Fulgor Fulginii in splendoribus sanctorum sive quà beatitate coelitum, quà Sanctimoniae laude illustrium personarum Fulgineae Civitatis propalam edit sacra, quae cogitavit elogia cum suis notis r.p.d. Julius Ambrosius Lucentius ..

발행: 1703년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

qcip. Posita constit. in sin. versic. Non ob at. Et quidem injure habemus exemplum in proarm. ff. in s. Haec autem, &in J. Illud υero. Ubi Berytus prius Civitas, postea vero oppidum dicitur ; cum tamen Berytus Civitas sit Metropolitana in Provincia Foeniciae aequalis Tyro constituta ab Impp. Valente , & Theodosio in l. unica, cap. de Metropoliatana moto lib. I I. ex his igitur satis illibata perdurat nobilitas , & fama Civitatis Fulgineae , ab ipsis suis exordiis. Nec ideo quis gravetur , ex eo, quod inibi nundinae exercerentur non Fulginium ex ea praefecturarum classe accensendum sit, cujus vigore etsi incolae Cives Romani acclamarentur , non suis tamen legibus uti possent, nec c suo gremio Magistratum extollere, sed Romano jure, & imperio omnino obstrictos fuisse', cum Municipii, & Colonis praeclariora quaeque facinora sustinuisset; Ea enim erat celebriorum Urbium in Italia conditio ; ut ex Municipio fieret Praefectura, & vicissim Priefectura in Municipium transiret, &ex utroque Colonia , & utrumque ex ista, & in Urbe exinde forum nundinarium celebre haberetur, ut de his Suetonius , Festus , aliique . Si Civitatis splendor ulterius postulandus sit a literis, quos , quantosque viros Fulginium ediderit omnium scientiarum, & liberalium artium genere cultissimos rememorat Jacobilius, ubi agit de Scriptoribus Umbriae, & Fulginatium Chronicis. Contuetur orbis universus literarum fulgorem,& Delix ea Respublica est , in qua vel Philosophi regnant, vel Reges Philosophantur . Nonne, & Fulgentissimus nobilitatis gradus est doctrinae eminentia, & eam habere perfectionem intellectus , quae est res per suas causas intueri Hanc animi, ingeniique sortem celebrat, Virgilius a. Georg.

Foelix, qui potuit rerum cognoscere causas , Atque metus omnes , ct inexorabile fatum .

Fulgidissimum nobilitatis sertum auxere, ex Urbe

Fulginii , qui inde prodeuntes ad varias locorum , & pers

narum Diuitigoo by Corale

52쪽

narum dominationes assumpti fuerunt. Purpuratos Patres , Sacrorum Principes , Regularium ordinum Praesides , sivo Generales , Provinciales , Abbates cum Pontificalium usu, Rectores Civitatum, Romanae Urbis Senatores duos, &Gubernatorem , Fidei Inquisitores , Summorum Pontificum Consiliarios, & a secretis, aliosque summis dignitatibus exornatos celebrat allegatus Iacobilius. Quod si eκ Tacito a. Hist. & Is. Ann. Vetus, ac pridem insta mortalibus p tentiae cupido : Eaque cunctis asseritibus sagrantior : Quia , ut Salustius scripsit: Natura mortalium aυida Imperii es, quo magis fulget dominio , eo nobilior est, cum alioqui discrimen nobilitatis sit , servire, & caeteris subdi, & id lo ge siit a perfectione naturae integrae, cui Dominamini a Deo dictum fuit Genesis cap. I. Cum rusticitas, & barbaries ob lapsum naturae occupavit Orbem , & perfidus frater in fratrem innoxium irrupit , tanta temeritas deprehendit homines , ut terram, quam divisit eis , & jura Deus in funiculo distributionis , simul ti multuarie confunderent, & turpissime invicem sibi usu parent. Hinc factum consultissime, quod armis Principes ,& Populi sua quaeque tuerentur , & arrepta recuperarent :& arma si juste adhibeantur justitiam decorant. Et apud

Romanos eo in pretio erant armorum Praefecturae, quod gloriosum certamen gloriosus subsequeretur triumphus radeoque ex armis nobilitatis splendor exoriebatur , de cujus

decore librum edidit Lucanus , Aneidos conscripsit Virgialius , & Priami nobile bellum cecinit Horatius . Arma lit ras fulciunt, & si togis cedunt; sine armorum praesidio haud in pace togati suam vitam ducunt. Qualis , quantave fuerit Fulginatium laus in armis Iacobilius rememorat, qui plures insignes Viros memoratu dignos enumerat, quorum gi ria in armis latissime diffusa auro pretiosius bellicosum se rum illustrantes Patriae suae clarissimum fulgorem addide-

53쪽

Sed quod accensis mi , & fulgentissimi honoris , splendorisque Fulginiae Civitatis celebre , Populi Religio est ;quam in Fulginatibus extollit Romanae elocutionis Princeps Iocis supra allegatis , asserens : Fulginates Viros valde retia gisses fuisse , Et hoc equidem ex eodem Oratore de Arusp. respons Romanorum suminae laudis fuit: Non calliditate, aut robore , sed pietate , ac religione omnes Gentes, natione6que superavisse . Et licet pietas, religioque Ethnicorum falsa fuerit, ea tamen , quae secerunt, laudabiliter ita fecerunt, ait plausum promeruerint, quamvis non ad finem verae pietatis , religionilque referebantur . Ita S. Augustinus docet, bonas, & laudabiles esse Infidelium Virtutes lib. de Spir. , ctiit. cap. 29., ct Epis. . ad Marcellinumscribebat, Romanos suam Remp. auxisse Virtutibus, & si non habentes veram pietatem, custodientes tamen sui generis probitatem . Deum quoque ostendisse in Romano Imperio, quantum valerent civiles etiam sine vera Religione Virtutest & fortius divino ex ore lib. I. Machabarorum Virtutes Romanorum egregie

commendantur cap. 8.

Singula haec obiter enunciavimus , quae ad efformandam , stabiliendamque nobilem Civitatem , Civesque ingenuos conducunt. Sed inter decora plurima , & si millena enumerentur, in omnium Virtutum consessu sublimitis lauget pietas, & Religio; unde serio dixit Lactantius lib. s. Inst. cap. ao. Nihil esse in rebus humanis Religione praesam rius , eamque summa vi oportere defendi. Hac Pietatis , Religionisque significatione quantum potuit pro ratione illorum temporum , quibus veri luminis splendor non illuxit mortalibus, effulsit ut Roma Fulgianium, cui par cum Roma Tulliani Eloquii plausus datus agnoscitui: quod si ex eo promeruit Urbs Princeps orbis S. Doctoris Augustini Elogium, in hac parte felicissime commendatur etiam Fulginium , Umbrorum vere Fulgor, jucunditas, & delicium , cum illustratum fuit Dei veri cultu

54쪽

seeundum instituta Evangelicae veritatis, cui terque, qu terque dignus excitatur plausus ab arce Solis , & cujus digna Polo in terris attollitur acclamatio Fulgoris Iu spLENDO-

Iaus SANCTORUM .

Episcopus, & Martyr Fulginas.

ELOGIUM IV.

Exulta o Cimitas Splendidis um nomen Fulgoris Nunc tibi ades, Suos ad te diffundit radios Empyrea Lux Converte gemina tua Lumina E caelo illapsum tibi intuere Solem

Cardine ab utroque Orbis Sanctiore IERUSALEM N ROMA Prodit Dei fidem Fulginio laturus Errorum tenebras fugat Evangelii Lucem aperit

Verusque Fulgor Fulginium illabitur Factusque Evangelica Lampas Magnus in medio tui Apostolus D a coisin

55쪽

Carissi Pastore dignam Fulginatium Agit sedem Deipara sacrat s Apostolo Petro

Suoque tandem cruore illustrat

Succedentium Gloria Passorum .

Notae s

spoldus nominatur, Petrum Apostolorum Principem in fide magistrum agnovit Ierosolymis adhuc commorantem , a quo in Italiam missus Fulginium venit: Velland cum ipso Apostolo Petro,Britto Hierosolymitano, alitiaque comitantibus Romanum iter aggressus est , Romamque ingressus Claudio Imperante anno salutari quadragesimo quinto, qui omnes Sacris initiati a Divo Petro aliquanditi occulte fidei propagationi insistentes, multos Christo repererunt. Apostolica Romana legatione munitus Britius ad Umbros, aliasque gentes abiit, qua auctoritate plures cum ordinasset variis in locis Episcopos , Cryspolitum Fulginatibus attribuit, aliisque Umbriae populis eo in munere praesto esse voluit, quos ex gentibus sua praedicatio ae vocas- 1 et ad Evangelii lucem ; quare Vectonienses, & Nucerinos suo Apostolico Praesulatu decorasse comperitur. Quos ad Dei cultum vocaverat, sacras pariter Aras habere voluit; aedes ideo statuit in Dei honorem per Umbriam variis in locis . Fulginii cum Apostoli Petri intellexisset triumphum per Crucem consumatum , titulum eidem erexit, & alterum in honorem Deiparae Uirginis , prior , tempore corrodente , , penitus taddem erccidit ann. I 6I . alter pro Cathedrali diutissime

56쪽

tissime inservivit , extat adhuc Collegiata Ecclesia intra murorum ambitum , quae extra primitus constructa fuerat. Denique multos cum crudisset in fide , miraculis , & Doctrinis Umbriam implesset, plurimis superatis Levissimis tormentis , gloriosissimi martyrii palma sectus medius potitus est in coelo die ra. Maii Christianae salutis anno 93., quod contigit Vc-ctonii , ubi Corpus honorificentissime sepelitur sub Ara maxima Ecclesiae esus nomini sacrae Uectoniensium praecipuus dictus Patronus, a quibus ossicio colitur , & celebri annive saria solemnitate gloriosi certaminis triumphus memoratur . Ad fidem adduxerat Crispoidus Bubulcum , qui aratro terram dum proscinderet feralibus luporum dentibus arreptus jam ipse in frustra proscindebatur, ni accurrens Crispoidus ab eorum rabie miserrimum coelesti Imperio liberasset. Ita ereptus Bubulcus Crispoidi meritis , & gratiar Christi id tribuendum agnoscens Christum confessus est , & pro Christo cum Crispoido ignes , tormentaque varia cum defatigasset , capite caesus martyrii coronam promeruit. Cruciatuum sociam , & capitalis sententiae conῆrtem habuit Bubulcus Teutillam Crispoidi sororem . Bubulcus iste e X Ughello,

loco allegato , Baruntius nuncupatur , a Bovum cura Bobulcus tantum enunciatur in Actis SS. a Papebrochio , & En-sthenio ad diem Ia. Maii , ubi arantem inquiunt invasisse Lupos diversa per montis latera prope Bellonam saepius discurrentes, & in postertim inde secessisse fugatos ab animarum Pastore Crispoido . Ughellus enarrat Bubulcum hunc una cum alio Christi Confessore, Vincentio nuncupato, inat dito crudelitatis genere a Praefecto devorandum sitisse lupis objectum , & utrumque ereptum a Crispoido ab ea immani lacinia. Hoc siquidem contigisse potuit lupos excitante tyranno in eum, qui ab ultranea luporum Levitia immunis a Crispoido fictus jam primo fuerat,& nnnc secundo eos perdomuisse agnoscitur . In laudatis SS. Actis edicitur, Teutillam fratris agoni liccurrisse cum duodecim mulieribus, qua

omnes Dipitigod by Cooste

57쪽

omnes captae, Idolis sacrificare nolentes post varia poenarum genera )ussae sunt in mammilla torqueri: denique plumbatis caesae ad coelum evolarunt. Nec ideo cum Teutillae certamen indicavit Ughellus, diluit illud duodecim mulierum , quod silentio involuerit. Sed & mentem convertamus ad tempus Crispoidi adventus in Italiam , Fulginatemque Sedem , & Umbriae Apostolatum . Authores allegati operis de Actis SS. Crispotidi hujus gesta referunt ad Diocletiani Imperium ,& collegae Maximiani , authographo ducti Uallicellanae Bibliothecae: quod equidem Martyrum gestis consonat , eorumque eXp ditioni factae ab Apostolo Petro ; sed ibi dum legitur, eos suscepisse martyrium sub Diocletiano, & Maximiano, excluditur ob nimis longam temporis distantiam missio facta ab Apostolorum Principe, & ne Apostolica expeditio destruatur, quae nervus hujus quaestionis esset , & perstet lectio integra de tempore martyrii sub Diocletiano, exploditur tempus personalis cxistentiae Apostoli Petri, & refunditur in perpetuum munus supremae Sedis Petri , cujus vigore quiliabet succedens Summus Pontifex Petrus est. Sed solida , legitimaque historica enarratio omnium ante inspectam Vallicellanam Scripturam cum de expeditione facta a Petri persona semper intellecta fuerit, non est, quod pro elucidatione i Diocletiani temporis effugium sit ad Petri sedem , vice Petri personali existentia, & semper idem Apostolicum munus: Ughellus, & Jacobilius incontrovertibiliter tenent Crispol- dum fuisse primum Fulginatium Episcopum , & quippe ill cescente aurora Christiani luminis , quae primam diem mortalibus Ethnicis aperuit in hisce oris, quando & apparuit

Apostolorum opera Romanis in arcibus . Et hoc morali cem titudine firmatur consensu omnium Umbriae Ecclesiarum , quae cum de his Sanctis agunt, omnes mente una consentiunt

ad haec loca advenisse Petro impellente, Claudio Imperante,& demum per orbita martyri sub Domitiano migrasse ad Coelum. S. BRI-

58쪽

Episcopus FulginaS.

Exiguo Israelitidiam coetu Petrus profligaturus Amplis am Idololatricam turbam Eritio Apostolicum sceptru in umbros consignat.

Horruit Sathan Feracem suam excetram

Ignito Divinis imi Verbi gladio

Perditam cernens.

Nodosis Virtutum fustibus Magis quam Pontificio Pedo Cum dejeei et Cralpolytus

Inferni insurgentes Hydras Ad Coelum sece fit claro martyrii successu. Tanti jacturam Protoparentis. Cum deflet Fulgimum Supplet Britius

Proficuus Umbrorum Pastor Et bonus Praeceptor Profunda aterna Sapientia Theoremata Desiniens Ad

59쪽

- etera Lucis auras

Fulginium ducit Et docet Dominicum custodiri diem Per quatuor anni tempora ieiunium servari Donaque s Sacrificia

Pro mortuis offerri. Denique argumento ad Hominem In Chrso ut probetur Deus. Cruentas per clades sapius traductus Finem in pace excepit.

D E hoc Britto agunt, Ferrarius in Catalogo Sancto

rum Italiae die V. Septembris, verbis his : Apud Spoletum S. Bruti Episcopi , cullus Ecclesiae Spoletina Episcopusfuisse traditur . Item antiqua documenta Ecclesiarum Spoletanae, & Fulginatensis; prioris Kalendarium ad praefatam diem de eo sic enunciat: Apud Spoletum S. Britti Episcopi, ct Confessoris, duplex. Et in utriusque Episcopii aula majori inter coeteros Praesules extat depictus Britius iste cum stibjecto lemmate apud Spoletanos : S. Britius primus Archiepsopus Spoleti: Fulginates vero de eo sic subscripsere : S. Britius Hierofobmitanussuccedit Iocio in Episcopatu ann. 93. Et adnotandum obiter hic est : non ex eo, quod in Aula Spoletana S. Britius altituletur Archiepist pus, ut sunt, qui contendunt, ipsum sustinuisse Metropoliticum

60쪽

tieum jus in Umbros e sede Spoletana, & Spoletanam Cathedram aliquandiu fuisse totius Umbriae Metropolim ; ea conjectura ducti; quod S. Britius plures apud Umbros instrutuerit Episcopatus, & in his Episcopos ordinaverit. Hoc equidem non Metropolitica ordinaria potestate, sed speciali, . personalique delegatione ab Apostolorum Principe Petro sibi concessa : ut iis temporibus ad incrementum fidei, & ad fidei pascua ducendum novellas Christi oves pluries ab ipso Petro, & proxime succedentibus Romanis Pontificibus perbelle , & ad tempus provisum fuit. Atque constans ea vemitas est , & circa sacram Ecclesiae oeconomiam ; Italiam omnem inspexisse Romanos Pontifices primaevis iis temporibus non solum Maximo generali Pontificio, sed ut propriam Provinciam speciali Archiepiscopi jure ; et si quem alium rememorare fas est in Italiae, seu confiniis, seu conterminis locis , is profecto fuit Aquilejensis Archiepiscopus , longiori post tempore Patriarcha dictus, & huic adde Mediolanensem Archiantistitem. Antiquiori Ecclesiae arvo unus resonabat Custodum Christiani Gregis titulus , & is erat Episcopi, &in Ecclesiae Episcoporum Conciliis , nullus observabatur Ordo praeferendi in sessionibus, qui ampliori non unius Dioece- sis , sed alicujus Provinciae cura fruebatur : quare in Bracarensi totius Galliciae Metropoli Civitate ) Concilio habito anno 363. provisum fuit, quod quisque Episcoporum ratione antiquioris ordinationis praecederet, his tamen Archiepiscopi, seu Metropolitani praeserrentur , ut ex ejusdem actis habetur can. a . Quod vero nomine Archiepiscopi resonet Briatii Praesulatus, nil confert ad comprobandum Archiepiscopale Metropoliticum jus. Siquidem non semper ad illud refertur sublimior aliquis Pontificius titulus simplici Epist pali pastoritia. Fuit olim Ecclesiis usus indiscriminatim Epis.copos vocitare Summos Pontifices , ut pluribus ostendit Baronius in notis ad diem 9. Aprilis , & recapitulat t. a. A nal. ad an. 2I6. n. 9., quod nunc reservatum videtur Summo

E Pontifici

SEARCH

MENU NAVIGATION