Elementale cosmographicum, quo totius & astronomiae & geographiae rudimenta, certissimis breuissimisque docentur apodixibus. Recens castigatum & emendatum, figurisque & annotationibus opportuniss. illustratum. Adiunximus huic libro Cosmographiae intr

발행: 1551년

분량: 75페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

71쪽

resbluuntur in cinerem,sumum exalant,quas adhuc ardeant. Nabathea iacci inter Arabiam de Iudsam,&surgens ab Eustate in mare Rubrum porrigitur,& est pars Arabiae. Arabia autem tota si in orientem respicias,ad dextram adiacet. Supra

ad Aquiloncm & ad sinistram Mesopotamia est, inter Tigrim & Eustatem flumina, ab Oriente Tigrim habens,ab Occidente Eustatem, a Meridie Babyloniam .Haec de Asa.

AMERICA ET CIM

cumiacentibus Insulis.

Cap. XXVIII

AMerica,quae nunc quarta pars terrae dicitur, ab Americo Vesputio eiusdem inuentore nomen sortita est.Et non immerito, quoniam mari undique clauditu Insula appellatur.Ptolemso autem & antiquioribus per nimiam eius distantiam incognita permansit.Inuenta quide est anno Christi i si .ex mandato regis Castiliae. Propter eius quoque magnitudinem Nouus mundus appellatur. In ea incolae nudi penitus incedunt. Anthropophagi sunt crudelisisimi. In sagittandi arte certissumi.Nullique obediunt.Dominis ac regibus caret. In utroque sexu natatores existunt sortissimi.Ferrum caeter que metalla non habent,sed piscium&& animalium dentibus suas armant sagittas. In ea quoque reperitur animal habens sub pectore serrem quedam natiuum quo foetus hinc inde secusert,nec,nisi lactandi pratia, promere solet Curre

72쪽

Cos ΜOGRAPHIAE. 37do sunt leues admodum velocissimi.Diuitiae eo rum sunt variorum colorum auium plumae, ac Iapillorum quorundam multitudo, quos ornatus causa ad aures &labia suspendunt Nniones & aurum caeteraque similia habent. In dando liber

lissimi,cupidissimique accipiendi perhibentur. Sanguinem quoque in lumbis & tibiarum pulpis comminuunt. Alij defunctos cum aqua victuque inhumant.Alij vero morte luctantes in bombiceis retiaculis inter duas arbores in jIuam ingutem,apposito victu suspendunt,& totam diem circa suspensum saltando consumul. Coelum, Solem Lunam,& stellas adorant.Illorum domicilia campanarum instar fabrefacta sunt,soliis palmarii de-mper contecta.Seminibus carent,sed arborum radices in farinam comminuunt,& in panes conglutinant.Porro haec insula in ea mundi parte sita est qua Sol nobis Germanis demergitur.Habet aute America Insulas adiacentes quamplurimas, ut Parianam Insulam sabellam quae & Tuba dicitur, Da ollam in qua reperitur lignum Guaiacum quo ututurnostrates contra morbum Gallicum. Accolae vero Spagnollae insulae loco panis vescuntur serpentibus maximis,& radicibus. Ritus & cultus istarum circumiacentium Insularum par est Americae accolarum cultui. Adhuc extra Ptolemaei descriptionem sunt in Septentrione Insulae, Issandia, Vulldlappentand, Noruegia,Sueuia,quae vere Gothia. Haec triplex est, Orientalis, Occidentalis,& Meridionalis. Gotlandia insula,Scania insula, quam hodie Zelandia

73쪽

ocant.Αd ortum maxima pars Asar post centes mum octogesimum logitudinis gradum a nostris Geographis adiicitur. In qua immensa regna, in gentia flumina ultaque alia dictu miranda. Appingunt insulam Zypangri ad extremum Orientem,Iauam maiorem & minorem, & quasdam a . Iias insulas. Ad meridiem vero nostra aetate Mad pascar pingitur.in eo loco ubi Ptolemaeus Menu thiam insulam lib. .cap.ulti .posuit.Praeterea maxima portio Aphricae ab Hispanis lustrata, itinere illo quo Caleculium seruntur. Porro Oceanum Indicum meridionalem a Prasso promontorio Aphrice ad Catia ram usque Sinarum stationem, totv mclusum terra Ptolemaeus existimauit, que admodum mare Casipium , quod quidem omnes antiqui Geographi Oceani septentrionalis par tem putarunt. Sed illud Indicum nunc repertum

est non terra inclusum, sed ab metridionali Ocqa

no esse.

DE ORTU ET OCCASU SIDE-

rum,de quo passim authores scribunt,appendix. SIderum ortus atq; occasus alios esse veros,alios apparentes, non ignorare conuenit. Verorum alius matutinus ortus, alius vespertinus dici solet. Matutinus quidem ortus dicitur,quum oriente so

te stella aliqua supra Horigontem conscendit. Et hie ab aliquibus Ortus cosmicus siue mundanus dicitur, de quo Columella lib.i2. cap. 2. Octauo Idus Octobris Coronae clara stella exoritur . M tutinus aure occasus vel cosmicus, quod idem est, dici

74쪽

dicitur cum oriente sole,stella subtus Horizontem deprimitur, de quo illud Ouidij Fastorum primo,

octipedis frustra quaerutur brachia Cancri. Praeceps occiduas ille subibit aquas. Vespertinus vero ortus,quum sole occidente astrum aliquod supra Horizontem emergit,qui etiam Chronicus vel Teporaneus dicitur quod ideest. Huius ortus non nescius Columella libro quo supra. Sexto Idus Octobris Vergiliae exoriuntur vesperi. Occasus vespertinus siue Chroniacus,fit,quando stella cum Sole occidit. Illius occasus meminit Ouidius 4. Fastorum in haec verba, Ensifer Orion aequa tore mersus erit. . Ad apparentes,siue,quod idem est Heliacos digressus, propositum ut breuissime potero, terminabo.

Apparentium igitur matutinus ortus est, quumst solaribus radiis emergensimane ante Ortum Solis apparere incipit. Hoc quidem ortu quinque erraticas &plures stellarum fixarum aliquando oriri accidit. Plures inquam & non omnes, quando

quidem stellae fixae propinquiores polis mundi, quam sit regionis latitudo si regioni latitudo est)nullum prorsus ea in regione ortum occasumue faciunt. Verum aliae semper a nobis cernuntur,aliae perpetuo nostrum conspectiam fugiunt.Quod Columella ostendit his verbis. Decimotertio Kalendas Octobris Sol in Libram transitum facit. Crater matutino tempore apparet. Matutinus occasus quum ob vicinitatem Solis stella occulta tur , & mane conspici desinit:ita Venerem. Mercurium Lunamque duntaxat occultari animad

75쪽

Rvn M. Cos ΜOGRAPH. uertimus.Lunam dum sic ad occultationem proia perat, Varro cap.37.li.primi, Extremam vocat,emergentem vero Primam.

Vespertinus porro ortus est, quando astru solares radios egrediens vesperi,post Solis occasium lucescit. hoc quoque ortu non nisi dicti tres Plane to Venus Linrcurius atque Luna exoriuntur. Vespertinus occasus est. quum ob vicinitatem Solis stella occultatur,vesperique conspici desinit. De hoc fastorum tertio in haec verba. Tertia nox demissa suos ubi mouerit ortus,Candidus e geminis Piscibus alter erit.Et apud plinium lib. 2. prae- allegato cap. m. Orium & gladius eius incipiunt abscondi.&c.Μagnam autem diuersitatem in omnibus iam dictis ortibus occasibusque, latitudo astrorum ab Ecliptica efficit, fitque ut Boreales stellae citius, Austrinae vero tardius in emersum sese proserant. Eadem ratione & id contingit, ut verus occasius certi syderis,uerum eiusdε

ortu longo tem, poris interuati - 7 lo antecedat.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION