장음표시 사용
2쪽
Caput I. Lographia, authore Ptolemgo,imitatio est picturae totius partis terrς cogntis,cum iis,qus sibi quasi uni- uersaliter sunt annexa. Differt auia. te a Chorographia: na illa per par
tes loca resecat, seorsumq; singula & unumquod que iuxta se constituit, ac serme omnia etiam mi nutissima illa,quae deprehendere possimus,descriabit, veluti portus, vicos, populos, riuulorum quo que decursus, & quaeclinque alia illis finitima: visunt, aedificia,domus, turres, moenia, &c. Geographiae autem proprium est,unam & continuam terram cum partibus eius pr cipuis sermula quadam ac picturae imitatione ostendere,quemadmodum se habeat natura &positione reaque solum in omnino deprehensibilioribus versatur descriptionibus, veluti sinuti & ciuitatum magnarum, gentisi quoque & fluuiorum.nec non circa ea, qus secundum speciem uniuscuiusque sunt insigniora. Por ro finis Chorographicus connexione particulari continetur, veluti si pictor aliquis aurem tantum aut oculum designaret pingeretque. Geographi-eus autem comtemplatione totius, proportionali teriis qui integrum caput describunt.Nam in pingendi arte sic fieri solet, ut cum corporum seu rorum simulachra describuntur t principalium ima sines membrorum iu primis & necessario com -
3쪽
paginantur, atque sub quadam symmetria constituuntur, ut ex iusta distantia visu possint discerni, an totum seu pars sint illius, quod pingitur. Haud secus fieri contingit in Geographia & Chorographia . Haec enim partium orbis figuras N imagianes,in minimis etiam suis particulis depingit, & a
damussim repraesentat: Illa vero considerat & de scribit integras prouincias cum his, quae ad uniuersalem earum formam spectat, tanquam praecipuas ac primarias orbis terrarum parteS, tam magnitu dinibus quam symmetriis seu commensurationiabus rite dispositas. Locorum denique situs, quos hex regionibus seu prouinciis Chorographia tracta neutiquam cogruunt veris eorum positioni bus, quas in telluris superficie possident. Ipsa naq; circa locorum & locandorum qualitatem magis quam quantitatem Versatur,quum locorum peculiares similitudines omni modo nititur explicarer symmetriae vero positionis locorum, omnem sere
curam & diligentiae studium negligit: At Geographia quantitatis plus quam qualitatis cosideratio
nem sibi vendicat: in omnibus enim locorum distantiis,iustam accuratamq; proportionis prouidetiam obseruare studet: similitudinis vero modica admodum curam gerit. nisi quatum ad extremas illas magnarum partium,id eli praefecturarum seu prouinciarum circunscriptiones & figuram attianet Qua de re Chorographia pro reddedis locorum similitudinibus pingendi peritia haud parum
indigetinemo enim chorographiam exercere comode poterit, nisi pingendi artificio instructus. At G graphia huius artificij neutiquam opus habet. per
4쪽
bet per exiles enim puctos,quibus loca ciuitate ;significantur, S ipsorum nominum inscriptiones conatur indicare & eorti situs, atque totius terrarum orbis figuram .Propterea Chorographia mathematicae institutionis pene nihil eget: Geographiae vero mathematica scientia plurimum est necessaria.In Geographia enim considerare oportet totius terrae & figuram & magnitudinem: deinde qualiter cognitae ipsus telluris ad eam & inter se suis locationibus disponuntur. Dicedum praeterea& cognoscendum est,quales & quantae huiusmodi partes existiant:& quibus coelestibus parallelis subiiciuntur ex quibus dierum atq; noctium magnitudines nobis palam fient:& quae fixorum siderum,in quovis loco supra verticem, & quae supra terram,quaeque infra eam perpetuo vel tantur, &quaecunuue circa quamuis habitationem nostra complectimur consideratione. Quae cuncta sublimissimae ac pulcherrimae sunt speculationis,quum humanis deprehensionibus per mathematicas rationes ostedi possit, quo pacto coelum ipsum natura sua sese habeat, quoniam nobis magna ex parte conspicuum esse potest, cum nos circumambiat. Tςrra autem per imaginem quia,licet certa sit &- maXima, non tamen nos circum ambit) neq; tota simul,neq; particulatim ab eisde hominibus pera. grari pote it. Hic obiter notandum quod Cos no graphiae ratio Geographiae vocabulo intelligatur: Cosmographia potius ad Geometriam Astrono miamque sese inclinat. Nam figurae climata, magnitudines,& alia huiusmodi propria, sine illarum
scientia deprehendi nequeunt,coeunt tame.suntq;
5쪽
ρdco inter se connexae,ut alteram sine altera vicύ-que traditam, mancam esse facile constare possit periculum facientibus:sed acutior videtur e se ipsa Cosmographia,quod cum certis quibusdam a xiomatibus utatur, certa sibique constanS manet. Geographia cum taculorum decursu, tum vero multifaria illustrium scriptorum traditione, ut Omnia mortaliti opera,tempus mutat,nec semper cosona sibi neς certa est. quum praeter locorum enumerationem & historiam addat & pleruque quae ciuitatum,quae gentium, nationum , populorum origo fuerit,atque unde data rebus nomina, tum S illustria nonnunquam naturae sue miranda opera indicans,in tcrrae situ multo uberior esse solet: Cosimographia vero quanquam utrilasque, coeli inquam & terrae rationem habet, & terrena cum
coelestibus in unum coniungit magis tamen id curat,Vt quibus terrae extatis partibus, quod coeli sc-cundum longitudinem latitudinemque spacium adsit,ostedat.Nec aliter regiones,oppida, amnes.
maria, montosque enumerat, qu m ut vel terminos statuat regionumrqnaeque exordia, & qui fines sint,enumeret vel sub qua coelestis supersciei parte illa uniuersa sint demonstret hoc prope unice curans,ut sub quo coelo sita loca,quae latitudo. quae longitudo praeterea quς gnomonis Vmbra-rsimque pro locorum latitudine disterentiu unde breuitatis longitudinisque dierum ratio manat diuersitas sit, intelligatur. Ad haec, quae loci sidera
verticalia quae in arcton,qine in austrum inclinet, ortUsque & occasus eorudem,qui locis diuersiam
latitudinem & longitudinem habentibus, viaiso
6쪽
COSMOGRAP HI AE mes esse nequeunt, considerat. Interualla, climata, calores & frigora, & simpliciter aeris naturam obseruat.
us ad intelligendum Geographiam. Cap. II.
Voles degustare negoctu illud in primis Geographice disciplinae & A stronomiae principia
perquirat, Sphaerae scilicet circulos cognoscendo, quibus tota utitur Geographia:quod ex sequentiabus breuissime expediet quisique. Dissinitio prima. Punctus est quid indivisibile: vei,cuius non est aliqua pars,quae visu percipiatur. Dissinitio secunda. Terminus est,quod cuiusque finis est. Diffinitio tertia. Linea est longitudo illatabilis cuius extrema sui duo puncta,si finita intelligatur. Dissinitio quarta. Linea recta,est quae ex aequali sua interiacet signa Dissinitio quinta. Lines parallels,quae in eodem existentes plano,
cotactum non admittunt etiam si in infinitu producerentur. Lineae Parallelae Diffinitio sexta. Superficies est,quae logitudinem latitudinemque tantum hahet,cuius extrema quidem sunt lineae.
Dissinitio septima Superficies plana, est quae ex aequali suas intem
7쪽
iacet lineas. Diffinitio octaua. Angulus planus, est duarum linearum in plano sese tangentium,& non in directo iacentium ad alterutram inclinatio. Diffinitio nona. Quando autem quae angulum continent lineae rectae fuerunt,rectilineus angulus nuncupatur.
Diffinitio decima. Cum vero linea recta super rectam consistens lineam utrobique angulos aequales ad inuicem fecerit,rectus est uterque aequalium angulorum:&quae superstat recta linea,perpendicularis vocitatur,super qua steterit. Disfinitio undecima.
Angulus sphaerali est angulus corporis sphaeriaci, & diuiditur sicut angulus superficialis in recta
di obliquum,&c. Dissinitio duodecima. Obtusus angulus recto maior est. Diffinitio decimatertia. Acutus vero minor est recto. Dissinitio decimaquarta. Figura sub aliquo vel aliquibus terminis comprehenditur. Dissinitio decimaquinta. Circulus est figura plana, una quidem in orbem
ducta linea contenta,quae circunferentia ac ,αλι pla
mappellatur:ad quam ab uno signo introrsum medio existente omnes prodeutes lineae, in ipsiusque circuli circumferentiam incidentes, ad inuicesunt aequales. Den
8쪽
Cos ΜOGRAPHIAE. sDiffinitio decimascXta. centrum,est punctus in medio circuli, quo omnes lineae ad clacumsuretiam ducts inter se sunt aequales. Diffinitio decimaseptima. Dimetiens circuli, est recta quaedam linea per centrum acta:& ex utraque parte in circuli circ ferentiam terminata,qus circulum bifariam dispescit. Diis nitio decimaoctaua. Semicirculus,est figura, quae sub dimetiente, &ea quae ex ipsa circuli circumferentia sublata est,
Dissinitio decimanona. Sectio circuli est figura quς sub recta linea. &circuli circumserentia aut maiore aut minore semicirculo continetur.
Dissinitio vigesima. Rectilineae figurae,sunt quae sub rectis lineis continentur Vitrilaterae, quae sub tribus rectis conti nentur lineis:quatrilaterae, que sub quatuor comis prehenduntur rectis lineis,&c.
Diffinitio vigesimaprima. Solidum est quod longitudinem, latitudinem,& crassitudinem habet. Solidi vero terminus superficies est. Disi nitio vigesimasecunda. Solidus angulus est, qui sub pluribus duobus planis angulis comprehenditur, non existentibus in eodem plano.ad unum signum constitutis. Diffinitio vigesimatertia. Sphaera est orbis effgies:& a Theodosio sic de
9쪽
scribItur: sphsra est solidum quoddam una superficie contentum, in cuius medio signum est, a quo lineae omnes ad superficiem eiectar inter se sunt aequales.
culis sphaerae armillaris,ex quibus omnis Cosmographiae ratio dependet.
MVndus siue cosmus,est figurae sphaericae sue rotudae,ut in primis vocabuli significatio do
cet. orbem enim nominant. Praeteζrque eam,quod
forma haec persectissima si maximeq; capax,principio fineque carens,quam esse prscipuam ratio nem existimant:quod nisi eam mundus formam haberet,in se volui non posset, id prohibente natura:vt in corpore,quod angulos habet, conspici potest:quum enim id attollimus, corpus sine loco videtur,& locus sine corpore : quae duo fieri nequeut: ob id corpori tam nobili dignissima & motui circulari accomodatissima figura est attributa:
Atque in eius medio signum est, circa hoc rotundae figurae terra una cum mari consilens, unam que & eandem cum aequoribus superficiem habens, eodem quo coelum cetro & ipsa permanet, perque ipsam ac coeli medium axis extenditur, &circa illam atque axem ab ortu in occasum coelum circumagitur. cumque illo λαως, quae pari celeritate cum polo sunt per circulos παγMηλοις deseruntur. Terram autem extare supra undas, ut pomum natans, aut leuem quempiam ex ligno globum in
10쪽
e o s ΜOGRAPHI M. bum undis innatantem, qui credunt, valde decia. piuntur:Hoc enim modo multa falsa forent,quorum deprensa veritas est.Terrae ergo superficiem, quae extra undas eminet,ita eminere credamus, ut ex ea & circumfluentibus undis corpus rotudum
ut iam ostensum est in sese undique recurres es ficiatur. Hactenus sphaerae miidi rotunditatem seu sphaericitate sine ulla circulorum distinctione e pressimus. Proinde de eius axe, polis & circulis maxime,qui ad sphaerae rationem spectabunt,siquid vel succincth dicendum censeo.
Axis sphaerae,est dimetiens ipsius,circa qua volauitur. Ita enim Proclus Diadochus describit: ἄἱ
Poli mundi,qui & vertices & cardines dicuturi sunt duo puncta coeli axem terminantia ita fixa, ut nunquam moueantur: Quorum qui Borealis est, σαλος ἁμπικός, id est, Polus arcticus. vrsinus vocatur,nunquam occidens semper conspicitur: alter αν ρκNκος, hoc est,arctico oppositus, qui terrae obiectu a nobis cerni non potest: a Graeco verbo πιλέω, quod est verto,nomeinditum est, quia circa illos mundi structu Polus antarcticus. ra vertatur, Eadem ratione Virgilius nuncupauit vertices: