Elementale cosmographicum, quo totius & astronomiae & geographiae rudimenta, certissimis breuissimisque docentur apodixibus. Recens castigatum & emendatum, figurisque & annotationibus opportuniss. illustratum. Adiunximus huic libro Cosmographiae intr

발행: 1551년

분량: 75페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

61쪽

κur,1 MEN et Atribus quindecim:se octodecim.septem,undeuia ginti.Quibus verbis uti licebit in describenda lati tudine & situ locorum,hoc modo: Duabus horis ab occasu,tribus ab aequinoctio:id est, in ea urbe esse scriptum libru vel epistolam, quae ab occidete abest partibus tricenis & tribus horis ab equato re,vel ubi dies Bistitio quindecim horas continet.

QUOMODO QUATUOR

mundi plagae diu noctuque sint inuestiganda . Cap. XXII. Q Vatuor mundi plagas deprehendunt gno

mone in circuli centro erecto ad angulos aequales.Quotidie enim tum ante meridiem,tum a meridie sese umbra vel contrahit,vel extendit ad circuitum circuli. Inter quos conductus medius punctus Septentrionem indicat.Idem quoque coelo nubiloso ex arborum contactu in sylva die no .ctuque cognoscunt, quoniam cortices spectantes Aquilonem duriores sunt plerunque, atque rimas altiores agiit. Ob id Columella arbores prius qua traimserantur,rubrica notandas praecipit, ut easdε

coeli partes aspiciant,ne aut insolitus calor pristina di luat rigorem:aut molliciem Austrinam Septetrionis laedat.

Cap. XXIII.

Nomina aquarum varia. Oceanum vocamus aquam seu mare,quod totam pene circuit ter

ram.

62쪽

ram. Mare proprie,quod terram insuit, vel quod intra terram continetur:cuiusmodi, lonium, Aegaeum,Persicum, Caspium. Portus a portando dictus,quod illic merces vehendae portentur, tutior maris pars est circa littus, ubi naues hyemare possunt. Sinus inter littora curua est,& mare qua-ii brachiis amplectentia. Fretum siue porthmus, locus angustior maris inter duo littora: sicut Isthmus te ra angusta inter duo maria. Flume,aqua perennis,ac perpetue fluens. Lacus, locus profundus aquas habens perpetuas. Stagnum, aqua stagnans,vel quiescens, quae hyeme colligi solet &kstate siccari. Torrens, aqua quae ex alto sertur in valles.Haec magno aestu torret.& bruma augetur imbribus. Lacunae fossae nuncupantur,in quibus collem aqua st re consueuit. Fons aqua est, quae e terra manat, & hauriri potest manibus.

Palus aqua est in altitudinem latius diffusa. Ad dexteram Siciliae partem Scylla est,rupes,si Xum,aut locus cauernis plenus, qui percussus a suctibus latratus videtur ardere: Ad sinistram Charybdis, quae contrariis suctuum cursibus collisi ne iacit,& rapta absorbet. De his Vergilius, De trum Scylla latus,lsuu implacata Charybdis Obsidet. Syrtes a trahendo dictae, duo loca maris p riculosa sunt proptzr arenae copiam in finibus Asrica .

DE MARIS ACCESSU ET

recessu.

: Donec

63쪽

Donec Lunae sidus ab oriente ad austrum,siue medium coeli scandit . in proximo littore decrescere maria haud dubium est: Inde ad occa sum ipsa descendente augeri: Rursum ab occidente ad Meridianum minui, atque ab eo augescere, dum stella oriatur. Ergo quibus Luna in ortu vel occasu apparet,his plenum mare,& tempus nauigandi: quibus vero in circulo meridiano cosissit. silpra aut infra horletonta,ab illis longissimὰ abethmare.In accessu quandoque tardior mora ob impedimenta littorum. Deinde aquς multae propria naturam habent,ut Euripus in Graecia septies quo

tidie refluens. DE TVROΡA ET EIUS

partibus.

Cap. XXV. . EVropa appellata est ab Agenoris Phoenicum

regis filia,quae a Ioue ex Africa rapta in Cr tam abducta fuit, ab occidentis parte Atlatico inceano terminata. A Septentrione Britannico &Germanico magno,ab aduersa parte Mediterraneo pelago includitur. Ab oriente habet Tanaim quem Scythae Silim vocant) & Maeotida quem iidem Temeridan quasi matrem maris dicunt) &Pontum erra eximie fertilis, naturalem temperiem .coelumque satis clemens habet frugum, vini& arborum copia nullis posthabenda sed optimis terris comparada.est adeo amaena pulcherrimisq; urbibus,cas bis,vicis,& pagis exornata. Populoru,

gentium virtute lonse Asia & Asrica praestantior: caeteri

64쪽

Cos Mocist Aptii Ag emeris tamen terrae partibus minor,iatitudine nusquam 22 s. miliaria Germanica excedens. nisi ubi

circa mediam sui partem quo magnis frontibus tam versus Meridiem quam versus Aquilonem in altum procurrin duabus alis quibus draconis speciem reddit, maxime extenta est. Longitudine ab amne Tanai ad Gaditanum fretum, qua longissitime se expandit,implet 7so. serὸ Germana milia ria. In ea prima ab Occidente eis dispania tripartita a Grscis Iberia dicta draconis caput,quem suprS retulimus,repraesentans: quae ab antiquis striaptoribus in tres regiones diuiditur:In Betica modo regnum Granatae, Lusitaniam, quae & hodie Portugalia appellatur, ac Tarracanensemeta nuperis autem Tarracanesis tractus. Hispania in quinque regna subdiuisa est scilicet in Galicis regnum, Nauarrae,Castiliae quod Castellae & Legionis dicitur, Regnum Cathaloniae& Aragoniae. Proxima

quς Hispanis adiacet,Gallia est, ab Hispanis Pyreneis montibus, ab exortu autem Rheno siu. rapi

disisimo Germanis sequestratur,reliquis vero lateribus Oceano & pelago abluitur. 1 Ptolemaeo in partes 4.diuiditur,in Aquitaniam,Lugdunensem, Belgicam & Narbonensem, quae Gebenna & Iura montibus,ab reliquis Gam partibus excluditur& ad pelagus usque promittitur. Rhenum autem accolentes sunt Bassae & altae Germaniae populi. Ab illis ad Sauromatas usque Germania magna promissa est .ad Aquilonem Germanico Oceano

magno limite pene directo iugitur,nisi ubi Dania quam hodie Daciam appellant Chersenesum es sciens prominet. Ab Austro finitur alpibus quas

65쪽

RUDIME N TAPtolemaeus Poenas aut Poeninas vocat. Ipsa haud ulli fertilitate terrae postferenda,circa montana a gentum caeteraque metalla procreat, nec priuata

est auro.Rheno,Danubio qui septem ostiis se in pontum exonerat) Necharo,Albu caeterisq; limpidissimis fluminibus irrigatur.Dicta autem est Germania a Teutonico vocabulo Gareinman, quasi victi ix multarum gentium.In ea prima gelium est Sueuia, deinde Fraconia, Thuringia, Voltlandia. Spectat & meridiem Vindelicia,deinde Morauia. cui iungitur Pannonia , huic Mesa prouincia ad pontum usque cum Danubio decurrens. In m dia Bohemia Hercynia sylva tanquam nativo muro undique cingitur. versus aquilonem habitant Misinenses,Saxones: ab iis Rhenum versus Vuesta phalia,Hassia Harizia,Phrysia,Hollandia, vlusq; Saxones Hollatia,Silesia,Marchia,Mechelburgia, Pomerania quae ad Sarmatas porrigitur. Sarmatia habitant Prusi,Livoni,Russi,Mossoui,Lituani, Poloni,Vualachi,Transsylvani. Deinde Dacia est,iper quam Thracia quae Grscia modo appellatur, habes in se particulares regiones,Epirum, Achaia, Macedoniam Moream & cst.Sinum Adriaticum cingunt Dalmatae.Illyrij in ipso flexu,Histriani &forum Iulij.vltra quicquid est, uno nomine Italia dicitur:cuius prouinciae sunt, Campania, Calabria, Latium, Apulia. Tuscia, Vmbria, Gallia Togata, Longobardia, Venetiana & Aconitana.

DE AFRICA ET EI Vs

partibus.

66쪽

A Frica inuam Graeci Libyam appellauero ut

Iosephus lib.Anti.inquit,ab Afro uno ex posteris Habrare de Cethura dicitur duxisse aduersus Libyam exercitu,& ibi deuictis hostibus consedisse.Incipit a Gaditano freto, & finitur Aegypto,ab Aquilone mediterraneo mari coniuneti ab Austro A ethiopico Oceano suscipitur. Habet regiones & prouincias Tingitanam & Caesariensem Mauritanias, Numidiam, Libyam Carthaginensem, Birantium: Cyrenaicam quae Pentapossdicitur,Aegyptu & Aethiopiam. Mauritania itaq; Tingitana a Tingis oppido dicta habet ab Oriente Maluam fluvium: a Septentrione, mari Italico& Gaditano freto alluitur:ab Occidente Atlantiaco Oceano clauditur.ibi Abilis columna & He piadelphi montes. Caesariensis Mauritania habet ab occasu Tingitanam, ab Oriente Numidiam , a Septentrione pelagus vitrii. Ad Canhaginensem regionem ab Ampsaga Numidia est Masinissse claro nomine,de quo Ouid.li.6. A Graecis aute appellata est Metagonitis terra ubi Hippon regia &Aphrodisti ciuitates. Accois mappali hoc est domus pabulis permutandis,quemadmodum Misine sum opiliones plaustris circus erunt. Deinde Africa proprie dicta a cognomine totius regionis.Vbi Zeusis est,hic oppida Carthaso, Maxulla ,Vtica Catonis morte insignis. Mox in ea Bietatiu.qua Libij Phoenices incolui,Syrtim minore coiinges ubi Hadrumetis & Leptis ciuitates. Cynops fluuius ®io Tripolitana ubi Leptis media quς & Neapolis cognominatur,& Syrtis maior In intimo sinu, Philenorii ars. Ultra Cyrenaica prouincia,eadem

67쪽

Pentapolitana dicta, habet versus Meridiem gentes Garamantum& Aethiopum, a Septentrione mare Libycum . Finis Cyrenaicus in Oriente est Catabathmus oppidum.Inde ad Orientem Masmarica quae Mareotis Libya appellatur.Huic contermina est Aegyptus regio Nili proxima, cui ab Orientis parte iungitur Iudaea, Arabia Petraea, &Erythraeum mare. a Septentrione Aegyptiacum, ab Austro Aethiopia est.Regio pluuiarum omniano ignara,sed post aestiuale reciprocationem inundatione Nili amnis kecudatur.Vrbes eius insignes Alexandria totius Aegypti caput bi sancta Catharina Costi Regis filia martyrietatur.Babylon,olim Babulis & noua Babylonia,modo Chairus,vel Alchairo . huic contigua Memphis . sub Aegypto Aethiopia est.Tum ab Oriente Troglodyticaregio. Deinde vix homines, magisque semiseri a thore Mela,Aegipanes&Blemmia quorum capita abesse tradutur.Satyri sine tectis passim ac sedibus vagi habent potius terras quam habitent. nocephall,Cholopodes siue monoculi nigri& horribiles sine capite . Alit & Aphrica Elephantos,

Dracones, Rhinocerontes, Tigride Basiliscos,de multa genera serpentum.

DE ASIA ET LIVS

partibus. Cap. XXVII. A Sia tertia pars terrae ab Asio Manaei Lydi fi u 1lio dicta, e tribus partibus tangitur Oceano,

68쪽

a Meridie Indico meridionali, Septentrione Scythico,ab Oriente Eoo .ab aduersa parte habet Europam & Africam & pelagus quod inter ambas

immissum est.In ea reperiuntur multiformes &

prςterea terra fertilis & temperata & omnium animantium genere cultissima.Huius terrae gentes,urbes insignes,ad hunc modum se habent.Prima Asiae caput est Pontus & Bythynia,deinde Asia pro prie dicta:Phrygia,Cappadocia,Lycia,Caria,P philia,Mysia,Armenia,ubi Tigris & Eustates fiu- vij in Meridiem labentes exoriuntur.Post Cappadoces hominum primi sunt qui unico vocabulo Pontici dicuntur, deinde Amaetones. ad Tanaim Sarmatae, Scyths vltimi.Caspium sinu ambitit CaCpij, Medi, Hyrcani, sub his Parthi, Carmani,Persides, iuxta sinu Persicum, Babyloni j, Mesopota. Syri. de quibus inst .Spectant Meridiem Arabes,& sinum Arabicum possident.Vltra Parthiam Α-ria est,Paropamissus, Drangiana & Gedrosis, vutraqueseas Indi extra intraque Gangem: Superio res ad Meridionales,ubi Plinius lib. 7.naturalis historis multa hominum esse genera indicat,qus humanis corporibus vescerentur.Prodiitur & in Scythia Arimaspi, uno oculo in stote media insignes, quibus cotinue bellum est cum gryphis circa metallum. Sunt & in quadam Imani montis conuaule homines sylvestres auersis post crura plantis,eximiae velocitatis.In multis etiam montibus reperitur hominum genus capitibus caninis, pro voce latratum edere.Item hominum genus qui Mo-

nosceth vocaren tu singulis cruribus,mirae perni

69쪽

citatis ad saltum t eosdemque Scio das vocari.

qui maiori qstu humi iacentes, resupini umbra se

pedum protegant. Rursus homines sine ceruice oculos in humeris habentes. Circa sonte Gangis Indiae Astomorum gentem sine ore, habitu tantum& odore viventem prodit.super hos Pigmaei nam ranturi varia nascetium mirabilia, & monstrosa hominum genera idem Plinius tradit. Compendiosa Syris descriptio ex Isidoro. Syria ab Oriente fluuio Eustate,ab occasu nostro mari & Aegypto terminatur: a Septentrione

Armenia & Cappadocia ' Meridie sinum Arabi- cum liabet.Sinus eius porremis in immensam l6gitudinem,in latitudinem angustior.habet autem in se prouincias Comagenam, & Phoeniciam &Palaestinam cuius pars est Iudaea,absque Sarracemnis &Nabathenis. Comagena est prima prouincia Suriae:vocabulo Comage urbis nucupata,quq quodam ibi Metropolis habebatur. huic est a septentrione Cappadocia, ab ortu Mesopotamia, a meridie Syria,ab occasu mare Magnum. Whoenix Catheni frater de Thebis Aegyptiorii in Syriam profectus.apud Sidonem regnauit: eamque prouinciam ex suo nomine Phoeniciam appellauit ubi est Tyrus&Sidon.Habet autem Arabiam ab Oriente mare Rubrum a Meridie. Palς stiana prouincia Philistim urbemMetropolim habuit

quae nunc dicitur Ascalon: ex qua ciuitate omnis circa eam regio Palaestina est nuncupata. huic ab Oriente mare Rubrum occurritra meridiano latere India excipitur,a Septentrionali plaga Tyriorufinibus clauditur,ab occasu Aegyptio limite termi

70쪽

COsM GRApΠIAE natur.Iudaea ex nomine Iudae est appellata, ex cuius tribu reges habuit. Haec est Palaestina regio, quae prius Canaan dicta est ii filio Cam,sive a de cem Chananeorum gentibus,quibus expulsis eandem terram Iudaei possederunt. Initium longitudinis est a vico Arsa,vsque ad vicum Iuliadem porrigitur:in quo Iudaeorum pariter &Tyriorum comunis habitatio est.Latitudo autem eius a monte Libani usque ad Tyberiadis lacum extenditur. In medio autem Iudeae ciuitas Hierosolyma est, quasi umbilicus regionis totius. Terra est variaruopu diues, frugibus senilis, aquis illustris, optima balsamis.Samaria regioPalaestins ob oppido quodam nomen accepit,quod vocatur Samaria,ciuiatas quondam regalis in Israel,quae nunc ab Augusti nomine Sebastia nuncupatur.Haec regio inter Iudsam & Galilaeam media iacet,incipiens Pi vico cui nomen est Eleas,deficiens in terram Attrabat. Situs eius natura consimilis,nec ullo disserens a Iudaea.Gallisa regio Palaestins vocata est, quod gignat candidiores homines,quam Palaestina. Haec autem est duplex,superior & inferior, sibi tamen connexae, Syri s & Phoeniciae adhaerentes. Terraeorum opima & ferax, frugibus satis foecunda.

Pentapolis regio in confinio Arabiae & Palae stingsita,dicta a quinque ciuitatibus impiorum,quq igne coelesti consumptae sunt,terra olim uberrima. nunc autem deserta atque exusta. Nam pro scelere incolarum de coelo descendit ignis,qui regionem illam in cineres aeternos dissoluit. Nascuntur ibi poma virentia sub tanta maturitate, Vt e dendi

desiderium gignant: si quae carpas, fatiscunt &E iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION