Censorini ad Q. Caerellium De die natali liber. Lud. Carrione recensente ... Eiusdem argumenti fragmentum incerti scriptoris antea cum eodem Censorini de die natali libro continenter impressum, nunc vero ab eodem Lud. Carrione separatum, correctiusqu

발행: 1593년

분량: 103페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

Octogintaduobus, cum interhalares dies sint per inde viginti octo: sed Sc Hipparchi ex annis trece- 'tis cluatuor , in quo inter haletur ceties decies bis. haec annorum magnitudo eo discrepat, quod inter astrologos non conuenit quato vel sol plus quam strecentos sexaginta quinque dies in anno conciat, vel luna minus quam triginta in mense. Ad AEgy-

pilorum vere annum magnum luna non pertinet quem Grsci κπιμ ta Latine canicularem Vocamus:

propterea quod initium illius sumitur, cum primo

die eius mensis,quem vocant AEgyptij caniculae sidus exoritur. Nam eorum annus ciuilis solos habet dies trecentos sexaginta quinque sine ullo interkalari .itaque quadriennium apud eos uno cir citer die minus est quam naturale quadriennium: is eoque fit ut anno bis millesimo quadringentesimo sexagesimo primo ad idem reuoluatur principi u. Hic annus etiam heliacus a quibusdam dicitur, Scab aliis ο ενι- .in praeterea annus quem Aristoteles maximum potius quam magnum appel-1olat. quem solis &lunae vagarumque quinque 1tella rumorbes conficiunt, cum ad idem signu ubi quo dam simul fuerunt una reseruntur: cuius anni lites summa est cataclysmus,qua nostri diluuionem vocant,aestas autem ecpy sis,quod est mundi incen- 1sdium: nam his alternis temporibus mundus tum cxignescere tum exaquescere videtur. Hunc AH-starctius putauit esse annorum vertenti via, duulniuillium quadringetorum octuaginta quatuor, Aretes Dyrrachinus,quinque millium quingentoruquinquaginta duorum: Heraclitus Sc Linus decem illium octingentorum : Dion decem millium octingentorum octuaginta quatuor: Orpheus en- tum millis in viginti: Castandrus tricies sexies ce-xum millium:alij vero in finitum esse nec umquam in se rc uerti existimarunt. Sed horum omnium

52쪽

D E DIE N ATAL r. nPeniceteridas maxime notandis teporibus Graeci obseruant, id est, quaternum annorum circuituis quas vocant Olympiades:&nunc apud eos ducet tesima quinquagesimaquarta Olympias numer ue tur,eiusque annus hic secundus. Idem tempus anni magni Romanis fuit,quod iusti um appellabant: ita quidem a Servio Tullio institutum, ut quinto

quoque anno censu ciuium habitolustrum conde retur.sed non ita a posteris seruatum. nam cum ii ao ter primum a Seruio rege conditum lustrum & id, quod ab imperatore Vespasiano V. & Caesare II I. C O s s.fainini est, anni interfuerint paullo minus sexcentis quinquaginta , lustra tamen per ea temes cpora non plura quam septuagintaquinque sunt fa-1ue cta, & postea plane fieri desierunt. Rursus tamen

annus idem imagnus per capitolinos agonaS coe

plus est diligentius seruari, quorum agonum primus a Domitiano institutus fuit, duodecimo eius& Ser. Cornelii Dolabellae consulatu. itaque hoc

Σo nunc anno qui celebratus est agon undequadragesimus numeratur.Quod ad annos pertinet magnos in praesentia fatis dictum. nunc de annis vertentihus dicendi locuS.

A N N v s vertensest natura. dum sol percur- XIXaue rens duodecim signa eodem , unde profectus est, redit. Hoc tempus quot dierum esset, ad certum nondum astrologi reperire potuerunt. Philolaus annum naturalem dies habere prodidit trecentos sexagintaquatuor & dimidiatum,Aphrodisius tr .3o centos sexagintaquinque & partem diei octauam, Callippus autem trecentos sexagintaquinque , &Aristarchus Samius tantundem, & praeterea diei

partem millesimam sexcentcsimam vigesimam te tiam: Meton vero trecentos sexagintaquinque &3ue dierum quinque undevigesimam partem: Oenopides trecentos sexagintaquinque & dierum duum c. γ

53쪽

.c viginti undesexagesimam partem , Harpalus

autem trecentos sexaginta quinque & horas aequi noctiales tredecim. at noster Ennius treςentps se

Fagintasex. pleriquo praeterea insomprehensibile quiddam de iuenuntiabile esse existimauerunt: sed spro vero quud proximum putabant amplaxi su nt, dies scilicet trecentos sexagintaquinque. Igitur cum tanta inter viros doctissimos suerit dissensio , quid mirum si anni ciuileri quos diueris ciuia tales rudes etiam tum sibi quaeque statustbant tam Io inter se distrepent quam cum illo naturali non congruant λ Et in AEgypto quidem antiquissimum ferunt annum bimestrem fuisse, post deinde ab I sone rege quadrimςnstrem factum, nouissime A minon ad tredecim mensips& dies quinque perduxisse. Item in Achaia Arcades trimenstrem an num primo habuisse dicuntur ,& ob id Proselinoe appellati , non , ut quidam putant , quod ante sim nati quam lunae astrum caelo esset: sed quod prius habuerint annum , quam is in Graedia ad lunae δ'

cursum constitueretur. Sunt qui tradant hunc annum trimenstrem Horon instituisse , e6que ver, aestatem , autumnum , hiemem ἄρ e Sc annum dici & Graecos annales horos , eorumque striaptores horographos. Itaque quatuor annorum 2scircuitum in modum pentaeteridis annum magnudicebant. Cares autem & Acarngnes semonstres habuerunt annos & inter se dissimiles,quibus alternis dies augescerent aut senescerent: eosque coniuncto 'veluti trieterida.annum magnum. 3

' s D ut hos annos mitt*m caligine iam profundae vetustatis obductos , in his quoque qui sunt recentioris memoriae & ad cursum lunae vel solis instituti , quanta sit varietas facile est c*gno- spere, siquis vel in unius Italiae gentibus , ne di-3s' sana peregrinis, velit anquirere.nam ut alium Fe-

54쪽

renti ni . alium Lauinsi , itemque Albani vel Ro

mani habuerunt annum : ita & aliae genteS. o- innibus tamen suit propositum suos ciuiles anno& varie interkalandis mensibus ad unum ve-

s xum illum naturalemque corrigere. de quibus omnibus disserere quoniam longum est, ad Ro

manorum annum transibimuS. Annum vertentem Romae Licinius quidem Macer & postea Fenestella statuit ab initio duodecim mensium in fuisse scripserunt. sed magis Iunio Gracch no & Fuluio & Varroni & Suetonio aliisque credendum , qui decem mensum putauerunt suis. se , ut tunc Albanis erat unde orti Romani. hi decem menses dies trecentos quatuor hoc in xS do habebant.

Martius

Sextilis oe September

October

XXXI.

November December

XXX.

rue quorum quatu*r maiores pIeni, caeteri sex caui Vocabantur. postea siue a Numa, ut ait Fulvius, staue, Vt Iunius, a Drquinio duodecim facti sunt menses & dies trecenti quinquaginta quinque, quamuis luna duodecim suis mensibus trecen- potos quinquaginta quatuor dies videbatur exple re. sed ut unus dies abundaret aut per imprudentiam accidit, aut quod magis credo, ea sirperstitione qua impar numerus plenus & magis faustus habebatur. certe ad annii priore unus & quinqua 3ue ginta dies accesserunt: qui quia menses duos non

implerent sex illis cauis mensibus dies sunt sinis

55쪽

fuli detracti, & ad eos additi , iam que sunt die

- quinquaginta septem: & ex his duo menses Ianua .rius undetriginta dierum, Februarius duo de tri ginta : atque ita omnes menses pleni & impari di

rum numero esse coeperunt , excepto Februario, squi solus cautis,& ob hoc caeteris infaustior est habitus . denique cum inter halarium mensem vi ginti duum vel viginti trium dierum alternis annis addi placuisset, ut ciuilis annus ad naturalem exaequaretur: in mense potissimum Februario inter Terminalia & Registisium interkalatum est. 1dque diu factum , priusquam sentiretur annos ciuiles aliquanto naturalibus esse maiores. quod dei ictum ut corrigeretur pontificibus datum est negotium; eorumque arbitrio interkalandi ratio ij permissa. sed horum plerique ob odium vel gra- tiam quo quis magistratu citius abiret diutiusve ungeretur, aut publici redemtor ex anni magnitudine in lucro damnove esset plus minusve ex li-' bidine interkalando , rem sibi ad corxigendum iomandatam ultro deprauarunt : adeoque aberratum est , ut C. Caesar pontifex Maximus suo I i t. & M. Emilij Lepidi consulatu, quo retro delictum corrigeret , duos menses interkala rios dierum sexaginta septem in mensem No- etsi lembrem & Decembrem interponeret, cum iam mense Februario dies tres & viginti interkala1set: seceretque eum annum dierum quadringentorum quadraginta quinque, simul prouidens in

suturum ne iter si erraret ur.nam interkalario men- 3ose sublato, annum ciuilem ad solis cutium formauit. itaque diebus trecentis quinquagintaquinque addidit decem: quos per septem menses, qui dies vn. detricenos habebant , ita distribuit , ut Ianuario & Sextili & Decembri bini accederent, caeteris singuli eosque dies extremis partibus mensum

56쪽

DE DIE NATALI: 37 mensum apposuit , ne scilicet religiones sui cuius

que mentis a loco summouerentur. quapropter

nunc cum in septem mensibus dies singuli S triceni sint, quatuor tamen illi ita primitus instituti eo dignoscuntur quod nonas habent septimanas. caeteri,ires,omnesque alij reliqui quintanas. prae terea pro quadrante diei, iiii annum verum suppleturus videbatur, instituit ut peracto quadriennii circuitu dies unus,ubi mensis quodam solebat,post Τerminalia interkalaretur:quod nunc bisextum vocatur. Ex hoc anno ita a Iulio Caesare ordinato caeteri ad nostram memoriam Iuliani appellantur ci-que consurgunt ex mi Caesaris consulatu. qui etiam si optime, non soli tamen ad annum naturae

aptati sunt, nam & priores alij etiam , si qui decemmestres suerunt , nec Romae modo vel per Italiam sed & apud gentes omnes , quantum poterat idem suerunt correcti. itaque cum de aliquo annorum numero hic dicetur : non alios par erit quam naturales accipere : & , si origo mundi , in hominum notitiam venisset , iude exordium sumeremuS.

N v N c vcro id interuallum tempor1s tractabo , quod historicon Varro appellat. hic enim tria discrimina temporum este tradit: primum ab hominum principio ad Cataclysmum priorem et quod ptopter ignorantiam vocatur adelon. secundum a cataclysmo priore ad Olympiadem primam : quod quia in eo multa sabulosa reseruntur , mythicon nominaturctertium a prima Olympiade ad nos : quod dicitur historicon, quia res in eo gestae Ue ris historiis continentur. Primum tempuS , si ue habuit initium siue semper fuit e certe quot annorum sit non potest comprehendi. secundum non plane quidein scitur , sed ta-

57쪽

38 cENso RINV men ad mile circiter & I C. annos esse crear: tura priore scilicet cataclysmo quem Ogygium dicunt , ad Inachi regnum, anni circiter CCCC. hinc ad Olympiadem primam paullo plus CCCC. quos solos quamuis mythici temporis postremos, stamen quia memoria scriptorum proximos quidam certius definire voluerunt. & quidem Sosibius scripsit esse c C c x c v. Eratosthenes autem

septem & CCCC. Timaeus CCCCXVII. Aretes Io XIII1. & praeterea multi diuerse : quorum e- Iotiam ipsa dissensio incertum esse declarat. De tertio autem tempore fuit quidem aliqua inter auctores dissensio in sex septemve tantummo do annis versata : sed hoc quodcumque caliginis Varro discussit: & pro caetera sua sagacitate nunc diuersarum ciuitatium conserens tempor*, nunc desectus eorumque interualla rctro dinumerans eruit verum: luce inque ostendit per quam numerus certus non annorum modo sed& dierum perspici possit : secundum quam ra- rotionem, nisi saltor , hic annus, cuius velut index & titulus quidam est Vlpij & Pontiani consulatus ab Olympiade prima millesimus est &quartus decimus , ex diebus duntaxat aestiuis, quibus agon Olympicus celebratur. a Roma au- . tem concilia , nongentesimus nonagesimus primus , & quidem ex Parilibus, unde urbis anni .

Numerantur. Codem Vero annorum, quibus Iulianis nomen est , ducentesimus octogensimus tertius, sed ex die Kal. Ian. unde Iulius Car- osar anni a se constituti secit principium. at eorum, qui vocantur anni Augustor uni ducentesimus sexagensimus quintus, perinde ex Kal. Ian. quamuis ex ante diem decimum sextum Kal. Februarij Imperator Caesar diui filius sententia L. II inacij Planci a Senatu caeterisque ciuibus Augustus

58쪽

gustus appellatus est, se septimum & M. Vipsanio Agrippa m. coss. sed AEgyptij, quod biennio

ante in potestatem ditionemque Pop. Ro. Vene runt , habent hunc Augustorum annum ducente ue simum sexagensimum septimum. nam ut a nostris, ita ab AEgyptiis quidam anni in litteras relati sunt Vt quos NabonnaZaru nominat, quod a primo impexij eius anno consurgunt:quorum hic nongente simus octogensimus sextus est. item Philippi , qui 16 ab excessu Alexandri Magni numeratur:& ad hucusque perducti annos quingentos sexagintaduos consummant. sed horum initia semper a primo die mensis eius sumuntur , cui apud AEgy ptios nomen est Thoth: quique hoc anno fuit ante diem septi naum Kal. Iul. cum abhinc annos centum impera tore Antonino Pio II. & Bruttio Praesente Cosse Romae iidem dies fuerint ante diem duodecimum Kal. August. quo tempore solet canicula in AEgypto facere exortum.quare seire etiam licet anni 1llo lius magni qui, ut supra dictum est, solaris & canicularis di diei annus vocatur, nunc agi vertentem annum centesimum. Initia autem istorum anno rum propterea notaui, ne quis eos aut ex Kal. Ian. aut ex alio aliquo tempore simili putaret incipere: rue cum his conditorum voluntates non minus diue

De sint: quam opiniones philosophorum.iccirco a liis a nouo sole,id est, a bruma, aliis ab aestiuo ibi stitio , plerisque ab aequinoctio verno , par tim ab autumnali aequinoctio , quibusdam ab i3o ortu Vergiliarum , nonnullis ab earum occasu , multis a canis exortu incipere annus naturalis

videtur. ' . '

Μ E N s v M genera duo nam alij sunt natura- X Xles,alij ciuiles.Naturalium species dux: quod pamas tim solis,partim lunae esse dicuntur.secundum so leni sit mensis, dum sol unumquodque in Zodiaco

59쪽

ADC E N s o R I N v I orbe signum percurrit.lunaris est autem,tesnposliquoddam spatium a noua luna. ciuiles menses sunt numeri quidam dierum , quos unaquaeque ciuitas suo instituto obseruat, v t nuc Romani a Kal.in Kal. naturales & antiquiores & omnium gelium com- munes sunt. ciuiles &posterius instituti & ad v- namquamque pertinent civitatem. qui sunt caele- stes, siue solis seu lunae,neque peraeque inter se pares sunt,nec dies habent totos.quippe sol in aqua rio moratur circiter undetringanta, in pisce sere I triginta, in Ariete unum Sc triginta, in Geminis prope triginta & duos:& sic in caeteris inaequabili ter: sed v Rue adeo non totos dies in singulis, ut an num sinu bides dies trecetos sexaginta quinque,& portionem nescio quam adhuc astrologis in ex ploratam,in duodecim suos diuidat menses. Luna autem singulos suos menses conficit diebus unde

triginta circiter& dimidiato, sed & hos inter se di

spares,alias logiores,alias breuiores. At ciuitatium menses vel magis numero dierum inter se discre- ropant ted dies ubique habent totos. Apud Albanos Martius est sex & triginta, Maius viginti & dutim, Se tilis duodeviginti, September sedecim. Tusculanorum Quintilis dies habet triginta sex, octo

ber triginta tuos:idem October apud Aricinos triti 2 ginta nouena .Minime videntur errasse,qui ad lungcursum menses ciuiles accommodarunt, ut in

Graecia plerique' apud quos alterni menses ad tricenos dies sunt facti. Maiores quoque nostri

idem sunt aemulati, cum annum dierum CCCL v. go haberent..Sed diuus Iulius cum videret hac ratione nec ad lunam menses, ut oportebat, neqne annum ad solem conuenire, maluit annum corrigere, ut sic etiam menses vel cum veris illis solaribus & si non singuli, uniuersi tamen ad anni finem n

necessario concurrerent. Nomina decem mensibus

60쪽

ns DIE NATAL r. 4 ietilliquis Romulum secisse Fulvius & Iunius auctores sunt: & quidem duos primos a parentibus suis nominasse Martem a Marte patre, Aprilem ab Aphrodite,id est, Venere: unde maiores eius orius di dicebantur: proximos duos a populo, Maium a

maioribus natu, Iunium a iunioribus, caeteros ab

ordine quo singuli erant: Quintilem usque ad Decembrem perinde a numero. Varro autem Roma nos a Latinis nomina mensum accepisse arbitra RQ tur.auctoreS eorum antiquiores quam urbem suisse satis argute docet.itaque Martium mensem a Ma

te quidem nominatum credit, non quia Romuli fuerit pater, sed quod gens Latina bellicosa 1 Aprilem autem non ab Aphrodite , sed ab aperiendo , quod tunc sere cuncta gignantur &na scendi claustra aperiat natura : Maium Vero non a maioribus , sed a Maia nomen accepisse , quod eo mense tam Romae quam antea in

Latio res diuina Maiae fit & Mercurio : Iu-2o nium quoque a Iunone potius quam iunioribus, quod illo mense maxime Iunoni honores habeantur : Quintilem , quod loco iam apud L. tinos suerit quinto: item Sextilem ac deinceps ad

Decembrem a numeris appellatos r caeterum

23 Ianuarium & Februarium postea quidem addi tos sed nominibus iam ex Latio sumtis : & Ianua rium ab Iano, cui attributus est , nomen traxisse : Februarium a Februo. est. februum quidquid piat purgatque , & februamenta purgamen'ῖo ta: item februare purgare & purum sacere : Februm autem non idem usquequaque dicitur. nam aliter in aliis facris februatur, hoc est , purgatur. in hoc autem mense Lupercalibus, cum Roema lustratur, filem calidum serunt,quod Februm appellant. unde dies Lupercalium proprie februatus,& ab eo porro mensis Februarius x ocitatur EX

SEARCH

MENU NAVIGATION