장음표시 사용
61쪽
Pontifici liomano , & solus inter Pontifices Maximus dictas, qui & simpliciter Episcopus nomenclatur, sed Antonomastice ; ut idem advertit Bar.an. 349. num. 7. , & olim Episcopi omnes dicebantur Papae , quod de solo Romano hodiε Pronunciatur: ut ex eodem ann. I 6 F. t. a. , & Archiepiscopi denominationem communem fuisse observat simplici cuili-het Episcopo , qui Metropolitano non subiicieretur, Macrius in Hierolex. Verb. Archiep. quin immo , & ex vulgi abusu Episcopos quoslibet Metropolitas olim fuisse nuncupatos. Sed de his misius in nostra Italia Sacra, quam ex nostro Ughello excribimus, & jam praelo damus , retundentes plurium opiniones, qui nimio seducti Patriae amore res sitas , suosque Lares plus aequo extollunt. Fuit praeterea alter Britius pari sanctitate, & gestorum fama apud Umbros illustris; sed unius , alteriusque acta
adeo confusa leguntur , ut unus , idemque alter accensendus esset, nisi longeva intercapido temporis unum ab altero ,
quam maximE discriminasset. Prior siquidem , de quo nunc agimus, missione sibi facta cum amplissima potestate ab Apostolorum Principe Ierosolymis in Italiam, Romamque venit,& ad umbros divertit, Evangelicum lumen super ipsos eis dit , Spoletum sede Episcopali auxit, indeque jura suae delegationis Umbris dixit, & pro Christi fide saevissimo in agone contendens, in somno pacis quievit, ebulliente sub Domitiano secunda persecutione in Christianos circa ann. 97. die 9. Septembris. Posterior Britius inter Umbros item fulsit fervore praedicationis Evangelicae, & culmine Pontificiae dignit iis , qui post saevissimos pariter in odium fidei cruciatus cum aliquantulum respirasset ad requiem Sanctorum advolav it die 9. Iulii circa ann. 3 s o. Et ipse annorum plenus, qui immani seritate serocientem in Christi oves agnoverat, senseratque Diocletianum . Hunc ipsum reserunt Martulae ordia natum Episcopum a S. Cajo Romano Pontifice . Martula.
sive Martana Urbs est in Umbria in finibus Tuderii sui memoria
62쪽
moria tantum clara, eo in loco olim exurgens, qui nunc dicitur S. Maria in Pantano. Sublato Ioanne per orbita Martyrii Ecclesiae Spoletanae Britius , ne periclitanti gregi in ea immanissima Diocletiani persecutione extremi quid mali contingeret, annuente Romano Hierarcha , siniui cum Martulana Spoletanam pastoritiam gessit, donec usque Spolet norum Pontificius decor a S. Silvestro Papa S. Martiali delatus est.Joannes iste Patruelis frater asseritur posterioris Britti, qui a priori nedum temporum prolixitate , sed di natali solo discriminatur, cum antiquior Ierosolymae Civis, alter A tiochenus sit Anastasio piissimo parente , & aeque nobili progenitus , quo suadente cum germano fratre Eutitio , & n vem patruelibus , spretis mundi illecebris , & Imperatorum contra Christi consessores edictis , Romam ad sacra Limina ,
ubi pro Iesu honore vitam profunderent, advenerunt omneS.Cajus Pontifex Divini amoris incendio ignitos coram se genuflexos contemplatus advenas ad instar Apostolorum duodenarii numeri clericali militiae eos omnes adscripsit,uno excepto Anastasio ad decrepitam aetatem jam vergente, eisque
praedicandi Evangelium potestatem fecit ..Sed jam furente Iuliano Apostata, Anastasius ad Aquas Salvias tertio ab Urbe lapide ductus ardens martyrii desiderium implevit diequinta Decembris, cujus meminit Martyrologium Rom. , &Baron. in notis ad eam diem , sed locus reticetur. Filii , &ex fratre nepotes Roma abscesserunt, quos inter Britius Pontificio chrismate delinitus Martulae consedit, Ioannes eodem
ordinante Cajo Papa Spoletanis Divinum jus dixit; ex iisdem Proculus Interamnensibus praefuit. Duos igitur Brittos statuendos esse existimamus, tum ex antiquis Spoletinae, &Fulginatensis Ecclesiarum tabulis, tum ex antiqua traditi ne , & usu utriusque celebrandi anniversariam memoriam. Quod autem horum acta adeo invicem confundantur, ut ex his unius, alteriusve gestorum veritas haud facile indagari
possit, ipse Baronius in notis Martyrolog. ad diem s. Iulii
63쪽
cum de secundo Britto agit, ipsa iam fere praeterit, inquiens,
qualiacumquesint. Et in notis ad decimam diem Decembris cum recolit solemnia SS. Martyrum Abundii,& Carpophori, horum acta admodum depravata deplorat: qui tamen ex antiquis documentis Spoletanae Ecclesiae ex eo glorioso agmine , adeoque generoso asseruntur stipite , qui cum nuper Iaudato Anastasio Antiochia Romam appulerunt. Iunioris Britti , seniorisque vitam descripsit Iacobilius to. r. de Vitis SS. Umbriae, cui plures adstipulantur magni nominis Scri tores . Et ex his rem enucleat Ecclesiasticae historiae peritissimus Aloysius Lippomanus Veronensium Episcopus , qui in iis , quae excripsit sex voluminibus de Vitis Sanctorum seniorem Hierosolymitanum , & juniorem Antiochenum Britium firmissime commemorat. Utrique plura erecta sunt templa in Umbria , & alteruter proprium locum tumuli habet; antiquioris ossa conquiescunt in Ecclesia S. Petri prope Spoletum sub Principe ejusdem ara, quo in loco pia religione jam primum a Fidelibus terrae commendata fuere , & quotannis celebri festivitate excoluntur die nona Septembris sub ritu duplici in universa Spoletina Diarcesi , Recentioris vero Briatii devotissime secuto obitu circa annum 3 o. die nona Iuliis acri Cineres in ea S. Mariae in Salustiano reconditi sunt Ecclesia , quam ipse in Deiparae honorem excitaverat tribus secus milliaribus ab Urbe Spoleti , & quae ab ejus nomine deinceps cum superextructo oppido S. Britti nomenclationem accepit; ibique occurrente singulis annis memoriali obitus die festum solemne in ejusdem honorem celebratur. Sed & quatuor anni tempora, & Dominicum diem servari,& oblationes pro fidelibus destinctis offerri cum ex traditi
ne Apostolica commendatum habeamus , & senior Blitius id
quippe suis ovibus observanduin imposuit.
64쪽
Confessor S. Constantii Perusini Episcopi, & Martyris Fulgi, natis, sacri Corporis
Nec leωi putes inter Fia inii Fulgores
Nactus praeceptores primos in Umbris Emangelii Pracones Alacer Christi miles acer in hostes
Et suavit subjecit Chrisiadum jugo.
uat peritore fervido Suo irriguo santuine Messem exhilarare Emangelicam Donec triumphali Cruce
65쪽
Fulginium Fulgeat. Plura qua inter de Leviano Memorare gessiret elogium Haud obscuro atramento
Ea clarestant gestacuod Divino delectus consilio Angelo Duce
Fulginatis Mart ris Perusiaque Pontificis
uentum Corpus Dradiatum fulgore caelesti Dum ei caelitum lumina paeana canunt Sustulit humeris Et foeda ceu rabie Luporum Treetur ab impiis uos re in agnos conversos Chrisi coacremavit ovili
Atque Constantii Pastoris feretro Colla submittere jub it .
o mirandum pietatis opust cui funeris lucem foedare cupierunt oculorum deperdito lumine Lethale nefas detestantes. Novam in lucem rediere Tanti
66쪽
Tanti operis Coadjutores facti. Pietas hac in Constantiu Constantiique loculum Constanter fecit Seu blandientem mundum seuJerocientem
Uiros A nosse vis quos sibi suppares
Levianus genuit MICHAEL JOANNES EUSEBIUs NICOLAUS
Duxit ceu Martyres Passura voluntas
CU M s. Constantius Patritius , & Pastor Perusinus
gravioribus disciplinis ad normam Christianae piet tis primum a nobilissimis sui&Genitoribus instructus, dein Clericali militiae adscriptus a S.Herculano Perusinorum Pontifice,eoque magistro plurimum cum prosecisset in castris Ecclesiae , demum eidem per Martyrium sublato, Clero , &fideli populo acclamante successor datus est , Sumaeo Pont, . fice
67쪽
fice Λ. Pio Primo circa ann. I 6 . Gentis iuae haereditariis opibus in pauperes dispersis, praedicatione, vitae exemplis , & ingentibus patratis miraculis pluribus in locis cum propemodum gentilitatem evertisset ad Trivium Fulginatem post plura tormenta capite obtruncatus est die 29. Januariian. 17s. aetatis suae I. Relictum feris Corpus illico ab Ange- Io tutelari semel, iterumque pulsatus per visum inde elevari,& ad tumulum deferri didicit Levianus humilis Fulginas,
Vir simplex, & rectus, & constanti animo coram Deo ambulans . Ast dicto obtemperans inter noctis tenebras coelitus praesignato inferendum tumulo dum extincti Praesulis corpus quaeritat, luce superna circumfusum conspicit, & quam sit Pretiosa mors Sanctorum, ab Angelorum ibi psallentium tur-ha inteIligit: subire onus jubetur , & abire cum ea defuncti sarcina in viam Iucis , quae inter pietatis opera est , mortuos sepelire : sed vix gressum movet, cum in impios incidit quatuor tenebrarum Principis satellites , qui dum thesauro ex agro sublato vim facere audent, invisibili sauciantur vulnere,& ex vulnere caeci facti dedecora sua dessent, & deprecante Constantii spiritum pro iis Leviano, ad lumen mentis, &oculorum veniunt, & ipsi facti spectaculum Christianae pietatis simul cum Leviano succumbunt oneri, bajulantque ad lepulchrum prope Perusina maenia, ubi mansiuncula extructa anachoresim duxerunt simul omnes usque ad obitum . Consantio superstitum virtutes fuere in convertendis ad Christum Ethnicis, & cum jugi compunctione, & vitae austeritate comprobare omnibus , Christiadum ritum , Angelicam esse vivendi normam. Deque his hoc mirandum asseritur; quod inter saevissimas contra fideles persecutiones impune contestantes omnibus Christi Divinitatem in pace quieverunt. Ubi sepulchrum effoderant Constantio, & eorum sunt recon
data Corpora , ibidem postmodiim fidelium pietas perhonorificum Templum excitavit de nomine Constantii Perusinorum Patroni, & eadem Urna excepit cum Constantio S. Leviani ,
68쪽
viani, & quatuor Illuminatorum iacia ossa. Accessit deinde
peculiaris cura Alexit Presbyteri in exornando sub ara m jori Constantii loculo an. Ia os . , & in cujus extremi agonis loco etiam Fulginates de ejus pariter nuncupatione Ecclesiam substruxerunt, quae postea an. Is 27. bellorum ingravescente procella demolita fuit. De Constantio, & Leviano Ughellus noster tomo I. Ital. Sac. in Fulginatibus nu. 3. &Perusinis nu. a. ubi varii Scriptores adducuntur, qui de his Sanctis Elogia retexerunt, qui licet non eodem anno , seu . una , eademque die promeritas laborum coronas in aeternae vitae consortio perceperint ; eorum tamen , qui Leviano per insigne miraculum restitutae illuminationis oculorum visum Evangelicae lucis etiam sortiti sunt, adhaeserunt, communeque cum ipso hospitium carnis cum spe simul inde transv landi ad patriam coelestem obtinuere, pares quoque simul
Verum in his tempus demigrationis invertitur . Ugheulus siquidem inter Fulginates loco superitis allegato Constantium martyrio coronatum dicit an. I7s. sub Carisio Praefecto , & M. Aurelio Antonino Imp. subinde cum de Co stantio in serie Perusinorum agit id evenisse scripsit ann. I s,& ad hunc annum propius accedit , Felicis Ciates ex ordine Minorum Conventualium satis eruditi Scriptoris sententiam secutus in hist. Perus. , & adducitur a Iacobillo t. I.SS.Umb. ad diem a qJan. atque vice anni I s .ibi edicitur annus I sq. Et quippe si Constantium S. Herculani Perusinorum primi Episcopi alumnum asserimus, ut ejus Ecclesiae tabulae firmissime testantur , cum S. Herculanus persecutione desaeviente sublatus fuerit anno circiter salutari yo.& ipsi datus successor fuerit Constantius , aequior est sententia , quae Constantii Praesulatum non protrahit in adeo prolixiora tempora, ad annum videlicet usque I 73. quo anno, qui eum ex his humanis ereptum fuisse opinantur , aetatis annum percurriss etiam tradunt quadragesimum primum, & Perusini Pontifi-F catus
69쪽
eatus circiter undecimum . Quod si Herculanus primus Perusiae ordinatus Episcopus impetrata missione ab Apostolo Petro , cujus magisterio in fide edoctus , Romam venit cum Britio Umbrorum deinde ApostoIo , aliisque sociis , de cum ab anno Dominici natalis 37.sive 38. usque ad 93.plurimum insudasset in regimine sibi commissi gregis, quo lancea trans. verberatus curam ovilis transmisit in Constantium, inverisimile satis videtur Constantium protraxisse vitam usque ad annum I7s. Et ipse Iacobilius cum de Herculano agit tomo primo pagina mihi 679. his certe consentit, qui in Consta tio aliter dictaverat. Quae vero Baronius incerto calamo in notis Martyrologii ad diem 7. Novembris de Herculano, deque ejus in sede Perusina scripserat,enucleat noster Ughel- Ius in Perusinorum Catalago , cum secundo seu juniori Herculano pariter Martyre seniorem hunc primum p ponit Baronio, qui tunc temporis latebat. Nobilibus ex Anglia atavis dictis ex insula Albionia de Albioniis Constantium ortum duxisse apud Perusinos tradit laudatus Ciattus , dein nuncupata de Barzis familia, quae Perusiae, Eugubii, & apud Picenos in oppido S. Constantsi nomen suum protendit: pariterque narrat demortui Constantii germanum fratrem in Angliam ad gentis suae originis locum remeasse , ibique titulum in Martyris Constantii ho
Anachoreta, & Martyr Fulginas.
ELOGIUM VILGemmeis Martyrii fulgoribus. Fulgineo Natali
70쪽
Coronatorum primum Intuere IOANNEM Sole digna circumnectendum corona
Apostolici jubaris p intueberis in eo
Fulgorem cum tenebris commutare nescius Non expavit Seu tormenta seu cades Seu mortis supplicia teterrima Et ne a luce sua excederet
Areri is nexibus Anachoretica disciplina Se devinxit Ut testimonio fidei probatus
Circumiens in melotis in pellibus caprinis Egens angustiatus afflictus In solitudinibus errans In Montibus in Speluncis in Cavernis terrae Hoc implens quod antea edixerat Paulus Heb c. I I. uuid ultra undique tutus Per omnia tentatus
