Gerardi Ioannis Vossii Dissertatio epistolica de iure magistratus in rebus ecclesiasticis

발행: 1669년

분량: 71페이지

출처: archive.org

분류:

11쪽

io DISSER ΤΑΤΙΟ habeat locum illud Stagiritae philosophi, O υκ τουλωρῶν. Id quo pareat, prius quidem universe ac generatim ostendam Magistratui summo etiam in Ecclesiasticis competere jus summum : deinde vero aliquammulta, imo praecipua sere, Wallarant operis ad trutinam Scripturae, &rectae rationis expendam. Nec ignoro quam tu haec longe melius me intelligas, sed nec ingratum me factum spero, si meum quoque nac de re judicium perscribam. Ac penes principem quidem seu Magistratum summum esse imperium supremum rerum Ecclesiasticarum s quatenus quidem penes mortalium quemquam potestas earum esse potest, solide comprobatur, partim Dei ipsius mandato, annexaque promissione, vi comminatione: partim exemplis piorum λncipum , quae nobis in S. Scriptura proponuntur,& commendantur: partim rationibus, quibus Magistratus circa Religionem tum indirectim, tum directim habere imperium ostenditur : partim exemplis Christianorum Primcipum, quae scriptoribus Ecclesiasticis continentur: partim auctoritate veterum , recentiorumque Patrum , qui pol statem hanc tribuunt Magistratui summo: partim judicio, ac confessione scriptoxum externorum, qui & ipsi, velut rationis quodam ductu, imperium circa impiam religionem suam tribuunt Principi suo: ac principum ipsorum , qui in impia religione sua jus illud usurparunt. Haec omnia quidem

cum cura tractare velle, scio res fuerit ingentis commentarii. Verum nos ex immensa sylva tantummodo paululam struem congyremus. Vt igitur inde ordiamur , jubet Christus Matth. vi 33 , ut primum quaeramus regnum Dei,. ac re spondet, ut caetera omnia adjiciantur nobis. Quod mandatum, cum priVatum quemque tangat, tum eos imprimis, quibus non sui tantum, sed publici etiam cura imcumbit: quibus regnum Dei in Remp. inducendum, pr movendum, curandum, conservandum. Itaque de ps gr.

12쪽

EPISTOLICA. IIIo, II, I 2, sic eos per Davidem compellat: Nunc ergo, Reges,

animadvertise, eruditionem percipite, o Iudices terrae. Colite I hovam cum reverentia,'exultate cum tremore. Osulamini Hlium ut non irascatur, pereatis in via, cum exarserit vel min

mum ira ejus. Beati .--s,qui recipiunt ad eum. Vbi reges compellat Deus, non velut aliquos ex societate humana, sed tanquam Reges; quos non sibi tantum colere pietatem vclit, sed curare, ut eandem subditi exerceant: quemadmodum optime ea verba declarat Augustinus, ut infra videbimus. Huc quoque pertineat, si recta interpretatio, locus ille Ps xxxv, 7. Attollite portas, principes, vestras , cse elevamini porta im. fernales , est introibit rex gloriae. Ps. L V. q, ait David, solutas columnas terrae aptabo. Vbi Spiritus S. ut quidem apte satis eum locum exposuit) columnas terrae vocat statum secularem , & ecclesiasticum sive imperium in rebus civilibus, &ecclesiasticis : quae duo imperii statumina, dc firmamenta per diuturnas Saulis clades attrita , ac pene confracta instaurare se velle ait David. Huc pertinent quoque illustria Magistratus elogia, ut quod Es xL Ix. 23 dicum tur nutritia Ecessae: quodque Ps Lxxxi i audiunt Dii siner ADt aliis i. Nam ideo Deus hoc eos titulo dignatur, quia munus gerant divinum, praecipuaque imperii pars ve setur circa ea, quae ad Dei gloriam, & animarum salutem pertineant. Quod si exempla petuntur, suppetunt ea, in Davide, Salomone, Asa, Iosaphata, Ezechia, Iosia, Iehu, aliis. Non inhaerebo iis commemoran)is, partim quia omnium inculcantur libris, partim quia selectissima illa testimonia sussiciunt, quae ad edictum Ill. Ordd. adscripta sunt,

ex 2 Chron. VIII. 2. xv II. 6, . XXIV. q. XXIX. q. XXX. I.

XXXIV. 3. XXXV. 2. Nec poenarum exempla, quibus Deus

punivit ejus mandati neglectum, quisquam arbitror requirat , qui vel hoc solum 'creitet propter Salomonis idolia triam regnum ejus fuisse divisum: multosque Samariae Re-

, B a ges

13쪽

1x DIs SERT ΑΤ Ioges ob Religionis neglectum periisse, ipsaque tandem decem tribus hac propter funditus prope fuisse deletas.

Scripturarum autoritati succedat pondus rationis. Nam si vel temporalia selum curare Reges serio velint, ne se quidem Religionis cultum negligerediiseant, Cum cultus divini contemtus ac negligentia fons sit infelicitatis ac multorum malorum: uti Contra sincerus Dei cultus in temporalibus quoque magnam adseri felicitatem. Qua de re vide integrum Deuteronomii cap. xxv III, quo nihil illustrius. SL miliaque legas 2 Chron. XVII. 3, I &c. XXVI. I, 8.

XXVII. 3, 4, F, 6, 7. XXVIII. 6, 7, 8, 9, Io. XXIX. 6, , 8. XXXI.

2I. XXXII. 27, 28, 29, 3 o &c. Iinquς Constantinus M. uti . Nicephorus scribit lib. vII, cap. xLvI , publicisus omnes cohortatus est, ut imprimis divinum numen pia euerens: ita enim fore, ut omnia eu abunde prorsu Funetant: omniaque carpta

cum ste optima feliciter cedant sinu pietate tali , cst veri Dei

religione aberrarent, nihil eos se pace or besio , quam res adverso e Dctare debere confirmans. Etiam Theodosius m riens uti idem Nicephorus scribit lib. x III. Eccl. Hist. Cap. 1. 3 nihil aliud filiis mandavit, quis ut veram pietatem semvarent illibatam, eoque eos argumento quoque inflammabat, quodpo hanc hasi uri essent pacem , Ma-s Iuri. trophaea excitaιώri,invictoriam a Deo consecuturi. Cui geminum

illud Cyrilli pene initio libri de recta fide ad Theiaosum

Impii reges plurimum miseri ac mali mase perierunt: contra vero pieιaiis cultores sine labore vincebant inimicos, or a e

sariis Vavalebant. Fuse deinde e Scripturis idem probat. Ad us & illud Leonis Magni ad M.tianum Imp. epist. XLI I. Magnam materiamgrHulationis accepi, quia dis λ-s vos Ecclesiastica pacis agnovi : cui faiso desiderio, d Tna 'intate confertur , ut quemflatum cupito esse religionis, eandem habearisis regni. Nam lauer principes Christianos spiarisa Dei confirmam concordiam , gemina per mum mundum ducia

14쪽

EPISTOLICA. x Idaeia roboratur: quia perfectus charitatis es ei, utrorumque armorum potentiam inseperabilem facit, ut propitiato per unam confessionem Deo, si mucohaeresi fast- , se barba destruatur hostiluas , g,riosissimae Imperasam Pertinet huc quoque illud Tullii de Aruspicum responsis p. CCXLVIII.

Rec numero Bisanos, nee robore Gallos , nec eastiditate Pamos, nec artibus Graecos, nec denique hoc ipse ejus gentis ac terra domestico natisque sensu Balos imos ac Latinas , sed pietase ac religione, atqνι hac sapientia , quod moram immortalium numine omnia regi gubernarique perspexim , omnes gentes nationesque seuperavimus. Iam vero non tantum indirecte & propter temporalem se-hcitatem, curam resigionis rex debet: sed etiam directe &propter se, ut qua pars principalis ac quasi anima sit impe rii. Quippe ut Ammianus lib. xxx x. ait, Nihil aliud est imperium, ut sapienter desimunt, nisi curasaiatu Hiena. Atque ut idem ait lib. xxx. Finis justii eris, in sapientes docent, utilis- obedientium Mimasur, ersatas. At , illud satirici novit, optandum est ut si me, sinam ear o sano, is sciat salutem non solius esse corporis , sed etiam animae: ac quanto anima praestantior corpore , tanto hujus tautem potiorem censendam corporis sanitate. Si igitur si lientes, ut Ammianus ait, salutem alienam finem e se statuunt Imperii ; potissimum animae tautem curate debet Princeps tpraecipua autem, imo vera animae salus est aeterna animae salus: quam iccirco optime finem Principis ficit Thomas Aquinas sive alius libro de regimine Principis, cum alibi, ut infra videbimus, tum p. ulta ubi ait, divino euoui rex roso conara incumbere debet, tam am debito Di, non suam quia homo eis, verum etiam Pisa daminin or rex m. Idem quoque eo evincitur , via Magistratus Homero dicimtur πυριενες λἀων. Cui Conlanrit Xenophon, cum lib.

15쪽

14 DI Ss ERYATIOgis: nam opastorempraestare, ut pecora habeant fluiter, se iis uti, si pecudum usia felicitas esse possit : est regem itidem

ευδιυρονίαν pecudum sic loqui licet) curat pastor: tantum rex procurrabit hominum et atqui haec non corpus solum respicit, sed animam quoque, atque id imprimis: ut etiam in Nicomachus Aristoteles sentit. Sed fortius etiam idem probat, quod Princeps & dicitur & est patriae parens' ut Augustinus ait lib. XI x de C. D. cap. XIV. Imperant qui consi tant,sicut ωir uxori, parentes filiis, Doministervis. Quod igitur jus competit patrifamilias in domo sua, idem aut majus etiam nam paternum jus a principali deae inari potest) convenit Principi.in Rep. Atqui patris boni ossicium est curam ger re non corporis solum, aut bonorum terrenorum; sed etiam& cumprimis quidem eorum quae animam tangunt: haec Ve-.ro inter quin Religio familiam ducat, quis sanus dubitat ξQuod si exemplis etiam Christianorum principum movemur : inde quoque clarissimum evadet, Principis munus esse publicitus Res ionem instituere, institutum conservare & defendere. Constantinus M. in literis ad Ecclesias

Idem Constantinus legem tulit , ut basilicae Catholic rum , quas Donatistae occupassent Catholicis redderent, nec quas ipsi fabricassent retinere permitterentur : cujus rei meminit Augustinus epist. C L. I I I , Ianuarium, & Comtra Parmenianum lib. I; Cap. ult. & Contra Petil. lib. II, cap. XCII. Etiam edictum contra Arrium. tulit, in quo

16쪽

EPISTOLICA. Is haec inter alia: Si quid compositum ab Arrio reperiaIur, ut igni id tradatur volumis. Istud etiam mandatum , ut se quis librum ab Arrio compo*um occulias deprehenseo si , o eum non flatim in medium addudium igne combusserit, morremultetur. Vide Socrat. lib. I, eap. VI. SOZom. lib. I, cap. XX,&Niceph. lib. IIX, Cap. xxv. Etiam apud Eusebium de vita Constant. lib. III, cap. Lx II. & Lx III. Lex ejusdem

exstat adversus haereses omnes. In cujus sine haec legere est: Nostra enim prospera, ac beata vitae rationi, qua Dei beneficio fruimur, es admodum consentaneum , ut qui aetatem bona spe sisen aram degant, ab omni vago, se caeco errore, ad rectam viam, a tenebris ad lucem , ab inscitia ad veritatem , a morte denique ad salutem traducantur. Ac quo pro miseo hae in curandis erroribus robur Hr firmitatem sibi necessariam assequatur, mandavimus, ut supra dictum est, ut omnia severstitionu vestra loca, in quibuου convenire seletis, omnia dico haereticorum templa, s modo templa anesiare convenit) sne recusatione, aut controversa diruantur, eo diruta absque mora catholica tradantur Melsae, reliqua loca publico Reip. Uui addicantur, ne usta vobis in posterum conmentus celebrandi relinquatur facultaου. Sit igitur hoc ratum saturumque , ut post hune diem in nusto loco , vel publico, mel privato nefarii vestri convenim, in unum coire audeant. Hujus legis occasione haereticos, & schismaticos paullatim ad Ecclesiam rediisse , praeter Eusebium eopse & seq. c Pite , auctores sunt Sozom. lib. II, cap. xxx; SI Nicephorus lib. VIII, cap. LII. Etiam filius hujus Constantius prius, quam Arrianus fieret , Epistola ad Tyri episc. haec inter alia scripsit : Certi suis , me omni ope adnisurum , ut ea

qua sens legis Dei, quam maxime in ensa , istabefactaque, serventur, profligatis scilicet, o contritis semel inimisis trigis , qui Fub specie sancti nominis, multiplices se diversis Huphemio inferunt. Vide Athanas apol. 24 Idem adversus

17쪽

Donatistas Macarium praefectum suum misit r qua de re optatus lib. III adversus Parmen. Constantio successit Iulianus desertor : huic Iovinianus, de quo sic Gregorius, Zianz. Orat. xx I, quae est in laudem Athanasii, οι-α amul αποκα ς σηται His βαπιλέι--NC. Iovinianus , uι pulcherrimum imperii Fui fundamentum jace- ret, rectamque legum sanctionem , unde conveniebat, a pia

caretur , cism omnes Hios , Episcopos, tum eum ante omnes,

qui omnibus virιute prastabat , ac citra dubsitationem aliam pietatis caussa o pugnatus seerat , ab exilio revocat. . uinetiam fidei nostra meritatem a mutiis lacernam se pertur, tam , atque in sexcentas opiniones partesque distractam, Mitrari postulavis r ut maxime quidem universus orbis , si fieri posse , in Mei negotio consentirri , Spiritusique auxilio in 'unum coiret: sin minus , ipse certe optimae parti sese adyungeret , smulae o et robur asserret , se ab ea vicissim, ace perer , excelse simul es magni re de rebus maximis cogitans. Valentinianum etiam contra Donatistas legem tulisse scribit August. epist. CLxv I. Gratiani, Valentiniani junioris, MTheodosi senioris lex est apud Theodoretum Eccles Histori

lib. V, cap. II, & Sozom. lib. VII, cap. IV. Cunctos populos, quos clementia nostrae regit imperium, in tali volumus religione manere, quam divinum Petrum Apostolum tradidisse Romanis , religio hucusque ab ipso in uata declarat, quamque pontificem Damasum sequi claret, &c. Item ista : Episeo is

fradi omnes Ecclesiaae mox jubemus , quos constabit communione Nectarii Episopi Constantinopolitana Messa esse se

riatos , &c. Aliam quoque vide Cod. de summa Trinit. lib. 2. De Donatistis etiam quaedam a Gratiano & Theodosio constituta esse docet Augustinus epist. CLOI. Idem Grati nus edicium emisit , quo universi haeretici , non Ecclesiis tantum , aut urbibus excedere juberentur , sed etiam e tra terras omnes propellerentur : qua de re vide Sulpitium

Severum

18쪽

EPIS TOLICA. 1 Severum Hist. sacrae lib. II, ntim. 69. Idem Theodosius Magnus Demophilum Aritanorum Episcopum Ecclesiis Coii,

stantinopolitanae urbis jussit excedere : eaque ratione factum: ut reliquas etiam Ecclesias recuperarent Catholici, quas sexaginta jam annis Arriani occuparant. Vide Zom. lib. VII, cap. v; & Niceph. lita X, cap. I IX. Idem SoZom.lib. VII, cap. XII; & Nio ph. cap. X, lib. xv, testantur ab Theo

dosio blagno legem latam , ut sectarii neque conventuS age irent, neque doctrinam fidei profiterentur, neque Episcos pos , aut alios ordinarent. Qitae lex exstat in cod. Theod. uti & aliae multae ad Religionem pertinentes : unde Hierony. mus Epist. ad Paulinum, panegyrici pro Theodosio menti nem faciens his verbis : legum futuris seculis consecrasti. Illustre etiam est, quod Socrates de eo narrat lib. v Histor. Eccles. Cap. x. Determinata , die cuiusque re- Ilionis Episcopi ad aulam morati conveniunt. Aderant igitur Nestorius or Agelius Homusanae fidei antistites : Arrianae vero Demophilus: Eunomiana ipse Eunomias : cMacedoniana Eo pius Cyzicenus. ybi convenissent excipit eos Imperator, se a cepto cujusque dogmatis scripto, seorsim Deum impense orat, ut se ad eligendam veritatem a uvet. - Deinde teiso cujusque dogmati scripto : reliqua omnia , tanquam separationem sancta iadis inducentia reprehendit, ac carpit, istam vero , quod homusana dem continebat, laudat se complectitur. Hic vero videmus, ut etiam solus Imperator, Retligionis controvem

sam decidit. Finem de Theodosio faciam, ubi adjecero haec verba Ambrosii,de ejus obitu: Theodosium Imperatorem dilexarvirum, quu cum iam corpore Miseretur, magis de sinu Ecclesiarum, quam de suis periculis angebatur. Rus vero zelum, hac parte imitati quoque filii ejus Arc dius , & Honorius, quorum hic etiam inter duos Episcopos judicans, falso episcopo deposito, verum restituit , ut ait

Turrecremata lib. IV Summae, pari. I, cap. 9. . AC quemad-C modum

19쪽

18 DISSERTA ΤIO modum Theodosium Arcadius, & Honorius: ita Arcadium quoque suus secutus filius Theodosius Iunior, hunc item Marcianus: quorum de Religione leges, & plures sunt, quam

ut huc congeri possint, & obviae magis, quam ut nunC referri debeant. Non possum tamen praeterire, haec Theodo sit, & Valentiniani verba, ad Hormisdam Papam: decere arbitramur nostrum imperium , subditos nostros de religione commonefacere, dec. Et illa imprimis: Inquisitio vera religionispraecipua est sesticitudo majestaris imperialis. Item haec e rundem Ep. xv II, earum quae vel Cyrilli, vel inter C rilli nas leguntur: A pietate, qua in Deum est, Reip. nostra constitutio pendet, &c. Sed nihil illustrius verbis eorundem, quae ad Ill. Ordd. edicta citantur ex lib. II Novellarum Theodosii tit. r. De Martiano vero tantum dicam, Evagrium Eccl. hist. lib. II, cap. I; & Niceph. XV, cap. I, testari, inprimis hoc eum studuisse, ut sublatis haeresibus vera Religio, & r elus Dei culciis doceretur. Rus quoque successer Leo, constitutiones priorum Caesarum, pro Orthodoxa Religione confirmavit : ut scribunt Episcopi AEg ptii Epist. lib. I ad Loo- .nem Imp. Eadem mens Iustini Senioris: cujus legum pro Religione meminit Niceph. lib. xv II, cap. 2. Iustinianus quoque Epiphanio Archiepiseopo scribens : Nos, inquit, maximam habemus sollicitudinem , circa vera Dei do mata, o circa sacerdotum honestatem. Et constitutione Novella xLII de Episcopis, & Clericis, Testituta ab Antonio Augustino: Sed nos omni providentia curam Ecclesiarum gerimm : per quo , o imperium nostrum fustineri, o publicas

res per Clementiam Dei, ac gratiam muniri credimus. Extat etiam , ut Caetera mitram, Iustiniani edictum , de summa Trinitate, es. De Catholisar quo, ut in argumento ejus m rito scribit Ant. Contius, vix quisequam mirum, aut episcoporum, puniorem, ac luculentiorem fidei expositionem emist. Procopius vero minime audiri debet, cum Imperatorem

20쪽

i . Ei P I s Τ . o L I C . A. xysiimmum eo nomine sugillat, quod intra Palatii secreta de mysteriis fidei cum Sacerdotibus, quis de re bellica cum S natoribus colloqui mallet. Mitto Iustini Iunioris, Constantini Pogonatae,aliorumque Constitutiones, de quibus ex Novellis,

Nicephoro, & caeteris Constat. Nempe Socrates lib. v, scribit in proaem. A φ' ου οι βασιλεῖς , - τῆς εκκληπιας ε ηlo αυτων, α. μεγαοῦαι πι-οδοι, τη αὐτων γνωμν γγόνασι τε γένοντα . Similiterque postea animati fuerunt Theodoricus Italiae Rex,qui secundum Symmachum judicans schisma sustulit: ut agnoscit Turrecrem,ta loco ante citato. Item Karolus, Ludovicus, Lotharius,

uti Ecelesiasticae leges ostendunt, ab Ausegisse collectae. Nec putandum, vel eos quos diximus hactenus, vel Principes Christianos, quos omnes recensere sit longum in hoc sibi juris vindicasse Episcopis invitis. Imo vero illud suscepisse volentibus episcopis, ostendunt ea SS. Patrum loca, quibus Caesares ad illud capessEndum adhortantur, &gnaviter eo fungentes, summis laudibus extollant. Hujusnodi jam adduximus aliqua multa : Addam vero, &alia, quo res fiat manifestior. Iustinus sine Martyr apologia ad Antoninum Imper. cum paratum se dixisset denuo de Christiana Religione cum Imp. colloqui, addit hujusinodi κοινωύιας τῶν λι

generis humani societate, eo i o quo reges sunt, unde sic Pomino serviant , quomodo non possunt , qui Reges non sunt. Et

lib. II, Contra Cresconium Grammaticum, cap. LI : Reges cum in errore sunt, pro 'se leges contra veritatem ferunt; C a cum

SEARCH

MENU NAVIGATION