장음표시 사용
31쪽
48 I N T E R I M. cociliarent,& salutem ipsa mererentur,sed veper haec externa sacrificia ventu ri sacrifiati, in
quo redemptionem omnium Deus promiserat, memoria in animis hominum subinde excitaretur, fides confirmaretur, & fructus eius credentibus,& in virtute venturi sacrificii sperantibus applicaretur . Et ut quoties ista sacrificia celebrarentur , homines cum aliorum beneficiorum Dei,quae continua eius benignita te accipiebant,tum salutis suae per prbmissum reconciliatorem accipiendae, gratis animis re-
Nullum itaque siue sub naturae , siue sub Moysis lege sacrificium per se Deo placebat, quippe qui iis quae offerebantur. se non iuris. s. digere saepe protestatus est. Si esuriero inquit: non dicam tibi: meus est enim orbis terrae &plenitudo eius . Nunquid manducabo carnes ,rix taurorum, aut sanguinem hircorum potabo
Sed quatenus haec visibilia sacrificia, inuisibi
lis & futuri sacrificii Sacramenta er ni,si quis ea in fide a Deo promisit reconciliatoris obici 'ilis et, hoc agens his externis sacrificiis , ut fidem in venturumChristum ostenderet,& salutaris istius sacrificii fructum, quem iam & fide coceperat,& firma spe expectabat, in se transferret, & Deo pro tantis beneficiis animi sui gratitudinem declararet: vi que talia sacrissicia & Deo grata, & ofierenti salutaria erant, nulla
32쪽
INTER I M. τ .sseat & sonet Christus: ita extra eam bona gratiae suae tribuit nemini. Qui igitur in communione huius corporis non est, nihilo magis Spiritu sancto vivificatur ad salutem aeternam,
quam ullum membrum naturale a corpore suo abscissum atque auulsum ad vitam naturalem : eo quod spiritu vitali ab uno suo capite
defluente. non amplius vegetatur . Itaque credendum est,neminem extra EcclesiamChristianam & communionem eius spiritualem. vitam aeternam consequi posse . Communionis autem huius eam este rationem, ut cum
spiritus Christi ab eo ut capite delabasur in
corpus suum, hoc est,Ecclesiam de omnia membra eius permeet, singula membra percipiant ex eo,quantum sibi satis sit ad salutem &quod singulis bonum contingit, id omnibus commodare,atque adeo uniuersitati ipsi consulere. Nani ut ait Apostolus crescunt mem-βph bra in charitate per omnia in illo,qui est caput Christus: ex quo totum corpus compactum S connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem uniuscuius que membri, augmentum corporis facit in aedifieationem sui in charitate. In tali coniun i. cii , ctione,atque societate hominum, 'st summa Coniunctio,dum membra pro se inuicem solicita sunt. Et siue patitur membrum Vnum. ςOmpatiuntur omnia membra : sae gaudet
33쪽
18 INTERIM. Vnum membrum,c5gaudent omnia membra. Et quanquam Ecclesia, quatenus constat membris talibus, quae secundum charitatem vivunt,sanctorum est tantum . di eatenus
spirituelis & inuisibilis : eadem tamen etiam sensibilis est, qualem Christus ipse monstrat inquiens: Dic Ecclesiae. Ad hanc eandem pertinent Episcopi, qui regunt populum , quem Christus sanguine suo acquiuuit. Pertinent alii item ministri. Dedit nanque Deus quosdam quidem Apostolos, quosciam autem Prophetas,alios verb Euangelistas,alios pastores& doctores . Ad hanc eandem Ecclesiam pertinet verbum Dei,quod in aures insuit: pertinent Sacramenta, pertinent Haues ligandi a que soluendi pertinet potestas coercendi per excommunicationem, pertinet ius ordinandi ministros Ecclesiae, pertinent vocationes ad munera Ecclesiastica, pertinet denique ius sanciendi Canones. Debent autem quae ad sensibilem& externam Ecclesiae partem partinent. seruire ad consummationem sanctorum, in opus ministerit,in aedificationem corporis Christi. Iam in Ecclesia non solum sancti,sed etia mali,ut eius membra, licet arida,versantur: vnd. eamChristu, modb reti in mare iacto, & tam bonos' u m malos pisces compraehendenti. modbagro seminato, bonas fruges di zizania simul
34쪽
INTERIM. 1sserenti,comparat: nam qui membra facti sunt Ecclesiae per baptisma recidunt saepe in crimina: faciunt que se seruos peccati atque aeternae damnationis reos. Et quanquam gratia communionis sanctorum & spiritualis ecclesiae amittunt, hetrent tamen nihilominus in exte na Christianorum societate atque Ecclesia: audiunt verbum Dei,& Sacramenta capiunt,&alia item sensibilia cum Ecclesia habent communia , nisi vel per excommunicationem tu
stam vel per Schisma,vel per Haeresina,vel per, defectionem 4 fide Christiana abscindantur. Misera est quidem conditio eorum,qui expec, cato mortali languent,& a spirituali communione remoti . in periculo aeternae damnationis versantur . Sed quia tamen eis verbum Dei audire,& Sacrameotis item uti licet, vibliter hisce tanquam instrumentis diuinae gratiae in communionem Sanctorum restituita cilius possunt: praesertim cum in Ecclesia etiam externa Spiritussanctus salutem perve bum Dei & Sacramenta operetur. Verbm.
Schismatici.Haeretici, & ὲ fide Christiana desciscentes,quia non solum a spirituali, sed etiam externa Ecclesiae societate seiuncti sunt. quandiu in hoc calamitoso sunt statu , non habent quo possint iuuari ac recreari. Imo tanquam membra a toto Ecclesiae corpore abscissa, in suam ipsorum pernicie putrescunt, non
35쪽
, '' INTERI M. digni qui in ulla corporis Christi parte consi,
stant,cuius unitatem tam turpiter scindunt atque lacerant. Hinc illud Apostoli: Hominem haereticum post unam ct alteram admonitionem deuita, sciens quia subuersus est qui hu
iusmodi est, ct delinquit, cum sit proprio iudi
De notis & signis Ecclesiae verae.
Ac quoniam varii sunt coetus humanae . consociationis , operaeprectum est notas de signa,quibus Ecclesia ab liis societatibus humanis discernatur,nosse : cym praesertim, qui ab Ecclesia vera deficiunt , Schismatici atqRehaeretici constituant suos coetus, eis que auethoritatem & nomen ecclesiae adiungere non dubitent,& alii eorum alio in loco Christum esse dicant: a quibus ut caueamus nobis, ChriMM stus ipse monet. Sunt igitur signa Ecclesiae a. Tim. r. verae, hoc est, magnae illius domus,in qua non solum sunt vasa aurea ct argentea, sed & Ii-
nea ct fictilia,st quaedam in honorem . quee
am in contumeliam : doctrina sana,& rectus Sacramentorum usus, quibus ab Ethnicorum ct Iudaeorum coetibus Ecclesia disiungitur: quorum utrique & sana doctrina, ct Sacramentis Novi testamenti carent. Tertium signum est.Vnitas,quae vinculo charitatis & pacis continetur,ac membra Ecclesiae ita conglu
36쪽
tinat, ut non solbm quod perpetuus Sanctorum consensus ab Apostolis usque ad nos recepit &approbauit, idem sentiant , sed etiam idem loquantur,monente Apostolo: Obsecrox cor autem Vos per nomen Domini nostri 1esu Christi .ve id ipsum dicatis omnes, de non sint in vobis schismata i sitis autem persecti in eo. dem sensu,& in eadem sententia. Quartum signum Ecclesiae verae est, 'qubd sit Catholiea &uniuersalis,hoc est, per omnia loca & tempora dissu sa,& per Apostolos eorum que successores continuata usque ad nos, successione propagata usque ad fines terrae iuxta promi siones Dei: Postula a me, & dabo tibi gentes Piu haereditatem tuam, & possessionem tuam terminos terrae. item, Multi venient ab Occidente & Oriente, & recumbent cum Abraham, Isaac,& Iacob,in regno coelorum . item,Et eritis mihi testes in Hierosolyma, ct in omni Iudaea, & Samaria, & usque ad ultimum terrae. item, Et ego rogabo Patrem,& alium paracle . tum dabit vobis,ut maneat vobiscum in aeter Φφφη 'num, spiritum Veritatis , quem mundus non potest accipere.
Haec duo signa dis inguunt Ecclesiam christianam I Schismaticorum atque haereticorum gregibus . qui Vinculum pacis rumpunt:& a Catholica unione seipsos in suam ipsorum perniciem diuellunt, dum partem suavi
37쪽
1oan.io. Et si Scriptura, ut Christus inqgit solui non potest, ct idcirco immobilis & -άλhumana authoritate maior est: tamen fuit penes Ecclesiam authoritas discernendi scripturas veras ab adulterinis. Hinc est ille Canon scripturarum,qui germanas a falsis, quae sub nomine Apostolorum atque discipulorum Domini obtrudebantur discrevit. Et ut Ecclesia huius ret authoritatem potestatem que habuit semper,sic etiam interpretandi atque adeo ex eisdem scripturis ei, ciendi & explorandi dogmata: quippe cum huic Spiritus sanctus non desit, qui ipsam in
. omnem ducat Veritatem , quemadmodum
Christus ipse promisit. Hinc illud Petri: Om-
nis prophetia Scripturae, propria interpretatione non fit.sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines , atque haec inter- pretandi potestas cum primis necessaria est in iis praesertim quae dissicilia sunt intellectu i id quod res i pia docet. Habet praeterea Ecclesia traditiones, a Christo & Apostolis per manus Episcoporum ad haec usque tepora delatas: quas qui conuellit,is negat eandem colunina esse & firmame- tum veritatis. Huius generis sunt baptismus - ' paruul
38쪽
paruulorum &alia. Constat item , potestatem coercendi atque excommunicandi esse pens s Ecclesiam, id que ex instituto Christi de potestate lig'R ui .iodi.huic consentaneum est illud Apostoli: ΤOl- i.cor.sulite malum ex vobis. Habet item potestatem Iurisdicendi. Nam cui competit ius coercendi, de potestas iurisdicendi deesse non potest. Ac,si questiones dubiae oriantur in Ecclesia habet quidem haec potestatem iudicandi de eisdem atque decernendi,id que per Synodum . de quod haec in Spiritu sancto legitime congregata,decernit, Spiritus ipse sanctus decernere videtur,iuxta illud Concilii Hierosolymitant i Visum est Spiritui sancto & no- si . Itaque saluberrimam esse Conciliorum 6 '''
autoritatem, dubitare debet nemo.
Et quod ex eodem Concilio Hierosolymitano intelligitur, est etiam penes Ecclesiam potestas constituendi Canones: id que ad utilitatem ecclesiae cuius potestas omnis est ad aedificationem,& non ad destructionem.
Habet Ecclesia doctrinam diuinitus traditam, quae populo explicanda est . Habet sacra de externa, quae pile& salubriter ad utilitatem Christianorum tractanda sunt atque ex
39쪽
plicanda,quo minus ministri, qui muneribus ad has res necessariis funguntur,eidem Ecclesiae deesse vel possunt vel debent. Ac munera quidem haec, omnibus Christianis communia non sunt verbm Deus ipse initio dedit quosdam quidem Apostolos,quosdam prophetas, alios vero Euan gelistas,alios autem pastores de doctores, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii. in aedificationem corporis Christi. Itaque tempore Apostolorum non omnibus data fuit potestas ad functionem munerum Ecclesiae, sed certis tantum , iisque ad eadem ipsa segregatis. Nam cum Antiochiae esset Barnabas Lucius, Manahen & Saulus , ministrantibus illis Domino cutiveas in actibus Apostolorum scripsit)ct ieiunantibus. dixit illis Spiritus sanctus: Segregate mihi Saulum & Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. Cauendum est igitur nobis, ne spirituale 'sacerdotium.quod omnibus christianis, quos
Spiritus sanctus unxit, commune est, cum hoc externo atque ministeriali,quod non omnium est,sed eorum tantum qui ad hoc vocati atque rite ordinati sint,confundamus: quod sine gra ui ac perniciosa ecclesiarum perturbatione atque calamitate accidere non potest.
De Pontifice summo &Episcopis.
40쪽
INTERIM . ashoe est Christi unum corpus,eo facili us in v-nitate contineri posset,etsi multos habet Episcopos,qui populum eius,quem Christus precioso sanguine suo acquisiuit, regant, id que iure diuino: unum tamen in remedium schismatis, qui caeteris omnibus praesit cum plenitudine potestatis summumPontificem habet. id 'que pro praerogatiua Petro concessa : quod ipsum quam utile sit ad auertenda ab Ecclesia schismata, satis constat iis qui non ignorant, 1 contemptu huius summi sacerdotis plerumque schismata orta esse, ut Cyprianus scribit.& res ipsa testatur . Qui igitur cathedram Petri tenet summus Pontifex , eo iure quo Petru s accepit a Christo, dicente, Pasce laoues meas,uniuersam Ecclesiam & gubernat, A gubernare debet. Qua tamen potestate sua uti debet non ad destructionem . sed ad aedificationem . Hanc autem plenitudinem pO- testatis sic videtur Christus Petro, eius que
successoribus dedisse , ut reliquis Episcopis
partem solicitudinis eius commis, non abstulerit, sed suarum Ecclesiarum di Dioecesitim veros iure diuino Episcopos esse voluerit.Debent autem Christiani homines &Pontifici summo. & singulis suis etiam Episcopis parere,iuxta illud Apostoli: Obedite praepositis vestris, qui vigilant pro animabus vestris.