Fulgor Fulginii in splendoribus sanctorum sive quà beatitate coelitum, quà Sanctimoniae laude illustrium personarum Fulgineae Civitatis propalam edit sacra, quae cogitavit elogia cum suis notis r.p.d. Julius Ambrosius Lucentius ..

발행: 1703년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

Et ulterius videns plures Ecclesias , vel a falsis Prophetis,& Pseud Apostolis subverti, vel deviare a rectitudine fidei

coram, & scripto monet, corroborat, arguit, & ad viam Ueritatis reducit, ut ex Ioanne Friedo de. Scriptoribus Eccles. lib. I. c. a. par. 3. Et si in Epistola ad Romanos Is . de se co testatur inquiens : Sic autem praedicavi Evangelium hoc, non

tibi nominatus es Chrsus , ne super alienum fundamentum ad carem Oe. Ibi ex modestia loquitur Apostolus, & quippe posuerant fundamentum alii Apostoli, ipse tamen vel labendiatum instauravit, vel inchoatum perfecit aedificium, qui-nimo tanquam egregius agricola seminavit bonum semen, plantavit mirificas arbores. Qui dixit: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit. Ex his igitur satis etiam , superque constans haec Veritas est; cum potestate Apostolatus introisse in sortes omnium Apostolorum Paulum, & in eam etiam Petri Romanam Petro consimilis in Apostolatu , cui tamen subdebatur tanquam celsissimo culmini omnium Apostolorum , & cum facultate ordinaria perpetud duratura Dominici Ovilis supremo , universalique Uicario .

Caeterum praerogativa Apostolatus Pauli ea est, ut cum nude pronunciatur hoc nomen Apsolus per Antonomasiam Paulus intelligitur: ut advertit S. Augustinus ad Bonifacium lib. 3. c. 3. dicitur insuper Princeps Apostolorum similitudinarie cum Petro, & caput Nationum, & quod obtinuit totius Ecclesiae Principatum quoad eminentiam doctrinae, laborum , & molestiarum , non autem quoad eminentiam supremae, universalisque potestatis, & jurisdictionis , quae unice erat in Petro, & ad dexteram si quando adstans Petri visitur, honoris ergo doctrinae est, & universalis praedicationis , & insuper, quia repraesentat Ecclesiam Gentium Sinagogae praepositam , quarum Magister praecipuus in vocatione ordinatus fuerat a Deo . Fuit pariter cum Petro aedificator

Romanae Ecclesiae, & Romanus Episcopus, non proprie , &

42쪽

in rigore , sed similitudinarie, &' in officio Adjutoris Petro subordinati ; quia ut habetur in textu cap. Romana extra de appell. lib. 6. Episcopi , & Adjutoris idem est tribunal. Sed de his videsis Epiphanium haeresi 27. , Eusebium hist. lib. 3. c. a. Leonem Magnum serm. I. de Petro, & Paulo. Adri num.I. Epist. 89. Gregorium VII. in Conc. Rom.VII. Ambrosium in Carminibus de SS.Petro, & Paulo,Adrianum II. Epist. I. ad Basilium Imp., & nostrae imbecillitatis adest Apologeticus discursus jam typis consignatus , quo expurgamus a conum ili impostura de re Ecclesiastica literaria meritissimum Virum ex ordine S.Benedicti Abbatem Consta linum Cajetanum in nostro ad Italiam Sacram opere tom. I. ubi de Casinensi Episcopatu col. 6 Ia .agimus quisque contrarium crocitans suo silentio perditus, nil habet, quod obloquatur Paulinae Majestatis obrutus Luce. Et jam progrediamur ad ulteriora.

AD URBEM FULGINIAM

Umbrorum clarissimam.

ELOGIUM III.

Lucem in Umbris dum nomeris Lector

FULGINIUM nempe

Non unum irradiatum Ipundore Sed

43쪽

Is Sed Nobilitatis antiquitate Religionis firmitate

Literarum excellentia honorum insigniis Copia divitiarum armorumque decore LUCIDISSIME EFFULGENS.

UΜ3RIA hoc tempore notissima Italiae Regio ,

Augustissima oliin , quae nunc angustiori limite clauditur, a Picentibus Septentrionem si spectes , Meridionalem si plagam respicias confinia habet Patrimonii,& Sabinae, cui oriens Sol Aprutinus est, subtrahit sero Perusinus ager . Umbros authores habuit, Italiae populorum a

liquissimos illos, qui variis gestis bellis , sedibus suis pulsi sunt a Tyrrhenis, trecentis, & amplius deletis illorum oppidis, Regio Tyrrhena permansit, quae nunc Etrusca est. Inde emissus Umber Transtyberim sua tentoria posuit, latio simamque Provinciam sibi instruxit Etrusca feliciorem . An locus incolar, an incola fecerit nomen loco, adhuc lis sub judice est. Ab Imbre Umbriam , qui dicunt, hi sane ab indigenis nomen accepisse ferunt, qui e Noetica stirpe magno Cataclysmo subtracti, superstitesque inundationum imbribus , Umbri sunt dicti, & Umbriam , idest Imbriam, primo

nuncuparunt, quam incoluerunt regionem. Vel sane, quod ea Italiae Regio ab his tunc primum, cum facies terrae iterum inhabitari coepit, suos advenas Umbros ab Umbra denominaverit; quod ipsa circumsepta montibus Apennini altiss-mis, nimium obnoxia soli, Umbrosa esset, & Umbria appellata: alii vero ab Umbrone Etruriae Fluvio cognominatam scribunt,

44쪽

scribunt. Delatum inde nomen gentis antiquae novae regioni obvenit, ubi plurimas inter, quae emerserunt, illustriores Civitates, Fulginium caput extulit ad Omnium rerum ubertatem in extenta planitie : & Fulginium , quae, & Fulginia dicta haec Civitas est, vel a conditore Fulginio Umbrorum Duce, vel quod illam admirarentur mortales amaenissimo in loco sitam , & prae caeteris claro sub coelo irradiatam Solis fulgoribns , ut de ea scripsit Nicolaus Perottus Archiepiscopus Sipontinus , Soxoferratensis , natali solo gloria Umbrorum , in sua Cornucopia . Et hinc jam primo exuberans hujus Civitatis fulgor ab origine, & antiquitate; quod ab omnium antiquissima Italiae gente progenita fuerit, & ante Urbem futuram rerum Dominam septingentis circiter triginta annis suos habuerit natales : quod equidem ad Patriae suae decus non trepidatafirmare Iacobilius, cum de ea disertissime agit, ad Umbrosi a Tyrrhenis pulsos ejus exordia reiiciens, deque his non temnendos testes adhibet in dissertatione Fulgines Civitatis, quam vernaculo idiomate cudendam curavit anno I 6 6. &ibi pag.Α- Et haec nobilitas fulgidissima est, quae petitur ab antia

quitate,ut advertit Philosophus lib. 3. Top., & a. Rhet. IEte nitas enim , quae solius Dei est , nullis creaturarum modulis, sed suo tantum Trisagio commendatur; & antiquitatem, quin magis sapiunt, eidem cum propius accedant , nobiliora sunt. Carthaginem Virgilius, Italiamque ab antiquitate celebrat primo dineid.

Urbs antiqua fuit Tirii tenuere Coloni Carthago . Eu locus usesperiam Graii cognomine dicunt

Terra antiqua potens armis, ct ubere gleba .

Quod si illustrior ea nobilitas est , quae ab antiquitate petitur, si quam praeserunt claritatem praeclariores Italiae Provinciae, hanc ab Umbris derivatam agnoscunt, quorum in sinu complectebantur, cum Umbria latissimos fines antis

C quitus

45쪽

quillis commensurasset, cuius rei fidem Desunt plures effossae de sinu antiquitatis marmoreae inscriptiones, quae celebriores Italiae Provincias apposito praenomine Umbriae extollant, uti sunt Umbria Tuscia in Piceno , Umbria Sabina, Umbria Crustomina, Umbria Fidenata , Umbria Senonia, Umbria Camertes. Quod si tam latum ejus sinum apud antiquos

meditemur, inter celebriores totius Europae regiones Umbria accensenda est, uti de ea , imitati dissertationem Jac hilli in opere de SS. Umbriae to. I. insignes Scriptores ena

rasse comperimus : Plin. Dc. cit. c. I 6. , O lib. 3. c. S., ct Iq. lib. s. c. 32. S. IIdor. Etimol. l. a . cap. . Diom Alicam. I. I. Fr Leander in Ital. de Umbria, ct Thusia . Ciatius p. I.I. I. ct r. hist. Petrus . Merula parte a. Cosmogr. I.q. c. I 8. 2I.2q. Pomponius Mela l. a. cap. . Iadocus Hondius m nova Ital. deseripi. de Umbria Strabo , Paterculus , Ptolomatis , Livius

ι. y. Cato de Orig., ct alii. Ab his Umbri antiqui, seu prisci nuncupantur, & Vetus Umbria , & quandoque Aborigines dicti , id est sine certa origine , quod investigabilis sit eorum

antiquitas , adeoque super caeteras Italiae nationes magnae

vetustatis decora produnt, sed jam ad Fulginium clarissimam Umbrorum sedem redeat noster sermo. A principio Fulginium habuit suae genesis Duces,paruit de in Etruscis Italiae Regibus , quibuscum pugnam facere in

Romanos ad Imperium orbis inhiantes, Romamque subiagere dirin intentant anno C. V. 4 3. exterriti, fusique Fulginates cum sociis victoriam dcdere Fabio Maximo Rulliano Cos. Ductorique Romulei exercitus, quem , & audaciae ultorem senserunt, excidio a propriis sedibus extorres ficti: Sed nec satis maturati fuga , qui ad poenitentiam mutari debuissent, noviter bellum instaurant bellantium turmis ad mixti caeteris Umbris, Etruscis , Gallis Senonibus, Samnitibus , agnovere arma Romana nulla Imbrium vi demergi posise, quae in immensum jainjam attollenda forent, superum sic auspice Numine. Fractum iterum hostilium robur tot Legionum

46쪽

gionum , eodem vindice Fabio, cum caeteris perdomiti sunt Fulginates ann.C.V. 38. , ut de his rit. Liv. Dec. I. lib. 9., ct 1 o. Blondus Sabell. Tarcagnota vol. I. par. I. Nec ideo inglorius Fulginas miles , quia vacua in alios contulit armat laboris , & periculi militaris officii fungi cupidus , experiri cum Romanis animumque, virtutemque suam voluit. Signa deinde pacis, amorisque a Romanis accepit Fulginium libertatem , & Romanam civilitatem inter Romanas Praefecturas connumeratum ann. V.C. 488. & quippe inter eas , in quibus nundinae agebantur, & hujus conditionis Praefectura loci dignitas est ; ut recitat Sextus Pomp. Fes. lib. I . Hinc opes,& aurea Civitas si forum ibi vigeat nundinarium , quod δcusque nunc haud imminutum perdurat apud Fulginates: quare in id respicietes Fr. Hieronymus Capugnanus , &Franciscus Scottus in Itis. Ital.in Fustin. dixere. Fulgineum

mercatura dives, maxime vero rerum saccaro coopertarum ,

Nundinis valde frequentatur . Et nundinationum tempore ab immemorabili, & ex Summorum Pontificum accessione

privilegiorum quinque delecti Praetores e consilio, & gremio nobilium Civitatis jus omne sustinent in Civitate, ejusque districtu agnoscendi, terminandique causas omnes, sive civiles , seu criminales summarie , simpliciter, & de plano , sola facti veritate inspecta, & manu regia . Quod equidem , quid magnum est , ad claritatem Civitatis comprobandam, cum Praefecturae studio opes in Nundinis, & auctoritas Civiabus accedant.

Sed anno post quarto ad majorem Populi Romani commeatum delecta haec Urbs , Municipium dicta est, & una subinde e lectissimis Umbriae Civitatibus, quae praecipuo Romano foedere claruerunt. Et hinc Fulginii Fulgor magis excrescit, quo magis ejus imago sublimiori claritati accedit summae nobilitatis, quae omnium maxima est,Romani Imperii. Hujus igitur in potestate fuit, sicut Sol astris , caeteris locis suum splendorem communicare, & honoris titulos tri-C a buere.

47쪽

huere. Hane suscepit bene gerendar Reipublicae rationem Populus Romanus: eos qui suae se potestati primum submisissent, non subditos, sed socios , amicos , concives, & gl riae, honorisque omnis militaris consortes habere : decretumque est , ex quo in Regni societatem , & in Civitatem Italos vocarunt, Gallis etiam Cisalpinis, & Venetis idem

honoris impertiundum esse; & UNivERsos IrALos ROMA Nos NuNCUPANDos EssE, ut apud Strabonem legitur lib. F. Geograph.

Modicum erat inter Praefecturas connumerasse Fulginium rnam etsi jure Civitatis donabantur loca in Prtfecturas assumpta, tamen Praefecti Romani jure obstricta erant. Si vero Virtus Civium majora exposceret, ad Municipii decora assumebantur. Cicero Cn. Lerium Flaccum praefuisse in

Praefectura Fulginate commemorat pro Lucio Var. orat. 2.nt in fragm. operum Cicer. apud Priscian. Gram. uintil. lib. . O s. c. I 3. qui & Cajum Ancarium Rufum c Municipio Fulginate Disse asserit. Quantum foederis, & gloriae habuerit haec Civitas apud Romanos , depraehenditur, dum simul cum Camertium sede extollitur ab eodem Oratorum Principe pro L. Cornelio Balbo in orat. ubi inquit: A te ex conjuncti Ma , atque amicissima Civitatefortismum quemque esse desectum ; neque Fulginatium , neque Camertiumfoedere esse exceptum, quo minus eorum CIUIbus a Populo Rom. praemia Virtutis tribuerentur . Quantum praesidii fuerit Romanae rei Fulginium , arma , & Uiros Publio Cornelio Scipioni jungens , in Africam ad bellum militares, cum ducerentur Legiones, narrat Silius Italicus lib. 8. Acies Fulginea in asperrima quaeque irrupit, subiitque sortiter, cum bellum ad Cannas faciundum esset. Quod, & saepius praestitit effuso agmine , sive ut Principem Urbem adversus hostes tueretur , sive ut hostes , exterasque gentes in ditionem Romani nominis traheret. Et merito Municipes facti Romanorum Fulgi tes, ea ratione, quod etsi Romano sub Imperio esscnt, suis tamen legibus viverent , & cum jure suffragii muneris

omnis, Diuitigod by Gooste

48쪽

2. Iomnis, honorisque cum Romanis participes fierent. Sed cum non adeo firma fides sit humanarum rerum , quae deinceps labefactari non possit,cum socialeMarsicum bellum exarsit,&contra gliscentem Romanam rem ad defectionem vocarentur circumvicini populi, cum caeteris contra Romanos dextras

armavit Fulginium . Ast Romani, qui primum improspere pugnax erant, dein reassumptis gladiis Victores Marsos ad internicionem usque delerunt, & in Fulginates jamjam graviter saevitum a Lucio Poctio Catone Cons. Rediere ad Romanum foedus . Sed frequentiores aliquando cum ebullii en tinter Romanos civiles seditiones a Fulginatibus in partes distractis vario exitu dimicatum est . Post declinationem Romani Imperii Barbarorum in Italiam irruentium, & Fulginium absorptum est inundationibus. Verum hoc mirum :Quo magis hostilium cladium impetu depraedata deliciebatur haec Civitas , eo generosiori animo a suis Civibus in pristinum statum restituebatur . Contigit tamen, quod aliquando muris exuta, variantis fottunae posteritati exemplum tale fuerit ; ut eam appellaverit Appianus lib.4. Cisil. Beli. Imminutum quoddam , & ignobile oppidum & sicut lolim Roma crevit Albae ruinis, ita Fulginii pristinum splendorem

refecerunt ruinae conterminae Civitatis Foroflaminii.

Forum Flaminii parum a Fulginio distans quondam celeberrima Civitas , & Romanorum Municipium, suam originem reiicit in eum Cclum Flaminium juniorem Cons. cujus genitor C. Flaminius , magnis sumptibus Flaminiam de suo nomine illam Viam stravit , quae ab Urbe per Umbriam Ariminum usque ducebat: opus tamen inchoatum a Patre, ex eo genitus Flaminius perfecit, ingredique voluit Flaminiensem, cui sui nomen imposuerat, Civitatem : hanc evertit Luitprandus Longobardorum Rex anno redempti Orbis Tqo. , quo met adverso fato excisum etiam Fulginium

fuit. Flaminienses igitur, Fulginates, aliique attigui populi suis laribus , tectisque nudati in unum convenere , dc ex rui

49쪽

extulere muros, & murorum intra circuitum aedificia co

struxerunt. Nec fidam in posteriam quietem recepit Fulgianium . Centum post annos plurimum desaevientes Saracenos persensit: anno deinde yrs, , & 92 . Ungharos irruentes sustinuit: indoluit cedens modo Guelis , modo Ghi bellinae factionibus. Cum deinceps armorum potentia in Frideria cum II. Imperatorem recidisset, hujus fortunae arridens Fulginium, contra jus societatis in Perusinos, Perusinumque agrum irruit, ut Imperatori morem gereret. Hinc Iacessitus Perusinus Populus injurias Vindiciis delevit,& quod malum, quod infelix esset Fulginatibus dedit anno salutis Ia 8a. Sed quae nequissima conditio temporum *pius adversi irrogabat, avertere cupiens Fulginas Civis, conversus ad Superos, Votis imo depectore ductis, praesidium , auxiliumque de alto imploravit ann. Ia 89. Nec omen visum est cecidisse in ca . sum : siquidem opitulante sanctissimo Fulginatium Episcopo Feliciano ut coelitus revelatum fuit quievit haec Civitas,& praepotentior armis , opibus , literis , pacisque artibus facta , solius Romani Pontificis suave Imperium agnovit, &colit, usque modo. Ante , & post reparatam a Christo Do-' mino salutem Fulginii fieri mentionem comperimus et ini de eo scripsere,praecipui sunt Cato Censorius lib. de origin .Urbis.

Latii. Cicero Orat. pro Lucio Corn. Balbo, pro M. Varrone , pro Lucio Vareno Caesar lib. s. de bello civili, Silius Ital.lib. l. 6.ct 8., Plinius 3., Titus Livius infuis lib.ὼ I. que ad Io. , Appianus Alexandr. lib. s. de hei. civil. , Scotus , Campagnanus in Itin. Ital. parte I. Priscianus lib. 7. de Arte Grani. Blondus Bal. Illu r. lib. I. ubi de Umbria , Nicolaus Tignosius de Origin. Fulgin. , Sigismundus de Comitibus Fuia ginas celebris Scriptor in Comment. , ct bis.fui temporis , Fr. Jaeobus de Bergamo lib. I 3., Volaterranus lib. 6. Geogr. , M.Leander Albertus in Umbria , Zacharias Lilius in Areυ. Mundi, Marius Niger in Geogr. , Durantei Dorius in hist. Trincias

50쪽

Gineia, Felix Ciatius m . Perus p. I., Pomptius Compagno-nus in Regia Picena , Marcus Guaazus, Laurentius Scra erus , Merula , Cluerius , Maginus , maiangus , Arturus , Panvinius , nosser inbellus , Baronius, σε laudatus Jacobillus , aliique plures apud ipsum . Et hoc plurimum confert ad verae nobilitatis fulgorem probandum , cum magna laus sit, ex omnium sententia , laudari a dignis Scriptoribus , suumque nomen ad posteritatis memoriam in libros referri, &exprimi aeneis , marmoreisque tabulis, & quod aliquod magnum hac in re sit, Virgilianum illud carmen effatur

Georg. 3.

Tentanda Via es, qua me quoque possim Tollere humo , Victorque Virum volitare per ora. Ueruntamen nullus moveatur, quod quandoque Fulginium Oppidum , & Fulginates Oppidani apud antiquos Scriptores nuncupentur, ut habetur apud Plinium lib. 3. cap. Iq. allegatum a nostro Ughelloto. I. Ital. in descript. Ecclesiae Fulginatensis. Quisquis enim pervoluerit vetera historiarum documenta , & iuris codices , proculdubio praecipuis etiam Civitatibus hoc oppidi nomen assutum fuisse comperiet; cum saepe indifferenter legatur , eandem Civitatem Oppidum , & Urbem appellari: ut late observatur in ipso linguae latinae thesauro in verbo oppidum. Quod si aliquando oppida ab Urbibus in eo discriminantur ; quod V bes majores, amplioresque sint, oppida vero minora, &obscuriora , procul id a Fulginea Civitate , quam Roman rum faedere claram , nobile , ac perantiquum eorumdem Municipium , & Praesecturam agnoscimus . Ravenna Urbs undequaque celebris, ut notat Rubeus in hist. Raven. fol. mihi Io. saepius ab antiquis oppidum nuncupatur. Uni quippe Rome propter maximam super omnes excellentiam Urbis nomen servatum videbatur, ut habet Cagnol. in prodem. E. in s. Illud vero n. 274. Centossorenius Iurisconsul. in sua consul. impress apud Barbos tu can. a. dist. 8 o. imcipa

SEARCH

MENU NAVIGATION