar cum in bello adversus L. Antonium fiducia Consulatus fraternaeque potentiae res novas molientem. Perusiam obsideret, caperetve, trecentos ObJ vel ut Dio OcJ auctor est quadringentos utriusque ordinis patri mactavit, hostiarumque more ad aram D. Julii tot senatores & equites se Viventes rapit, inserias quos immolet umbrae. S. V. Vterpolatio actorum comm ituriorion D. Iulii. Leges perniciosae, quas III. Autonius sub nomine Iuliarum proposuit. Lex de ciditiue Siculorum. Alia de restitutione exulam E A vero consilia omnia, quae de recuperanda libertate nonnulli optimatium ceperant, impotens II. Antonii dominandi cupido turbabati Quicum post Caesaris necem primum libertati favere simulasset, plebisque animos in multis offendisset, mox contra eam a senatu saleslites nactus, palam novas res moliri, interpolatisque Caesaris commentariis multarum civitatum atque dynastarum gratiam sibi conciliare vel potius cinere coeperat s d J. Acta Caesaris pacis & otii caussa senatum invitum probasse modo ostendinuis; ea vero confirmatione Antonius, qui omnia quaestu suo, non autem Caesaris dignitate metiebatur ad stabiliendum, quod machinabatur , regnum, tollendasque & sanciendas sibi utiles futuras leges abutebatur. Appi ANo teste se actorum Caesaris intersecti commentarii va-τά-in Antonii sedes transferebantur. Faberium quoque Caesaris scribam ita sibi habebat obsequentem, ut, quicquid placuisset , addere, demere vel mutare posset nullo negotio. Equidem Senatus ex Servii Sulpicii sententia ipso quoque

OfJ vel ut CicERO OgJ ait is ne qua tabula post idus Martias

ullius

293쪽

SING. CAP. EX IIIS T. TRIUMVIRATUS &et agg

is ullius decreti Caesaris aut beneficii figeretur. . Quod SCtum cum diu non serree Antonius, placuit tandem ut ipse Ralendis inuis de Caesaris actis tam coisilio coeli rei et O a J. Et quamquam nihil tum, nisi quod erat notum omnibus ,

in C C et aris conmientariis reperiebatur, subito tamen mutata omnia, chirographis & decretis commentitiis ab Antonio venditae immunitates, civitiites

liberatae, provinciae universae ex imperii populi Romani jure sublatae, exules redueti . fallae leges C. Caesaris nomine & falsa decreta in aes incisa & in Capitolio fixa sunt; eaque omnia quasi ex actis Caelaris sine consilio ne e Gpectato quidem, quem SCtum praefixerat, termino M. Antonius comminisci ausus eli. Acta silicuius, qui magistratum gerit, vel publica sunt vel privata ; ad illa leges, ad haec chirographa, testamenta &c. reseruntur O b J. In haec quid tibi permiserit Antonius non eli hujus loci prolixe inquirere; multis enim in ipsius & uxoris Fulviae facinora Cicero in Philippicis invehitur; sed id tantum agamus, ut quibus legibus non solum Caesaris acta sed & universam rempubl. perverterit, patescat. Primum adfingebat C. Coelari legem quasi in comitiis latam , ut Siculi cives Romani fierent, de qua tamen ille viavus ne quidem cogitaverati Quamvis enim Caesar Dictator primus extra Italiam civitatem Romanam dare coeperit, ejusque conferendae jub , quod antea ne senatus quidem nisi jussu populi exercebat, suo vindicaverit arbitrio; quamvis etiam idem Caesar Latinitatem vivus Siciliae concestilla videatur; nunquam tamen de civitate ipsi danda somniavit, quam nunc quasi ex ipsius commentariis impertiebat magna pecuniae vi corruptus M. Antonius. Ita C t c E a o Ori. Scis quam diligam Siculos, & quam illam clientelam honestam judicem.

, multa illis Caesar, neque me invito : etsi Latinitas erat non ferenda et V - rumtament Ecce autem Antonius accepta grandi pecunia fixit legem a Di is latore comitiis latam, qua Siculi cives Romani: cujus rei vivo illo mentici,, nulla. se Nihilominus immortalis nominis vir E E E c R. S p A N R E M i u s OdJex PLINIO OeJ observat. plerasque Siciliae civitates longo post tempore Latinae tantum fuisse conditionis. Cujus rei caussam subesse ullam puto nubiam, quam quod anno sequente, ut Dio tellis est OfJ, Vibio Pansa Comsule id agente Leges & ata Antonii fuerint rescilla. Altera lex a Caesare numquam

t d I orb. Rom. mercis. I. cap. i . se I Lis. III. c. g.

294쪽

quam lata, sub ejus nomine tamen ab Antonio promulgata, erat de extilibus. Hinc in eo CicERo quaerit O a J: si Et de exsulibus legem quam fixit iis Caesar tulit Z se Ante vero quam Antonius Caesaris actis ad suam coeperat abuti libidinem, de nullius fere exulis reditu cogitatum erat. - Num qui, exules, inquit idem CICERO ObJ, restituti Z unum debat, praeterea nemiis nem. si Pollea subito mutatus commentitia hac lege omnes omnino restituit, ut vix tres aut quatuor omissi essent, qui in simili calamitate fuerint. Et hoc ipsum in ea sanctione pungit Ciceronem, quod nec hos eadem dignos habuerit misericordia, utut etiam reliquorum reditus, quorum caustam dissumitent Caesar judicaverit, fuerint inquinatu

Leges Antoniae maximam partem re tibi noxia. Lex Dissiciaria se de traha judicum decuria. Alia de prodocatione eorum, qui de di M majestate diramini es eis. Alia de prorogarione pro tantiarum. A c his quidem legibus sub Juliarum nomine promulgatis Caesaris acta ialege ae Scio confirmata imposior Antonius inquinavit. Accesserunt aliae suo, ut arbitror, nomine latae, minime tamen in republ. ferendae, tum quod ad subruenda quae servari Senatus populusque Romanus jusserat Caesaris acta errant comparatae, tum quod per vim latae, Jove tonante auspiciis omnibus neglectis. Eminebat inter eas Lex judicibia seu de tenta judicum decuria, quam non Caesiuis sed suo nomine ab Antonio promulgatam esse ideo fit verosimile, quod ipse eam in mandatis L. Pisoni & L. Philippo a Senatu ad se legatis redditis suam adpellaverit sc . Nullae sane sunt leges, quae aeque crebris in repubL Romana mutationibus fuerint obnoxiae, quam judiciariae. Satis enim inter omnes constat, judicia primum penes Senatores fuisse, postea lege Sempronia ad equites translata, inde Servilia, Livia & Plautia interutrumque ordinem communicata esse, donec Aurelius Cotta tertiam decuriam ex tribuuis aerariis adjiceret, quam Cn. Pompeius sua lege servavit. Caesar Dictator, ut equites & Senatores soli tamquam purissima pars civitatis

judicarent, sustulit Od . In judice autem & fortunam spectat adam esse &

295쪽

SING. CAP. EX IIIS T. TRIUMVIRATUS &e ass

dignitatem, tum reipubl. utilitas suadebat, tum Julia lex jusserati AIerito ergo de Antonia Cic ERO OaJ: A Quid Z ea lege, quae promulgata eli de tertia is decuria judicum, nonne omnes judiciariae leges Caelaris dissolvuntur, &is vos acta Caelaris defenditis, qui leges ejus evertitis 3 si Nimirum in hanc

decuriam celaturiones legebantur, neque id novum videri poterat, patebat

enim eis judicatus Legibus Aurelia, Pomptia & Julia. Id non ferendum

erat, quod censum antea finitum tolleret Lex Antonia, & unumquemvis . qui ordinem duxisIet, quacunque demum fuerit fortuna, in hanc decuriam allegi juberet. Dein praeter hos judices constituebantur manipulares, &alaudae ex ea legione, quam nomen ipsum prodebat, non esse Romanam. sed ex Gallis Transalpinis lectam Ob J. Qiuamvis vero ita sordidissimus quisque nec opinans ad sudicandum vocaretur, tamen his haud contentus Ant mus , cum antesignanos , manipulares & alaudas judices se constituturum professus esset, aleatores, exules & Graecos legit sc J, homines partium suarum audacissimos, quos aliter salvos esse non posse providebat. Festive

de ejusmodi Graeculo judice Cic ERO Od J: si Quaero igitur si Lysiades clois ratus judex non responderit, excuseturque Areopagites esse, nec debere se eodem tempore Romae & Athenis res judicare: accipietne excusationem is,

is qui quaestioni praeerit Graeculi judicis modo palliati modo togati I Anse Atheniensium antiquissimas leges negliget I si Scilicet haec erant illa tempora, ut ejusmodi sordidorum judicum nomina ad aerarium deferrentur, ii que crederetur regnum judiciale, magna illa pars reipubl. jam labascentis &debilitatae. Tanti tamen perniciosa Lex M. Antonio Cos videbatur, ut in ea ferenda quaevis-illudque antiquissinium jus, quod Jove tonante cum populo agi nefas sit, negligeret, deque ea maximo imbri, tempestate, ventis, procellis, turbinibus, inter fulmina & tonitrua ageret . ac inter praecipuas pacis leges, quas L. Pisoni & L Philippo reddiderat, eam quoque praescriberet: ne Lex sua judiciaria abrogetur. Altera rogatio, qua Caesaris acta evertebantur, erat de pro Pocatione. Nempe popularis homo M. Antonius propugnacula illa civium Romanorum Leges Porcias & Sempronias nova munire constituerat accessione, sanciendo ut de in set majestate damnari,

296쪽

si delint, ad populum prodocent saJ. Ita dum iis provocatio dabatur, quibus aqua & igni interdici Leges Juliae iusserant, non solum acta Caesaris

rescindebantur, sed id etiam agebatur, ut nemo ex litis legibus reus fieret. Cum enim nemo facile reperiri posset, qui horum criminum reum vel accusando vel condemnando multitudini a reo conduci e se objicere auderet . manifestum erat, has leges plane tolli, & impediri quaestiones adve sus seditiosos cives & tribunicios furores percaam salutares. Accedebat tertia lex prioribus nihilo melior, qua tempus. quo tenebantur provinciae Consulares & praetoriae , prorogabatur. Tulerat enim C. Caesar ne pratoria pro Pinciae ratagum annum . nede plus quam hiemium consulares obtino eutur,

quam legem utilissimam . & optima repubi saepius flagitatam Cic ERO Ob Jpraedicat. Nunc vero Tribuni plebis de provinciis contra acta Caesaris ille biennium hic lexennium rogaverant, lege prius lata quam scripta & promul- gata . neglectis etiam, ut in judiciaria ab augure Antonio non solum auspiaciis sed & Legibus Caecilia & Didia, Juniaque Licinia, quibus promulgatio per trinundinum imperabatur.

Lex Autonia de agris dididunius. Alia de Ponti e maximo a collegis creando. Francisci Ilouomanni error. Alia lex de peraevitatione protinciarum. NON acquievit in his M. Antonii furor, quin & agros populi Romani invaderet, & fere omnem Italiam lege lata septemviris quibusdam . quibus praeerat L frater, dividendam daret Gravissime, ut omnia Antoniis cinora, & hoc Cic Exo in Philippicis scJ exagitat. longe in eo meliorem fuisse C. Caestiem ratus. qui, quocunqtie demum modo de repubLmeritus sit, maluerit tamen paludes siccare , ut suppeterent, quos suis divideret , agri; cum contra Antonius omni pudore exuto pecunias civium Romanorum aestimari. possessiones urbanas ac rusticas notari, agrosque quos& quibus voluerit a septemviris suis dividi pateretur immo statuereti Ilocredo, non confundetata esse hanc Legem cum alia quam de coloniis in

agros

297쪽

SING. CAP. EX IIIS T. TRIUMVIRATUS &et alet

um deducendis idem tulerat Antonius. Illam enim, de qua modo dixi, det statur & abrogandam censet Uic ERO, hanc inter laudabiles Antonii san tiones reseri, & tantum, quod in ejus rogatione auspicia fuerint neglecta, de integro ferendam suadet, is si quam legem, inquiens Oa , de actis CHA saris confirmandis, deve dictatuta in perpetuum tollenda, deve coloniis, in agros deducendis tulisse M. Antonius dicitur, easdem leges de int

is gro, ut liopulum teneant, salvis auspiciis ferre placet. is Quoniam vero his legibus omnibus suo vel alieno nomine latis magnum reipubl. machina-hatur malum, simulque providebat, non adeo prosperum consilia sua habitura esse exitum, nisi Lepidi animum sibi devinciret, qui a Caesare Dict tore magiiter equitum creatus, magna tum adhuc in auctoritate erat; ideo& hunc sibi conciliare studuit, non sollini nuptiis inter filiam suam Lepidique filium contractis, sed dato etiam patri Lepido Pontificatu Maximo, i

laque lege qua jus publicum Quiritium immane quantum pervertebatur. Cum enim sibi rem longe facilius cessuram , Lepidumque Pontificatum M ximum citius a collegio Pontificum, quam a populo, a quo alias semper in tributis comitiis Pontifex Maximus conitituebatur, impetraturum speraret, legem tulit, qua jus creandi hujus sacerdotis a populo ad collegium tran

αυθι; ἀπ o G a. a. τὴν me .p etκ- π arari e . si Quod ut ipsi se facilius succederet, creationem Pontificis Maximi a populo ad collegium se transtuliti se V. C. FRANciscus I OTTO MANNus in indice Legum Romanarum ita de hac Lege scribit: Autouia de Sacerdotiis is T se sit L. Antonius, ut jus cooptandorum Sacerdotum a populo ad illorum se collegium iterum transferretur. se At duplicis erroris virum doctissimum D i o arguiti Primum enim non L. Antonius sed frater ejus M. Antonius tunc Consul postea Triumvir R. P. C. hanc legem rogavir Dein ex eo, quem adscripsimus, loco manifestum est, non jus Pontifices cooptandi, sed pontificem Maximum e collegio creandi populo ademtum & ad collegas translatum esse. Equidem diversimode in republ. Romana Sacerdotes cre

ii tanti Antiquissimis enim temporibus sufficiebantur a collegis, post legem Cn. Domitii Tribuni plebis a populo, ea Sullae Dictatoris consilio abrogata iterum a collegio, donec hoc jus per leges Atiam & Juliam C. Caesiu is ad

298쪽

ad populum redireti Neque hoc mutatum est lege Antonia, sed mansit post necem Caesaris, temporibus Triumviratus & Augusto etiam imperante. Eminentissimus Cardinalis Nonis ius a J ex inscriptione quantumvis lacera acute conjecit C. Caesarem Agrippae filium, quem cum fratre Lucio Augustus adoptaverat, a Senatu populoque Romano in comitiis Κalatis creatum esse Pontificem; quod fieri non potuisset, si secundum I o T T O N A N-N I interpretationem Antonius hoc jure spoliasset populum. Scilicet de solo agebatur Pontifice Maximo, hujus creationem a populo ad collegium sacerdotuni transferebat, cum antea semper tributis comitiis fuerit peracia. ut multis VV. CC. Nico LAus G Ruc cuius Ob & JAcollus Gu-THER Ius scJ ostenderunt. Neque tamen diu hoc jure per Antoniani legem introducto usos esse Romanos arbitror. Non multis enim post i tam legem annis ad populum rediisse jus pristinum ex Appi ANO Od J con

- lus pontificatum maximum a Lepido ad eum ( Augustum transferre velis let, nemini vivo adimi solitum , acceptare noluit. A Ita dispositis omnibus ad evertendam rempubl. machinis unum supererat, ut commodam, ex qua civibus hellum inferre urbemque opprimere posset. libi demandari cur rei provinciam. Actis Caesaris semel probatis non ita aperte illis eripi poterant provinciae, quibus erant a Dictatore vivo destinatae. Syria tamen Cassio percussori Caesaris data magnopere placebat Antonio ; quam cum ipse petere vereretur, Dolabellam collegam subornat. qui nihil moratus, rogatione eam a populo obtinuit, Macedonia interim Antonio concelsa se IAnimadvertens autem citeriorem Galliam, cui D. Brutus praeerat, longe sibi sore opportuniorem , ex qua, si ita res serret, Caesaris exemplo ad urbem ducere posset exercitum, permutari cum Macedonia eam voluit, patribusque recusantibus OfJ Lege is permutatione prodinciarum vi lata OgJ, obtinuitis. VIII.

299쪽

SING. CAP. EX IIIS T. TRIUMVIRATUS &e.

U A M v I s vero id. Antonius legibus, quas modo recensuimus, i re omnibus Caesaris Dictatoris memoriam rescissis ejus actis magnopere la deret ; eam tamen alia ratione servare atque consecrare studebat. consilio

iterum pernicioso , quod inexpiabiles in rempubi introduceret religiones. Equidem vivo adhuc Julio Caesari divinos honores decretos, ipsumque Antonium Flaminem ejus constitutum esse, Dio auctor est saJ. βία τι --

- Divum Julium eum adpellarunt ipsique Juliae Clementiae templum dedicari si decreverunt, creato sacerdote M. Antonio, quasi Flamine eius. se Pro ter hoc Sacerdotium graviter hinc & inde in Antonium invehitur Cice-uo ObJ: si Est ergo, inquiens , flamen ut Jovi, ut Marti . ut diirino, si sic D. Julio M. Antonius Z diid igitur cessas ' cur non inaugurare Z suo me diem Z vide qui te inauguret: collegae sumus nemo negabit. O deis testabilem hominem , sive quod tyranni sacerdos est, sive quod is mortuit si Ipse etiam Antonius legem de variis Caesaris honoribus ad populum tulerat , v. c. ut mensis Quintilis, quod in eo Caesar natus erat , Julius adpellaretur teste M Ac Rogio O c J. Sed hanc rogationem vivo adhuc Dictatore latam esse ex Dio NE O d J intelligere mi hi videor, haud secus ac illam ut quintus dies ludorum Circensium Caesari tribueretur seJ. Sperabant autem , qui rempubL salvam cupiebant. lare ut

hae execrandae religiones intersecto Caesare evanescerent. Eo tendebat eremsio arae, qua plebs Julio sacrificabat tamquam Deo; neque alia caussa erat quod quinto ludorum Circensium die nemo esset praetextatus ; immo Antonius Flamen constitutus inaugurationem , quam Caesar vivus ipse forsan impediverat, post ejus necem petere verebatur. Nunc autem coacto S

natu Consul de supplicationibus Caesari decernendis reserebat. & SCtum impetrabat. quod merito detestatur Cic ERO sfJ quia hac ratione parentalia

300쪽

cum supplicationibus ni iscebantur, Sc decretis mortuo, cujus sepulcruin emtabat divinis honoribus inexpiabiles religiones gia rempubl. inducebantur. Quae Sacra cum primus institueret religiosus augur M. Antonius, mirum

non erat, si pius erga patrem C. Julius Caesar Oclavianus his inhaereret v ltigiis, divinosque D. Julii honores praelertim apparente itella nova, quae superstitiosae plebecul e fidem de Celaris immortalitate fecerat, servaret . imo & augeret O a J. AIulta denique huic stetrabs i adjecta sunt cum Octavius Antoniusque & Lepidus Triumviri essent R. P. C. ut hoc consilio quo nomen D. Julii curabant, sibi ejus vestigia in

acquirendo potentatu legentibus, majorem procurarent securitatem ObJ. Tenemus ergo praecipuas quas tunc jus Romanorum publicum & primaria ejus pars lacruin annitente Antonio subiit mutationes; Tenemus Leges Antonias non omnes quidem , sed post necem Caesaris latas, quam recenti nem nostram, si quis cum catalogis Legum, quas viri docti texuerunt, conferre dignetur, deprehendet, eos parum diligenter in illarum commemor

lioue elle versatos.

s. IX.

M. Brutus lepibus solditur. Praetor urbanus plures quam decem dies ab urbe abesse non potet at Cicero jus liberae laetitionis habens propciscitur. Varia de legatiovibus liberis.

IN tanta rerum omnium perturbatione, dum Antonius aperte res novas nioliebatur, veterani Caesaris interfecti deliderio magnum perculsoribus malum minitabantur, pauci vero inter ipsos Consulares hos libertatis delensores tueri aut vellent, aut auderent; facile providere M. Brutus & Callitis poterant, se suosque in urbe nullo modo tutos este polle. Qui cum metu inimicorum de secessu cogitarent, Senatus ne fortis sit ni reipubl. vindices iugere viderentur, rei frumentariae procurrationem eis concessit. Verum nec ita Legibus latis conformis erat M. Bruti abitus. Eo enim , quo Caesar interficiebatur , anno urbanam Praeturam gerebat; & tamen inter omnes Constat, Praetorem urbanum non plus quam decem continuos dies Roma abesse potuisse. Unum ergo supererat, ut a Senatu hac lege solveretur, id

SEARCH

MENU NAVIGATION