Institutiones philosophicae Salvatoris Tongiorgi e Societate Jesu Philosophiae professoris in Collegio Romano ejusdem societatis Psycologia Theologia

발행: 1863년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

LIBER PRIMUS

DE viTA IN GENERE.

5. Pstopostrio I. Nulla vitae definitio melior quam quor a v teribus tradehatur: activitas qua ens sei 'Sum ni Ovet. Vitae desinitionem, quae et experientiae et loquondi usui plene satisfaciat, apud recentiores ph Ssiologos frustra quaeras. Cum enim hi accuratissimi sint et maxime perspicaces in vitae phaenomenis mechanice explicandis, ejusque instrumentis describendis, quando tamen de ipsa vitae notione agitur, eam cursim, ObScure, atque adeo in Rccurate exponunt, et quod inde consequitur, cum magna Opinionum varietate. Sulliei et celebriores memorare. 4. Iuxta Georgium Ern. Stalal vita nihil est aliud formaliter, quam congervaιiο corporis in sua miaetione corruptibili, sine omni eorruptionis istiusmodi actuali eventu si . Ast haec definitio in primis ex vi verborum aptari posset cuicunque chimico composito facile dissolubili, sed caute custodito ne a dissolventibus contingatur. Deinde non amplectitur nisi vitam vegetativam, et in hac attingit potius effectum quemdam actuum vitalium, quam essendi modum a quo ipsi procedunt, qui est vita. Demum convenire potest etiam cadaveribus incorruptis, sive per aromata, Sive per miraculum. 5. Ex hac Statilii deli uitione suam desumpsisse videtur ce- Iebris ille alter physiologus Bichat, juxta quem vita est: eompleaeis functionum quae morti resistunι i2ὶ . Quae quidem descriptio, quanquam vitia quaedam superioris desinitionis devitet, in illud tamen gravissimum incidit, quod vitam explicat per mortem, nempe quod reale est Per ejus privationem iL. 126, e . Praeterea vitam solummodo entium eorruptibilium spectat, imo vero unum ex ejus effectibus, eumque non Primum nec praecipuum.

12쪽

LIBER PRIMUs, cAPBT I. 6. communior est definitio Richerandii, qui vitam vocari dicit: compleatonem phoenomenorum quae sibi suceedunt in corporibus organteis intra limitatum temporis spatium iij. In qua praeter defectum notatum in praecedentibus, quod nempe de vita solum organica loquatur, illud etiam habetur incommodi, quod nominalis potius definitio est quam realis; non enim quid sit vita determinat, sed subjectum in quo ipsa reperitur. Mitio alias vitae docriptiones quae afferri solent, quaeque vel salsae sunt, vel idem per idem declarant. . A scholasticis igitur, ut multa alia, ita et vitae notio haurienda est. Hi vitam desiniebant: activitatem qua ens moria se ipsum: quae definitio, si recte intelligatur, non potest non probari. Animadvertendum itaque 1' uotum de quo hic sermo, non

esse solummodo motum translatilium, sed mutationem omnem qua Ens Seipsum immutet aut utcunque se ad operationem agat 0. 580 , seseque perficiat. 2' Ad vilam requiri, ut motus principium internum sit viventi, ita ut vivens non ab aliena activitate determin0tur ad agendum, sed ab activitate sibi insita. Unde aquae fluentes, aut e fistula erumpentes vita carent, quia motus ille est a gravitate, vel a preSsione aeris. Ast animal vivit, qui quum v. gr. ambulai, aut volat, hi motus ab interno principio determinantur.5' Aetionum vitalium terminum esse ipsum vivens. Sol v. git vivens non dicitur ex eo quod radios evibret: nam qua u- quam actio haec a principio intrinseco determinetur, habet tamen externum terminum. 4' Hinc patet, actiones vitales esse actiones immanentes i O. 259ὶ ; et viceversa actiones Omnes immanentes vitales esse. 5' Propterea actus omnes vitales ipsum subjectum, a quod i manant, perficere, activitatemque qua vita continetur, ad

subjρcti persectionem jugiter tendere. 64 Definitionem datam pertinere ad vitam in actu primo,

13쪽

quae vita substantialis est, et ipsum ossμ viventis. Vita aulem in actu secundo est omnis actio vitalis; quae dicitur vita accidentalis, et abesse viventis siniti distinguitur. 8. Datam desinitionρm non posse non probari liquet 1' explana illa quidem, sed vere sapienti s. Thomae animadversione, qua sic statuit. α Εx his quae manifeste vivunt, acci-x pere possumus quorum sit vivere et quorum non sit vivere. x Vivere autem manifeste animalibus convenit . . . Unde Secun- , dum illud oportet distinguere vivetitia a non viventibus, a secundum quod animalia dicuntur vivere. Hoc autem esty in quod primo manifestatur vita, et in quo ultimo renaa v net. Primo autem dicimus animal vivere, quando incipitn ex se motum habere, et tamdiu judicatur animal vivere, x quamdiu talis motus in eo apparet: quando vero jam ex x se non habet aliquem motum, Sed movetur tantum ab alio, is tunc dicitur animal mortuum per defectum vitae si . n2' Id ipsum patet ex metaphoricis locutionibus; tunc enim aliquid, quod vivens proprie non est, vivum dicimus, quum aliquem motum habet, qui ab intima aliqua vi determinari videatur. Hoc pacto v. gr. aquam e fonte erumpentem vivam dicimus. s. Hinc colliges, non minus contra loquendi usum, quam

contra rerum veritatem ivi Sse eos, qui vel Omnia vivere docuerunt, vel mundo universo vitam tribuerunt. Motus enim omnes quibus et terrae globus et corpora coelestia urgi ntur, ab extriti seco determinantur; itemque in minerali regno omnes motus ab impulSu extrinsecus accepto gilluuntur. ARTICULUS II.

Desitae gradibus. 0. Pgopostrio II. Εο perfectior uita est, quo perfectior est

modus ae movendi, majorque unitas atque iden luas movenιis et moli.

Quod ad primum attinet, ut subtiliter notat s. Thomas, tria

14쪽

in moventibus et molis por ordinem consideranda veniunt: β-nis qui movet agentem : forma per quam agens agit, videliceto terminatio agentis quae in illo sit actionis principium; ac tandem eaeseeulio actionis. Quae igitur viventia haec omnia ex se habρnt, persectissima sunt, quae non omnia, impersectiora. α Inveniuntur quaedam, ita prospquitur s. doctor, quae v movent Seipsa, non habito respectu ad formam vel finem,n quae insunt eis a natura, sed solum quantum ad exsecutios nem motus ; sed forma per quam agunt, et finis proptern quem agunt, determinantur eis a natura. Et hujusmodi v Sunt plantae, quae secundum formam inditam eis a naturas movent seipsas secundum augmentum et decrementum.

n Quaedam vero ulterius movent seipsa non solum habito rex spectu ad exsecutionem motus, sed etiam quantum ad sors mam quae est principium motus. quam per Se acquirunt. n Et hujusmodi sunt animalia. quorum motus principium is sest forma non a natura indita, Sed pHr sensum accepta. , Unde quanto persectiorem sensum habent, tanto person clius movent seipsa. . . . Sed quamvis hujusmodi animalian sormam, quae est principium motus, per sensum accipiant,n non tamen per Spipsa praestituunt sibi finem suae opera, tionis vel sui motus; sed finis est eis inditus a natura, cu-

, jus instinctu ad aliquid agendum moventur per sormam D Eensu apprehensam. Unde supra talia animalia sunt illas quae movent seipsa etiam habito respectu ad finem, quem, sibi praestituunt. Quod quidem non fit nisi per rationem, et intellectum, cujus est cognoscere proportionem finis x et ejus quod est ad finem, et unum ordinare ad altem rum it . . Sunt itaque tres vitae gradus: vita vegetativa, vita sensitiva, vita intellecιiva. l. Id ipsum deduces ex altera consideratione, videlicet identitatis quam in vivente habet movens et motum. In plantis habetur unitas compositionis, finis, et ordinis;

ac si tota planta consideratur, ea vere se ipsam nutrit et auget; nihilominus nulla est in ea molecula, quae proprie Setin

15쪽

sam moveat. sed una molecula alteram movet, et una pars alteram; quanquam hi motus Onines, omnesque Simul partes totius fini subserviant. Ast in animalibus non sunt solum organa corporea, sed

etiam principium simplex et indivisibile, quod totum corpus et singulas ejus partes informat; proindeque licet in animali

sint divρrsa organa ac diversae partes, et in his diversa fiant et recipiantur, unum tamen idemque principium est, quod iis omnibus inest et in omnibus agit ac patitur. Denique iniselloctiva substantia cum sine organis corporeis actus vitales sibi proprios exerceat, non modo in se simplex est ei indivisibilis, sed etiam nulla organorum multiplicitate indiget, in quibus activitatem suam distribuat. Igitur maxima unitas invenitur in viventibus vita intellectiva, minor in viventibus vita sensitiva, minima in viventibus vita vegetativa. 12. Ex utroque capite deducitur, super hos omnes vitae gradus, persectissimam vitam esse Dei. Praenotandum 1' Dei vitam esse vitam intellectivam. 20 Deum non movere Se ipsum motu proprie dicto, qui mutationem involvit et successivam persectionis acquisitionem, sed motu latissime accepto, quatenus actum significat. Nam quod creatae intelligentiae habent eis ciendo aliquid in Seipsis, Deus Sine ulla actione per seipsum habui. Hoc igitur sensu Deus se movet ad actum intPllectivae vitae, quod suum actum non ab alio habet. Sed a Se ipso per suam essen.

tiam, quia est en S a Se.

13. Ex lioe fit 1' ut Deus se moveat modo persectissimo. Nam si duo illa spectentur Secundum quae vitae persectio aestimatur i10ὶ, nempe finis agendi, et sorma quae agendi principium est, intelligentiae finitae, quanquam sines peculiares sibi praefigant, non tamen sibi praestituunt finem ultimum, quem ipSi S natura praesinit ae praetera formam, quae

est agendi principium, habent aliquo modo ab objecto quo lapprehendu ut . uuare licet se moveant, tamen etiam moven-tnr et ab objecto apprehenso, et a sine ultimo. Deus autem

16쪽

cum sit ipso sibi finis ultimus, et adaequatum sui intellectus

objectum, a seipso solum movetur. 2' In Deo movens et motum adeo perfecte unum sunt, ut

divinus inisi lectus sit ipsa divina substantia. Nec modo Deus est sua intelligendi vis, sed suus intelligendi actus : nam haec in Deo non distinguuntur. Unde ipse est sua vita in actu secundo, id quod de nullo vivente creato dici potest. Omne

enim ens creatum est ab alio, non a seipso οῦ actus autem vitat is ab ipso vivente sit oportet. Repugnat ergo ens creatum esse ipsum actum vitalem. ARTICULUs i II.

De uitae principio. 4. Cum corporum viventium a non viventibus tanta sint discrimina, ut ipsis oculis deprehendantur, facile erat intelligero, esse in viventibus aliquid quod in materia bruta non est. Hoc porro quod est in solis viventibus, id quo viventia esse illud sibi proprium habent, vitae principium dicitur. Esse igitur aliquod vitae principium, nemo negat, nisi qui negat principium rationis sufficientis; at quid sit istiusmodi principium, hoc difficile est ad inquirendum.

15. Aristoteles doctrinae de corporum constitutione a se traditae insistens, vitae principium in sorma aliqua Substantiali collocandum censuit: quam formam animam vocavit, exi ndens ad viventia omnia nomen quo humanae. atque adeo bellu inae vitae principium appellari vulgo consuevit. Celeberrima est aristotelica animae definitio: aesus primus corporis physici, organici, potentia vitam habentis. Scholastici Aristotelis desinitionem, universamque ejus de anima doctrinam unanimes recipiebant; sed in ea explicanda non paucas miscebant controversias, atque varias in opiniones discedebant. Inter hasce controversias praecipua erat illa: utrum corporei vivetitis una tantum forma sit an multiplex. 16. S. Thomas siὶ cum sua schola, pluresque alii docuerunt, viventis corporei unicam esse formam animam, a qua

17쪽

vivens et esse corpus et esse vivens accipiat, partesque singulae viventis esse substantiale sibi proprium omniaque sua accidentia adipiscantur: adeo ut in vivente, exput Sis successive formis omnibus materiam disponentibus, nihil sit aliud nisi materia prima et anima. Iuxta hanc sententiam in definitione aristotelica anima dicitur actus corporis, ut calor actus calidi; dicitur actus primus per Oppositionem ad operationem, quae est actus secundus ; et actus primus corporis organici potentia vitam habentis, quia per animam corpus est Organicum, ac vitales potentias recipit, propter quas

Orpus vivum a non vivente discernitur.

I. E contrario Scotus iij, et ipse cum sua schola aliisque

doctoribus, censuerunt, in viventibus praeter animam essa aliam quamdam sormam substantialem, quam formam mis- ltionis, Seu eorporeuatis appellarunt: hujus muneris esse, ut

corpus organicum constituat inde pendenter ab anima, ordinatum tamen ad illam ut proprium ejus subjectum, quod per ipsam fiat vivens; eamdemque sormam variis viventis partibus esse substantiale cujusque proprium impertiri. Plerique docebant, sormam corpore itatis partibus heterogeneia constare, seu larmis partialibus diversis, ita ut v. gr. forma substantialis nervorum a forma Ossium aliarumque partium disserat. Iuxta hos auctores in desinitione Aristotelis anima dicitur actus primus corporis organici, non quia dat ipsi esse corporis, aut esSe Orsanicum, sed quia dat ipsi esse viventis.

Alii fuerunt qui formas in viventibus adhuc magis multiplicarent, quorum opiniones referre inutile est. 18. Nec major fuit opinionum concordia inter philosophos, qui postremis hisce aetatibus a scholasticorum doctrinis recesserunt. Cartesius vitam omnem plantarum et brutorum per mechanicas leges explicari posse putavit: quem secuti sunt Boerhavius et uallor aliique vetustiores physiologi, quos Iutromathematicos vocant Iatrochimici vero quorum dux exstitit Sylvius, ad chimicas combinationes confugerunt: quos inter Paracelsus et Van-llelmontius novum quoddam

18쪽

principium maloria spnsibili sublilius in viventibus supposuerunt, quod archeum appellarunt. Si alii vitam omnom in homine ab animae inisellectivae operatione repetiit: hujus

seetatoress animistae dicti sunt. Ε contrario materialistae non modo vitam vρgetativam, sed sensitivam quoquo et intellectivam ad materiae vires ac motus r8ducere conati sunt.

19. Nostris adhuc temporibus opinionum varietates physiologos ac philosophos dividunt. Sunt enim qui ad vitae

phaenomena explicanda vim quamdam requirunt sui generisa mpellanicis chimicisque viribus plus minusve diversam, quam vim vitalem seu etiam organicam appellant. Hi nitatistoedicuntur. Contra quos anti-vitalistae contendunt susti previres cosmicas, eas nempe quibus mineralia corpora instructa sunt; vim quo vitalem nihil esse aliud, quam vel plectricitatem. vel chimicas affinitates, vel attractionem molecularem, vel vim quamdam ex his omnibus resultantem. 20. Inter ipsos vila listas non una est sententia. Plurimi enim sunt qui vim vitalem vix memorant, nec determinant

quid hoc nomine intelligant: alii latentur, nomen hoc non

designare vim aliquam determinatam, sed esse nomen collectivum, quo causae Omnes phaenomenorum vitalium comprehenduntur: alii vires omnos naturae vitales existimant et

vocant; alii sentiunt vim vitalem esse vim oppositam viribus mschanicis ot chimicis et cum ipsis perpetuo luctantem; alii eam rpduci ad vires mochanicas et chimicas, sed sub certis quibusdam conditionibus constitutas, vi quarum non consuetos pssectus, Sed diversos ipsae producant: sunt denique qui principium vis vitalis, etiam quoad vitam vegetativam, animam esse doceant, in homine quidem animam intellectivam. in brutis sensitivam: nec desunt philosophi qui in ipsis plantis substantiam quamdam Simplicem vitae principium esse arbitrentur. 21. Susticiat in praespnii hanc opinionum varietatem onumerasse, ut exinde deducamus id quod latentur Omnes, mirabile quiddam esse vitam, atquct inter naturalia mystμria

obscurissimum. Caetρrum ut aliquid de vitae principio dici possit ad sinsulos vitae gradus descendendum est; cum enim

19쪽

hi gradus adeo inter se disserant, nihil potest de omnibus simul generatim statui.

De disterentiis negetalium a corporibus inorgonicis. 22. De vita megetalium hic loquρmur; non de vita vegptali utcunque. Vitam enim hanc considerare Oportet in iis viventibus, quae hac sola gaudent: quum enim de animalibus agitur, quae non vita Solum vegetali vivunt, Sed insuper anima sensitiva instructa sunt, quaedam insurgunt quaeStiones, quae quum de vΡg0 talibus loquimur, locum non habent. 23. Considerandum primo venit, quam multa quantaquθ lsini vegetalium a mineralibus discrimina. Capitalia haec a naturalium rerum Scriptoribus recensentur. 1 organisatio. Mineralia sunt ubique honi Ogenea nec partes praeferunt ad diversos sines destinatas. At vegetalia partibus conflant heterogeneis, ligno, cortice, foliis, floribus aliisque, quarum unaquaeque ad finem aliquem aptata cernitur, et cum caeteris apte conjuncta ad totius bonum conspirat. Ad haec singulae harum partium cellulae. fibrae ac vasa substantiis sive liquidis, sive aereis resertae Sunt, quousque planta vivit.' 2' Forma. In organica corpora, quum crFstallisatio fit sino impedimento, figuras geometricas accipiunt, quae planis ad angulum concurrentibus terminantur; quandoque eadem suu stantia varias accipit figuras. Ut plurimum autem haec

corpora, Saltem extrin Segus, amor Plia Sunt, earumque formae a corporibus externis Se produnt determinatas. At corpora organica ejusdem speciei figuram semper induunt eamdem; singularum item partium eadem semper forma manet ac dispositio. In diversis autem speciebuS mirifice variae sunt et totius et partium sormae, quae tamen Semper lineas rectas et angulos decli Dant, cur ab que elegaulide ac fratiae plutias

sectantur.

δ' Chimiea eonstitutio. Mineralia enim vel sunt substantiae

20쪽

LIBER PRIMUs, cAPUT aI. Inon compositae, vel diversi modo compositae ex binis componentibus, Semper tamen Secundum propositiones valda simplices. Vegetalia vero eorunique partes immediato constant certis quibusdam substantiis, quae naturaliter non coalescunt nisi organorum ministerio, ut sunt v. gr. Saccharum, amylum, olea volatilia etc.; quaeque merito substantiae organicae vocantur, non solum quia corpora organica in eas immediate resolvuntur, sed etiam quia integrantes earumdum moleculae quaedam organorum quasi rudimenta esse videntur. Ultima vero corporum vegetalium elementa Eunt potissimum haec quatuor: carbonium, hJdrogenium, Oxygenium, nitrogenium : ex his maxima pars massae organicae constat: ac propterea haec elementa organogena appellantur; his quandoque aliae quaedam substantiae intermiscentur, sed paucissimae et exigua quantitate .. Singulae vero substantiae organicae tribus, ut plurimum, elementis organogenis constituuntur, nonnunquam solum duobus d proportiones tamen sunt semper multo magis complexae, quam in mineralibus. 4' Ortus. Corpora inorganica coalescunt ex plurium accessu molecularum, fortuito concurrentium viribus attractionis molecularis et chimicae amnitatis, quibus eorum massa

indefinito augeri potest, si materia non desit. Modo autem ex analysi corporum magis compositorum emergunt, modo sunt simpliciorum synthesi. Vegetalia autem semper oriuntur ex germine, quod prius in aliquo alio corpore ejusdem spe- ei et elaboratur, ac dein ex ipso decisum, in novum individuum consurgit, ex quo nova germina ac nova individua prodibunt.

In erementum. MineraIia augentur per suprapositionem, videlicet per novorum additionem Stratorum, quae in superficiu eorumdem considunt. 0rganica vero creScunt per intus- susceptionem. videlicet varias Substantias exteriores absorheni, easque interna et artificiosa elaboratione sibi assimilant,

atque hoc pacto explicant ac dilata ut id quod in germino inchoatum et quasi dolinea tum latebat. 6' Duratio. Mineralium existentias nulli sunt praefiniti

SEARCH

MENU NAVIGATION