Interim adulterogermanum cui adiecta est vera christianae pacificationis, et ecclesiae reformandae ratio. Per Ioan. Caluinum

발행: 1549년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

ar INTERI M diae diuinae ae Christi merito nititur se quE

eisdem committit, accipit promissionem spiritus.&sic iustificatur per fidem in Deum. secundum scripturam, ut ei non solum remittatur peccatum, sed idem etiam sanctificetur&renovetur per spiritum sanctum: ea nanque fides impetrat donum spi ritus sancti, quo diffunditur charitas in cordibus nostris. Quae quatenus ad fidem & spem accedit, ea tellus per iustitiam inhaerentem vere rustificamur Haec enim iustitia,fide, spe ac charitate ita constat,ut si aliquam harum iu st tiae huic subtra-Σeris, eandem ipsam mancam planc relique

ris.

De charitate & bonis operibus,

Charitas autem quae est finis praecepti& plenitudo legis, simulac iustificationem ingreditur, ecunda est,iam que omnium bonorum operum semina intra seipsam includit: quae ut parata est ferre bonos iustitiae fructus, ita fert eos in instificatos quam primum, "ies debet, ei que operandi facultas impe

dimento aliquo non adimitur. Itaque fides. quae per dilectionem non operatur, non videtur uiua ,sed sterilis potius ac mortua, autore Iacobo. Quinimo homo quantalibet fide praeditus si ei desit charitas , manet in morte, Vt Ioannes testatur, cum praesertim charitas iam

12쪽

INTER I Μ. 32 esse debeat pars vitae aeternat in nobis Inchoatae, ct tandem per glorificationem perficiendae. Quanquam enim fides & spes desinent.

cum migrauerimus in illa aeterna tabernacula. charitas tamen manebit, & in eadem ipsa introibit,ut secundum eam beatissime vivere,ac Deo, qui tum nobis erit omnia , sempiterno

aevo frui possimus . Est tamen fides nihilominus vera, qua Christiani ab infidelibus disce nuntur, quatenus scripturis & reuelatis a Deo assentiuntur, etsi eadem a charitate disiuncta

sit.

Ex hoc maximo Dei dono quod quanto magis in nobis augescit, tanto magis vetustas carnis nostrae imminuitur, quae manant tanquam e fonte bona opera . ad salutem cuiusque iustificati tam necessaria sunt,ut qui ea non fecerit continuo, gratiam Dei amittat, & ioanis tanquam palmes inutilis excindatur a Chri stra, ct in ignem proiiciatur,vtChristus ipse in Euangelio suo docet.' Et quanquam opera haec talia sunt, ut Deus iure. quodam suo ea a nobis exigere possit.& sancti, etiam si omnia quae ex eis praecepta sunt, fecerint,& agnoscere dc dicere debeant se esse inutiles seruos: tamen ctim ex charitate Dei profluant ,& gratiae Dei effectus. sint,ac quia Deus secundum suam voluntatem

operantibus mercedem liberalissime pronib

13쪽

14 . INTERIM. sit: eadem & temporalium bonorum,& aeter nae vitae remuneratione dignatur, secundum - . Apostoli testimonium, inquientis, Abundate' 'Τ' '' in omni opere bono scietes quod labor vester non est inanis in Domino. Non enim est iniustus Deus,ut obliviscatur operis vestri & dilectionis,quam ostendistis in nomine eius.

Ac iustificati iam ut serui facti iustitiae,

membra sua exhibentes serua iustitiae ad sanctificationem, cooperante gratia, bonis operibus abundant: & quantb magis eisdem abundant tanto maiora iustitiae incremeta ipsis adiunguntur,ut qui iusti sunt,iustiores fiant. Ne Verearis, inquit Scriptura, iustificari ad mo tem . item , Qui iustus est iustificetur adhuc.&. Qui in Christo fructuosus est, repurgetur a Patre coelesti,ut fructum copiosiorem ferat. ut Christus ipse docet.Et haec est illa ex operibus iustificatio, de qua Iacobus fraterDomini. Quod reliquum est , etsi opera a Deo mandata,vi necessaria ad salutem, sunt praeci- avt.is. puer urgenda, iuxta illud Christi: Si vis ad vitam ingredi, serua mandata : quae tamen praeceptis su peraddita aut pile aut honest..susci. piuntur: ipsa et ni commendanda sunt,ne aspiritu sancto multa horum in scriptoris sanctis commendante, discrepemus t Alias relinquere aut vendere omnia,& sequi Dominum. Item seruare virginitatem aut continentiam.

14쪽

INTERIM. rs bonum & utile non esset. Quinimo David,

cum saltaret ante arcani, iure fuisset irrisus a LRQ. et . Michol i item, Paulus frustra remisisset salaria su muum iis, quibus verbum Dei praedicauerat. Breuiter, discernenda sunt opera supererogationis,quae supra praeceptum vi ve bo Chrysostomi utamur fiunt,ab iis quae contrd fiunt. Haec enim Christus ipse damnat,visermentum pharisaeorum : at illa Spiritussanctus,in scripturis loquens,commendat, inquiens:Voluntaria oris mei beneplacita fac Do- P usa

mine.

De fiducia remissionis peccatorum.

H c cauendum est, ne aut homines sa- cIamus securos nimis, sibi que fidentes,aut anxia dubitatione in desperationem impellamus. Itaque clim Paulus dicat, se quidem nullius peccati conscium, sed in hoc tamen non iustificatum asse homo non potest sine dubitatione propriae infirmitatis aut indispositionis. credere sibi peccata remissa esse. Sed tametsi non debet se in seipso iactare, non ita tamen terrendus est,ut de promisis Dei de que mortis& resurrectionis Christi efficacia dubitet.& desperet se remissione peccatorum& salute consequi posse t quin ei omnis spes & totius fiduciae certitudo esse debet in praecioso saguine Christi, qui effusus est propter nos, ct propter nostra salutem in quo ipso respirare nos

15쪽

is INTERIM.atque confidere & possumus certo & debemus,confirmante nos Spiritu sancto, qui daeteitimonium spiritui nostro, quod simus Filii

De Ecclesia. Nunc de Ecclesia, quae est uniuersitas Christi fidelium, agendum videtur. in quam

Spiritus sanctus ita contrahit ac iungit ren tos atque Christianos, ut sint una domus, vinnum corpus ab uno baptismo & una fide: quae autore Paulo γ una est in omnibus Christianis. Itaque necesse est, vitam Christianorum.

ut ad persectum finem,quis tendit Ecclesia, perueniatur,bonam esse ac piam: nemo tamen sibi ipsi persuadeat,vllam vitae probitatem sibi profuturam esse, nisi se huic fidelium unitati& communioni iunxerit atque accommodauerit Sit igitur Ecclesia domus Dei viventis& corpus illud. cuius caput est Christus: multi enim unum corpus sumus in Christo,inquit Paulus. Pro hac Ecclesia idem Dominus noster Iesus Christus se tradidit,ut eam sanctificaret, mundans ipsam lauacro aquae in ve bo vitae, ut exhiberet sibi gloriosam, non habentem maculam, aut rogam, aut aliquid hu-δω- iusmodi: sed ut sit sancta de immaculata. Accbm Eeelesia unica sit illa columba & corpus unum,certe ut hanc solam spiritu suo sancti-

16쪽

INTER I M. MItaque quatenus ad sananda hominum

delicta poenitentiae remedium monstratum est. eatenus etiam confessio poenitentis, cum enumeratione peccatorum, nobis commendata videtur : quare ut Sacramentum poenitentiae tanquam salutare & necessarium probandum est populo Christiano, ita ipsa etiani

confessio & peccat*rum enumeratio, quae Vinon minus laxanda est, ita vicissim non nimis astringenda. Delicta enim quis intelligit Ita piaLis. que enumeranda sunt peccata . quae non quidem anxie nimis, sed tamen diligenter cogitanti & sese excutienti in mentem veniunt.

Quae autem in mentem non Veniunt, generali confessioni recte includuntur, ct nihilo ea

minus remittuntur . quam si ea confitendo enumerasset. Et quoniam hic ex absolutione quaeritur venia, nori tantum oneris imponit confessio, quantum consolationis absolutio credenti affert.

Iam etfi illa satisfactio, quae culpam &ceternam poenam expiat, soli Christo tribuenda est , Satisfactio tamen quae in poenitentiae fructibus consistit, maxime autem ieiunio , eleemosyna ct oratione siue a nobis psis suscepta, siue a parochis & dispensatoribus Sacramentorum iniuncta si ex fide Scharitate peragitur, peccatorum causas excindit, ct peccati reliquiis medetur, ac temporalem poenam

17쪽

34 I N T E R I M. vel tollit, vel mitigat, & in exemplum denique adhibetur. Sed ut ad absolutionem sacerdotis in qua consistit vis Sacramenti Poenitentiae, redeamus: forma eius & verbum tale esse debet, ut qui confitetur, audire atque intelligere possit, sibi virtute, merito ac beneficio Christi, peccata remitti, iuxta huius institu Dan. io. tum & verbum: Quorum remiseritis peccata,remittuntur eis. Nam hoc munus est Dei. cum ministerium sit sacerdotis,ut verbis Ambrosii utamur.

De Sacramento Eucharistia .

Qui iam per sacramentum Poenitentiae reuixit in Domino.ei item necesse est ali.& in

bono spirituali crescere. Instituit igitur Christus Sacramentum Eucharistiae sub visibili specie panis & vini, quod verum Christi corpus& sanguinem nobis praebet. & hoc spiritualitabo vnit nos sibi ut capiti & membris corporis sui, ut in ipso ad omne bonum enutriamur,& cum sanctis in eoru neque communio-3.cψr Ip ne augescamus per charitatem. Vnus enim panis. unum corpus multi sumus, omnes qui ex uno pane participamus,inquit Paulus.Forma autem huius Sacramenti, sunt verba illa

solennia,quae Christus ipse dediti Hoc est corpus meum. & iterum: Hic est enim calix san-

18쪽

iNTERIM.

fuinis mei,&c. Quod si igitur Christo & ver

o eius tantum tribuimus, quantum debe, mus: dubium non est, quin simulac verba eadem accedunt ad panem & vinum, ex his fiat verum corpus di verus sanguis Christi, quatenus panis ac vini substantia in verum Christi corpus & sanguinem transmutatur quod qui. negat, idem Christi omnipotentiam in dubium vocat, ct eundem ipsum vanitatis insimΛ- Iat: quo magis cauendum est,ne indigne hoe

Sacramentum sumatur. Scriptum est enim

Nam qui edit aut bibit indigne,iudicium sibi

edit ac bibit. non diiudicans corpus Domini. Propter hoc multi inter vos infirmi sunt ac imbecilles,&dormiunt multi. Indigne autem sumit Sacramentum illud,quidunque aut aliter de eo sentit quam oporteat, aut non verbresipiscit. Nam ut Augustinus inquit, mutet vitam,qui vult accipere vitam, nam si non mutet vitam, ad iudicium accipiet vitam : ct ma- . sis ex ipsa corrumpitur.quam sanetur magis. Occiditur quam vivificetur . Itaque probanda est consuetudoEcclesiae,quae hominem non anth ad Sacramentum Eueharistiae ducit. quim poenitentiae Sacramentum eum repurgarit. Habet Eucharistia vim roborandi in bono spirituali: cui rei non saneullus est locus, nisi repurgatio peccatorum antecesserit. In quo ipso imitari debemus bonos medicos,

19쪽

INTERIM.qui non ante praebent quae roborare ac confirmare possimi, quam malos humores e corporibus eiecerint: quod nisi secerint, non prosunt aegroto,sed magis obsunt. Iam quanto maior hic adhibenda est cautio, ne indignb sumas: tanto plus consolationis capiunt, qui eucharistiam digne ac pie sumunt, di cogitant se pane e coelo descendente, qui vitam dat mundo, vesci: & ex hoc verum atque spirituale robur contra Omnia mala. percipere.

De sacra unctione. Sacramenta,quae paulo superius posui inus, magnam sane & multiplicem utilitatem

seneri humano asserunt: tum aut ex vetustate carnis languςntes regenerant. aut regeneratos, in gratia quam acceperunt,confirmant:

aut relapsos, in gratiamunde deciderunt, restituunt: aut restitutos,Christo firmius uniunt: in quem Vsum, eum que se lutarem, non deest Sacramentis gratia Christi sed haec potius per eadem veluti instrumenta hominibus tribuitur. manquam igitur horum Sacramentorum utilitas latissime per omnem vitam patet, tamen ne homo, chiri aegrotat, desideret subsidium peculiare, quod hoc eius periculOsissimo tempore: vel corpori ipsius subuenire. vel animam contra ignita satanae tela munire possit, institui est unctio lacra, ad quam Ora-

- la tio

20쪽

tio Ecclesiae accedat . hanc Vnctionem primi exercuerunt Apostoli, qui mandato Domini - ad praedicandum Euangelium missi, daemonia ςiiciebant.& oleo ungebant multos infirmos.& sanabantur. Quae utique sacramentalis &mystica, non medicinalis aut corporalis, Vnctio fuit:ad quam inter initia fidei, externa etiam corporis sanitas, quasi quoddam inte me sanationi, signum, consequebatur, quemadmodum in aliis sacramentis,ad commendationem & confirmationem rudis adhuc fidei. interna virtus externis & sensibilibus signi,& miraculis demo strabatur.Nunc erb adulta di corroborata fides, signa quae infirmis dantur, non requirit. Huius mysticae&salutaris unctionis a Domino fundatae ritum,quo admini st rari eam conueniat , Apostolus Iacobus 3 promulgauit: Infirmatur quis in vobis inducat presbyteros Ecclesiae,Vt orent super eum, Vngentes eum oleo in nomine Domini:& orat o fidei salvabit infirmum, & alleviabit eum Dominus,&c. Quanti autem in Ecclesia esse debeat testimonium fratris illiusDomini.testimonium dicimus: imo vero promulgatio: qua cum fecit legatus atque Apostolus Christi. Christus vi I se factam proculdubio ratam habuit. Qui igitur contemnit hoc sacramentum.Christum ipsum contemnere,& gratiam quam hic per unctionem sacram nobis quo-

SEARCH

MENU NAVIGATION