De attrito per Papas Imperio; deque pontificatu, ab imp. Cæsare ecclesiæ reique publicæ causa capestendo; dissertationes auctore W. Chr. Kriegsmanno

발행: 1671년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

mum sacerdotem d7gnitate sacerdotali, sed etiam poterat e m occidere. Re- legare est poena criminalis,salomo tamen relegavit Abiathar, ut esset in Anathot,& non exiret inde omnibus diebus vitae suae. Habcbat sibi Salomo jurisdictionem in civilibus & criminalibus super Sacerdotes. Haec To-

status.

i . De iure humano Regibus Principibusque potestatem eirca sacra,

quin & Pontificatum maximum competere, evincunt Constituta publica gentium, quae ejusmodi sunt, ut mos antiquitus fuerit regibus atque Imperatoribus Pontificatum gerere : Ceu id testatur isdorus ap. Gratiam disti ri. cap. Cleros & Clericos. dum ait: Pontifex Princeps Sacerdotum cst, quasi vii sequentium : Ipse & summus Sacerdos, ipse & Pontifex Maximus nuncupatur. Ipse enim esticit Sacerdotes atque Levitas: ipse omnes ordines Ecclesiasticos disponit, ipse quid unusquisque facere dcbeat ostendit. Antea autem, qui roges erant, & Pontilices erant: Nam majorum haec erat consuetudo uir m esset etiam Sacerdos & Pontifex: Unde & komani Imperatores Pontifices dicebantur. Verba haec ex ipso jure C nonico Paparum deprompta, juribusImperatorum testimonium perhibendi. ' Consentit jus Civile, quod plures Impp. circa Religionem Ecclesiallicaque negotia Constitutiones continet in Codice ae Novellis : Quin imo Justinianus Imp. expresse dicit: non minorem ipsi curam esse borum quae sancti illinis Ecclesis prosunt, quam ipsius animae s. vitae nou. 3. Huc faciunt suoque Constitutiones Imperii Romano- Germanici, ac Capitulationes Caesareae, quibus cura Ecclcsiae imperatoribus committitur

clinen und-rc. unde MaximilianuOmper. literis ad Civit. Gellibus supra citat: So dati ii uias alsa eniis em ridi sig uno ex

eloquamur, ipsa Praxis Imperatorum Christianorum aConstantino ac Carolo M. sed & aliorum Regum ae Principum de auctoritate Magistratus circa sacra adeo testantur , ut nemo citra veritatis contumeliam de eo dubitare possit. 18. Idque agnoverunt,multaque laude extulerunt ipsi antiquiores Papae. Legantur modo Epistolae Leonis magni,&sexcenta ejus rei documenta occurrent. Paucae multis dabimus: ad Theodosium Imp. is scribens Epist.

VII. ait: Quantum praesidii Dominus Ecclesiae suae in fide Vestrae clementiae . , prxpararit,

42쪽

praepararit, his etiam literis, quas ad me misisti,ostenditur, ut vobis non solum regimen ,sed etiam sacerdotalem animum inesse gaudeamus: Siquidem praeter imperiales ac publicas curas, piissimam sollicitudinem Christianae religionis habetis, ne scit . in populo DEI aut schismata , aut haereses, aut ulla scandala

convalescant: quia tunc est optimus regni vestri status, quando sempiternae &incommutabili Trinitati unius Deitatis confestione servitur, &c. ad Martianum Aug. Ep. LVII. quain excellenti pietate, & quam glorioso clementiae vestrae studio in integrum nuper fides Christiana revocata sit, totus mundus agnoscit,& saluti suae singulare praesidium per vos a Domino esse reparatum. At si quid adversuris tanti operis consummationem de contrario Spiritu sentitur oboriri, necesse est, ut ad vestrae revocetur pietatis auxilium, quod ad custodiam Catholicae veritatis divina providentia praeparavit, ut quum potestatis vestrae sit, scandala etiam in longinquum nata resecare, inulto magis ea, quae sub vestris audent oculis surgere,non sinatis accrescere,&c. Ad Leonem imp. ep. LX X V. Cum Clementiam Tuam Dominus tanta sacramenti sui illuminatione ditaverit, debςs in cunctanter advertere, regiam potestatem Tibi non solum ad mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatam, ut ausus nefarios comprimendo, & quae bene sunt statuta defendas, & veram pacem his quae sunt turbata restituas, depellendo scilicet pervasores iuris alieni, & antiquae fidei sedem Nexandrinae Ecclesiae resormando, ut correctionibus Tuis Dei iracundia mitigua, regiae civitati non retribuat quae antea admissa sunt,sed remittat dic. Hactenus Leonem Papam audivimus Imperatorum circa Religionem ac reformationem corruptae Ecclesiae, studia depraedicantem. Ex quibus jam colligitur, Divum Maximilianum contra jus ac fas neutiquam egit se , quod Pontiscatum suscipere instituerit. 19. Porro, Pontis catus, ut a Papis hactenus gestus est, tria complecti tur: Primum potestatem Ecclesiasticam internam, actusque ministeriales ac sacerdotales Romanae superstitionis spectat, v. g. missificationem. Secundum concernit externam dispositionem Religionis ac Sacrorum, convocationem Conciliorum, institutionem Episcoporum, a d mi mitrationem bonorum Eeclesiae die. Tertium respicit Primatum illum potestatis in omnes Ecclesias, Vieariatum Christi, In fallibilitatem , scrinium pectoris, Deitatem terrcstrem, jus superioritatis atque Imperium in Imperatores, Reges, Principes, regna taregiones&c. unde fortasse quisquaerat,num Maximitianus omnia haec petierit, ac Anti . Cliristiano sic fastu turgens in templo Dei sedere voluerit 3 Sane magna ejus Pietas ac nota virtus facit, ut censeamus, ipsum quicquid etiam

de primo iactum fuisset,quod forsan per Episcopum sive Papam in id specialiter institutum peregi siet more vcterum Imperatorum adiertium nunquam

43쪽

fuisse processurum: sed intra secundi ambitum se continendo,laudatum Impr.

Christianorum Pontificatum gesturum. ro. Certe, ut de tertio hoc nonnihil dicamus, mens pietatem Christianam prosella, tota cohorrescat necesse est, ad obtutum talia dc formis monstri quo tetrius orcus vix habet. Recogita quaeso tecum ipse, num post Diaboli elationem, quae cum angelosque suos de coelo praecipites dedit, enormior fando audita sit superbia, Papali hac, qua se super o innia ciferi Episcopus Romanus; potestatem omnem,& secularem Imperatorum, Regum ac Principum,& Ecclesiasticam Patriarcharum, Episcoporum ac Sacerdotum pedibus suis subjiciens. Digna filia hic legantur, sunt Vcrba Chi isti an nimi, uti vocari solet, Doctoris Joannis Gersonis, quibus dogmata tertii Papalis gloriae membri describit ac ridet Op r. pari. i. d ract. de porcst: Eccles. consid. XIl. Consurgit blandiens& subdola adulatio, & ad aures Ecclesiasticorum, praecipue summi Pontificis insusurrans, o quanta cst, quanta sublimitas Ecclesiasticae Tuae potestatis. O sacer clere quam nihil cst se ilaris auctoritas Tuae comparata. Quoniam sicut Christo collata est omnis potestas in coelo & terra, sic eam Christus omnem Putro sui que successoribus dercliquit. Unde & nec Constantinus quicquam Sylvestro Papae contulit, quod non esset prius suum, sed re ddidit injoste detentum. Porro sicut non eli potestas nisi a Deo, sic nee aliqua temporalis vel ecclesiastica, imperialis vel regalis nisi a Papa, in cujus more scripsit Chiistus, Rex Regum & Dominus dominantium: de cujus potestate disputare instar sacri lcgij est, cui neque quisquam dicere potest, cur ita facis 3 Si etiam temporalia omnia, si ecclesiustica bona ac dominia mutaverit, diripuerit, distraxerit. Mentior si non invcniuntur haec scripta ab illis etiam qui sapientes iunt in oculis suis : si praeterea non inveniuntur fuisse secaliquos sumin os Pontifices haec credita. Notum est illud Satyrici, nihil est, quod credere de se non possit cum laudatur diis aequa potestas. Et illud Comici de adulatore: hic proiecto ex stultis insanos facit. Pergit Gerson Sentiens autem adulatio quandoque nimis se cognosci , studet quasi modostiori sermone deprcibus uri , ut credibilior appareat. Concedit seculari potestati possessones&jurisdictiones proprias, quas tollere nequit pro libitu Papa. nihilominus tradit, quod summus Pontifex supremus est Monarcha, nedum ii Spiritualibus, sed temporalibus, habens potestatem hanc immediate a Christo,sed alii Reges omnes ac Principes suam recipiunt dominationem ab eo,&solum mediate a DEO. Alioquin ut monst ruosus esset bie mundus, si haberet tot capita, quae non sub uno regerentur, rediretque Manichaei deliramei tum, ponentis duo principia, unum bonorum & Spiritualium, alterum malorum & temporalium. Unde & sicut corpus Lit propter animam, & ab anima

vivit & regitur , sic potestas secularis propter spiritualem, a qua suum recipit

44쪽

esseleg

bona in alios transferri. Hanc inimationem habere visus est Bonifacius VII Lin quadam Decretali. Putatiirab aliis depositio unius Regis Franciae per Papam Zachariam hic esse fundata, tanquam Papa sit qui transferre possit reges de regna &c. Addit porro: Peccatum circa hoc vult adulatio longe a Papa sic facere , ut eum simoniam posse neget committere, quum sua sunt omnia Ecclesiastica bona. Concedit insuper, quod super ius est potens ab altero jus suum tollere, & quod nec ab eo appellari, neque eum judicialiter evocari, nec obedientiam ab eo subtrahi,praesertim extra casum haeresis sit aliquatenucrossibile. Hic Solus Symbolum fidei condere,hic solus causas ejusdem fidei& majores caeteras tractare potest,solus desinitiones, regulas eges&Can es condit. Alioquin quic uid per alios dissinitur, decernitur, conditur,icatuitur, irritum est inane,nec aliquid ex eis quae istatuerit, potest nisi per ipsum quomodolibet cassari vel infringi. Fallor si non ante celebrationem hujus Sacrosanctae Constantiensis Synodi sic occupaverat mentes plurimorum, literalium magis quam literatorum ista traditio, ut oppositorum dogmatizator fuisset de haeretica pravitate vel notatus vel damnatus dee. tam radicatum & ut cancer serpens tam medullitus imbibitum fuit hoc priscae adulationis virus letiferum. Hucusque Joannes Gersen

cium,

ipso habeatur accolatur. Ac uis dubitet, Papas Deitatem ambusse3 Quum t ioren uris sui Canonici glossato de se legi,ad Exti sign. Credere Dominum Deum nostrum Papa Li. Pinimet nunc ex iis quivis immodestiam Papalem, seratque iudicinum similis ei in orbe existat .Eidem profecto nihil deest, nisi ut Papa pro Iipso habeatur accolatur. Acquis dubitet, Papas Deitatem ambiisse Θ Quum passi fuerint in Corpore suris tui Canonici glossato de se legi,ad Extravag. cap.

Cum inter. de verb. sign. Credere Dominum Deum nostrum Papam ne non potuisse statuere prout statuit,haereticum censeretur &c. ut alia taceam. Jureis , meritoque Imp. Fridericus I L fastum hunc Papalem tanquam AntiChristianum detestatus, ad Imperii ordines,ut recenset Aventinus lib.VII. scripsit: ergo

45쪽

ir. QuonIam Igitur ex his constat, tertiam Papalis plor at membrum a nobis superius commemoratum Antichristianismum spirare, ae ceu impium ac nefarium, ipsis etiam Romanis Imperatoribus abominationi suisse, dubitari non debet, Divum Maximilianum ad Pontificatum profectum ab eodem sibi quo fuit pio animo temperaturum fuisse. Quod & confirmant omnia ejus consilia ac facta,quibus id agit ut Ecclesiam& Rempublicam a vinculis iniquitatis hujus Papalis liberet. Videantur inter alia Gravamina Germanicae Nat,onis cum remediis de anno isos. & ad ea edictum Caesareum apud Goldastum parte i. der Nilos p. 2IS. &c.

ctione quaerens, illud maximὸ intendit,ut auctoritatisEcclesiasticae citra scandalum Ecclesiae compos factus, dehinc Religioni, caerimonijs, Episcoparibus, bonis ac Personis sacris, atque adeo universae rei Ecclesiasticae prospicere posset de medela adversus multiplices morbos,quibus cum ea gravissime diu co fictata est. Potuisset hoc ipsum exequi, electione Cardinalium insuper habita, tanquam Imperator, cui jura Pontificatus ac sacroiu ratione suscepti Impeiij competebant: At habenda suit ratio eorum temporum, quibus plerique &principum&subditorum animi, caeco Religionis reto, ac Paparum dictatibus adeo irretiti erant, ut piaculum conma illi dict uti fuissent, si Caesar invito clemae refragantibus Cardinalibus,ecesesae habenas capessere voluisset:ac si deinde alius contra Imperatorem a Cardinalium collegio creatus esset Ponti sex, expectanda Caesari fuerat excomunicatio,trahens secu funestos motus: Haec igitur praevidens prudentisinus imperator, amoliri ac praecavere voluit, expetitis Cardinalium suffragi js: Constio non malo sed quod effectu caruit; calliditate Romani Cleri Caesareos conatus sirpplantante, inque ejus socum eligente Leonem X.

egit, omnia fuerunt subvertendae mox Paparum in Germania tyrannidis. Non inulto namque post ocitavit DEUS praeconem Evangelii D. Martinum Lutherum, qui quod tot Principes, tot Imperatores, tot exercitus, tot Comitia, tot Synodi nequiverunt, oreae scriptis executus est: dum larvam Papatui detrahens,abominanda dogmata in lucem proferret ac redargueret,quibusChristianaReligio a Papis ad interitum usque corrupta est; disruptis, uno quas ictu, iniquitatis vinculis, quae pavidis Conscientiis, sdei Catholicae specie deceptis injecerant Romani tyranni ae lictores. Ex eo tempore sulmina Papae bruta haberi, omnipotentia Pontificia deridiculo esse, ac deceptoriae Romanae Coriae artes cum luόibrio explodi cceperuiat. Ita Germania, atque adjacentes ei nonnullae regiones ,maximam tartem a jugo Papali liberatae; ae Magistratui Politico jus Ecclesiam ae Religionem ordinandi restitutum.

46쪽

2s. Miraculosa Isthac Ecclesiae reformatione DE Us inter alia viam stravit Imperatoribus ad veterem Pontiscatum, adque pristinam potestatem in Episcopos & res Ecclesiasticas recuperandum; flocci factis riparum exeomunicationibus, quae priscis Imperatoribus semper obstaculo fuerant, quominus ad jura ea felices pertingere possent: ac Evangelici quidem, juribus Magistratus, non iniqui, initio statim, cum divortium cum Romana sede facerent, expetierunt Concilium generale, auctoritate ae sub praesidio Imperatoris in Germania habendum, in quo de abusibus ae corruptelis, quae vel ipsis Papis fatentibus in Ecclesiam invectae, deque Romanae Curiae viiij s libere disquiri ac iudicari posset: Et vero Divi Impp. Maximilianus I. Carolus V. ac Ferdinandus I. prono in id affectu ferebantur. Sed obstitit tenus hac omnibus viribus sedes Papalis; quippe quae voces has Srth si trigliti Petit lis non mitius horret,quam tres ex orco furias, bene intelligens, dominatui suo ab ejusmodi Concilio excidium imminere. z6. Laudandus interim ad omnem posteritatem est excelsus Imp. Fe dinandi I. animus , qui post renatum Evangelium, ringente ac fremente Papa, Pacem Religionis Augustae Vindelicorum condidit anno is . auctoritate sic Imperatoria ac Pontificia circa religionem usus: Cujus vestigiis cum pari laude insistentes csteri Caesares, auream hancPacem usque adhuc sartam tectam conservarum, in commodum universae Ecclesiae ac Reipublicae. Equidem nos non latent technae, quibus per integrum nunc seculum Papalis Curia Pacem hanc subvertere atque ita dominatum suum in Germania restabilire sategit,prq-

sertim ope Jesultarum, quos sedi suae sustinendae Papa tibicines adlegit. quorum quoq; molimina adversus Paciscationem Religiosam in propatulo sunt, ac jus su Evangelicorum detecta in Defensione Augustanae Consessionis Saxonica: ut se auctoritati Imperatoriae circa sacra mille in si diae structae videantur. 27. Optandum vero foret, ut sacratissimi Caesares re bene perspecta, potestatem suam magis communire,ac sede Papali res suas sibi habere jussa, reliqua etiam Pontisic. munia, quae in ordinanda Eccles. in repurganda Religione, in indicendis eonciliis,in instituendis Epist. &e. consistunt, in se recipere sustinerent, quo res Rom. German. ad pristinii tandem decus redirent. Certe interest universi Imper j, potestatem superioritatis Romano Papae toties abjudicatam Caesari aliquando restitui; ut norit Papa, se Ecclesiae Romanae Episcopum, cum terris suis Imperatori Imperioque Romano subesse eidemque factorum suorum rationem reddere, & ab eo institui debere: ac licet fortasse Papa i. e. Patriarcha vel primus Episcopus in Ecclesia Latina s. Occidentali a Caesare renuncietur, nihilominus Pontiscatum maximum Caesaris esse, ipsique supremam potestatem in Episcopos ac Papam competere.

Ac quoniam Religiosa Paciscatio spem saeti suturi aliquandoCon.

cilii

47쪽

cilii alicuius generalis, ere&Imperii& Ecclesiae soret, ut Caesarea auctoritate

tale in Germania cum Imperii consensu convocetur. Praestiterit se hoc ipso Imperator verum Pontificem maximum ;presseritq; laudata vestigia Divorum Caesarum Romanorum, qui olim Conciliis habendis piam operam dederunt. Nec vero eum a decoro hoc proposito absterreant Papae Papi colaruinque irae, quas adeo vanas reddidit Evangelium,ut vix privatus hodie cxcommunicatorium anathema reformidet. Quin DEO confisiis, jure suo utatur, nemini se facturus injuriam, prolaturus potius & Ecclesiae & Reipublicae, quibus caput ac tutor a DEo datus est. 1 . Electionem in Pontificem non est quod Imperator ἱ Cardinalis usexpectet. Ut Capitula suos Episcopos sic cligant ij Episcopum ac papam Romanum, consentiente ac confirmante Imperatore; ut olim moris erat, priu quam Hildebrandrinstituto ad solos Cardinales devolveretur electio: Caesare ac populo Romano exclusis: a maximo vero Pontificatu abstineant Cardinales ; ejus squidem collatio in eorum est manu a quibus Caesari per electione in obtingit Imperium, cui ea potestas annexa est. o. Atque haec quidem occasione literarum Caesaris Maximiliani de pontificatu Imperatorum Romanorum dicta sunto, hac fini ut inde compareat remedium potissmisGermaniae morbis accommodum, quo debilitatae ejus vires restitui. & a sedis Papalis intemperie, quae Imperium tantum non enecavit, certe enervavit , imposterum tutae praestari queant. Quae omnia animo, glo-:ae Imperatoris Imperi j que, atque incremento & rcclesiae &Reipublicae, ut aequum est, faventissimo scripsi naus; nemini praeter rem iniqui, suum cuique reddentes, omnium salutem seriit votis

exoptantes. . l

SEARCH

MENU NAVIGATION