장음표시 사용
11쪽
proprie, ac vere utilem existimare licet,quae honestati repu- nat ; quoniam aliena est a fine, ab ea re inquam, quae ad hominis excellentiam facit. Itaq; Cicero nihil utile inquit esse, quod non sit honestum. Delectabile vero est, quod iucundum&suaue est, aut sensum, aut animum dulciter mouens. Et quidem latius manat significatio delectabilis, quam utilis, aut honesti. quoniam quod honestum, & utule est,quodam modo etiam delectabile est: non autem coniatra , quod delectabile, item utile, aut honestum semper est. Nam quandoq; nos aliquid delectat, quod neq; utile,neq; honestum dixeris. Quare ista genera bonorum sola inter se differunt ratione. Iam virtus, quia veram, & solidam in seipsa dignitatem habet,ac vi sua expetitur,nempe in cuius possessione humana felicitas Iocatur, honestum bonum est,
omni reuerentia & honore assiciendum. Sola enim rati ne homo caeteris animantibus potissimum excellit. Rati
nis aute persectio ipsa est virtus. Et quia quod honestu est, - decorum & pulchrum est, cuius nimirum partes omnes i ter se rite consentiunt,virtutis se a eximia,& pulcherrima est,omnes ad se pertrahens vi sua. Itaq; virtus, quia hon sta, & decora est, ac sua sorma ,& dignitate placer, est etiadelectabile bonum. At vero bonum Iaudabile tantum. Iaude,honorabile etiam honore suum possessorem dignum se . secit. Proinde quod utile est, quoniam refertur ad aliud,
i . tantummodo laudamus: atq; eatenus laudamus,quatenus
. i honesti aliquam similitudinem gerit. honestum vero,quod vi sua bonum est, etiam obseruamus & colimus. quod quidem per se bonum etiam si a nullo Iaudetur, tamen quia ex .s;α. r. st bonum est, vi sua laudabile est. Unde Aristoteles honestum inquit esse per se laudabile; quia per se expetendum. Ergo Virtus, quae per se ipsa expetitur,est bonum honestia 'm, honorabile, atq; laudabile. Tum si ab honore
gloria Pignitur squidem in aliorum oculis clarus est, qui
12쪽
in honore , & laude versatur virtus, quae honesta, & h norifica , eadem quoq; gloriosa est ; & quae a virtute prost. ciscuntur, honesta, recta, pulchra, laudabilia, honorifica
& vi sua expetenda bona sunt: contra, quae a vitio,Vnde V tuperationem dictam volunt, turpia, praua, deformia, re preliensibilia, vituperabilia , & omnino rei,cienda mala sunto
DIcta est autem virtus,Cicerone teste, ex Viro: vir Tusc. a. autem a ui. Itaq; virtutis vox apud latinos primum sortitudine significauit: deinde in reliquas animi laudabiles affectiones derivata est; &quod unius Grat, factum est commune vocabulum. Omnem vero vim tutem Romanos idcirco appellasse sortitudine scribit Plu- In vitatarchus, quod remp. bellicis potissime stud ijs auxissent. M. Cori , Ac licet omnis bonus,& perfectus habitus ta mentis,quam 'appetitus virtus nominetur, tamen morum virtuti propter eius rectum usum hoc nomen tanquam proprium omnium consensu datum est. Ars enim , di scientia,& reliquae vi tutes mentis vel in improbo homine esse possunt; moralis vero non potest. Quare usu a scientia, & arte distinguitur. Atq; etiam omnis animi vis naturalis, quam graeci δίναρον, nostri philosep hi potentiam vocant, eti am virtutis notata nomine est. Et quamuis Cicero malit virtutis, quam p DeFin. I. tentiae nomine uti, ipse tamen de virtute loquens, hoc est, hominis persection haud equidem potentiae nomen asper nabor: vi res natura distinctas verbis etiam secerna in . Nec solum vim animi naturalem, sed omnem quoq; secutitatem, & quamuis praestantiam tam agendi, quam dicendi, tam rationis, quam orationis, nec acquisitam inodo,
13쪽
sed etiam ingenitam c5suevimus appellare virtutem. Cum Vero equi, aut arboris virtutem dicimus, Ciceronis se tentia, ipse verbo abutimur: ut eius propria sit virtus, cuius propria est ratio.
De Mnima CA P. I I I I . SEd quid animus siliquotq; eius partes breuiter explicandum arbitror,ut virtutis naturam, & genera percipiamus: quam nimirum constantem, & laudabilem habitum animi esse diximus. Nec me latet quosdam animae & animi voces sententijs inter se distinguere; atq; animae vivendi, sentiendi , intelligendiq; principium, animo vero dumtaxat vim eam subijcere, qua sapimus & intelligimus:illam esse,quam graeci ; hunc,quem ijdem νοῖν
vocant. tamen nobis, si promiscue utraq; voce in eadem re interdum utemur, vitio dandum non erit; cum doctilsimi scriptores istas notiones his verbis saepe confundant. Neque etiam me fugit eius philosophi,qui rerum naturas perscrutatur, munus esse de anima disputare, qua rati one co pus animat, & sermat: nihilominus istarum rerum cogniatio etiam morali philosopho necessaria est ad cognosceda virtutes,quae sunt animi affectiones. Nil vero in controuerrsam adducemus, sed a praestantissimis philosophis tantum
ea mutuabimur,quae nobis sere usui sentiemus, sine ulla dia sceptatione firma,& rata, pariterq; nostrae religioni con sentanea. Primum omnium autem constat inter corporeas, & naturales Armas animam praestantissimam esse; cum animata sint inaminis genere nobiliora. Et quoniam naturalis est animae cum corpore coniunctio; nam anima cum corpore primum esse coepit, & corpus ab anima moueri, non
utiq; sine corpore illam finiemus. Est igitur anima essentialis serma corporis eius, quod natura aptum est ex se ipso
14쪽
moueri. Neq; enim anima cuiuis corpori coniungitur,sed ei, quod a natura est aptum vitam recipere. Hoc graeci γαυ 'ον vocant. Quare non artificiosum, sed naturale,& organicum, atq; ad vitae functiones idoneum oportet esse corpus, quocum anima sociatur. At vero ex se sua sponte moueri, hoc est vivere; nec alienus impulsus, sed int rior motio est vita . Vitae quidem munia sunt quae uis animae Opera: sed quae prima , & omnium animam habentium communia sunt, vitae nomen in primis arripuerunt, nutriri, augescere, generari. Primum fit ex alimenti in propriam viventis naturam conuersione; alterum ex comversi alimenti ad certam viventis magnitudinem acces.sone ; tertium ex scelus conceptione, praebente semen pr
iisq; materiam eo, quod in vita est . Quod quia tandem aliquando labefactatur, & interit omnis enim coagmen latio corporis ad dissolutionem vi sua compellitur ex sui nutrimento sibi sitiaile progignit ; ut his intereuntibus indiuiduis, aliorum noua procreatione species semper usque
seruetur. Ac nutriendi,& accrescedi vires per omnes corporis partes manant; generandi vero vis certam corporis partem occupat. Quae vitae munia quoniam ab interiore m
tu sunt, vivere ut ante dixi est ex se ipso moueri. Ex quo perspicuum fit animam, cum vitalis vitae fons sit, & origo, non ascitam, sed innatam formam esse viventis.
De Anima, animatorum s Generibus.
V Erum ut ex unius differetibus actionibus eiusdem
plures vires, sic ex diuersorum animatorum diis milibus operibus varias sermas, animasti; comhcimus. Atq; ut ex vitae muneribus animam, qua vivimus
15쪽
& vigemus;sic ex sensuum officijs animam, qua sentimus;le ex mentis agitationibus illam agnouimus,qua intelligimus de sapimus. Cuinq; de uita supra dictum iit, nunc dicamus De de sensu. Sentire inquit Aristoteles est pati quoddam;quia pars illa corporis,in qua sensus inhaeret, ab eo, quod se sum moue aliquo modo assicitur. Nec sensus est una significatio. nam quandoq; vim sentiendi;quandoq, ipsum se tire, quam sensationem quidam appellant ; quandoq; certam corporis partem designat, in qua sensus,uelut in sua s de considet : quod vulgo sensorium nuncupatur. Nec
quod uis corpus est capax sensus, sed id, quod apta quadam
temperatione compactum est.Qua temperatione quoniam
plantae carent, licet caloris, frigoris, humoris , siccitatis, quae principes qualitates sunt, appulsus,ictusve percipiant, non tamen sentire dicuntur. Estq; sensus animas s proprius: quod ideo animal est,quia sensu praeditum est.Sensus quinque numero sunt tactus, gustus, odoratus, auditus, aspe-
Lib. 3ctus: nec esse plures Aristoteles in libris de Anima probat. Aspectus in oculo, uel pupilla insidet; Auditus membrana
clauditur, quae in aure consita est, graece Odoratus duabus carunculis continetur concludentibus duo canalia progredientia a cerebro ad ossa narium, quae secundu oc
lorum concauitatem sunt;Gustatus linguae cuspidem & p latum incolit; Tactus aequaliter per totam carnem, & ne uos diffunditur.Tum quis'; sensus certas res tanquam pr prias & suas capit, aspectus colores, auditus sonos, odor tus odores, gustus sapores, tactus praeter illas principes qualitatea quatuor, quas modo recensui, etiam dura,motilia, grauia, & leuia. Animalium aliqua cu tactu, qui unus omnibus animantibus ad vitae usum necessarius est, solum gustum habent;qui gustus a tactu nunquam separatur,cum
gustatus quaedam sit tactio;aliqua omnibus sensibus instructa sunt. ac quibus uel auditum, uel aspectum, uel odor tionem
16쪽
tionem natura tribuit, ijsdem gustum, & tactum dedit.
Ac persecta porro sunt ea, quae sunt omnes sensus adepta; impersecta vero, & quodam modo manca, quae aliquo sensu vacant.Praeter hos quinq; sensus vulgo dictos exteriores, quoniam aperti sunt , atq; a re, quae soris est, eXcitantur, sunt sensus communis, phantasia, & memoria, interiores appellati, quia sedes occultas,& in cerebro reconditas habent. Sensus communis nomen inde est, non quia sub illo tanquam sub aliquo genere caeteri sensus Iocentur, sed quia ipse cum alijs sensibus ea, quae cuiq; sensui obijciuntur, comprehendit; & perceptarum rerum differentias conspicit, illasq; inter se conseri, ac singularum naturas aduertit. Nec quidem sensui communi res aliae, quam quae caeteris sensibus, offeruntur. Eius, sedes est prima cerebri pars. Post hunc phantasia in medio cerebri gremio sedet. Phantasia graecum nomen est; quam nonnulli imaginationem , sed qui latiniores videri volunt, imaginati nis vocem respuentes, cogitationem dicunt, Cicero visum. In Est autem phantasiae munus rerum , quae a proprio , & communi sensu comprehenduntur , imagines , leu visa, graece 7 recipere, atq; ipsas inter se conserre.
Differtq; hoc potissime a sensu communi, quod ille dumtaXat res praesentes percipit, ista rerum etiam absentium sermatas figuras inspicit, ac velut acer existimator suo quamq; momento ponderat. Et quamuis aliqui extrinsecus irrumpentes in animum imagines tardius capiant,c gnoscant de illis celerius ; contra, aliqui tardius de illis cognoscant, arripiant celerius;tamen ut eadem intellige tia de rebus, quas concipit, iudicat, & vim cuiusq; perpe dit, sic ad unam, eandemq; phantasiam par est cogitati nem, existimationemq; referre. Extremam cerebri pa tem obtinet memoria, cui rerum species phantasa retinendas conseruandasq, commendat. Idem,& thesauro,
17쪽
quia rerum species asseruat; & cerae assimilatur, quippe in
qua rerum imagines, sicut in cera notae imprimuntur. Nec interiores sensus vllam omnino rem accipiunt, quam ext
riores non obtulerint : sed quam illi quamuis sine materia, non tamen solutam a conditionibus materiae, ipsi etiam socreta materia percipiunt, etsi certo loco, ac magnitudine definitam. Sic corporis cuiusdam, de loci terminis destriapta visa nobis occvirunt. Sunt autem interiores sensus Mnimanti dati a natura, ut ipsorum ministerio promptius, &commodius opera sua exequatur. Et bestijs quidem adciendas appetitiones, quibus commotae ad tuendam vitam ν Vira res necessarias inquirant; unde Plutarchus phantasiam M. corior ducem appetitionum vocavit; hominibus vero non solum' ad agendum, sed etiam ad contemplandum dati, ut doctrianarum materiam, atq; argumenta ministrent. Ideoq; se sus hominis plurium rerum auidiores, & capaciores sunt, quam bestiarum. At intelligens anima hominis propria est.Facit autem aliud animae genus a sentiente disiunctum , quia & natura, &actionum conditione Ionge distat a se tiente . Verum aliorum animantium animae propter diis rentes quasdam proprietates diuersas quidem species, non autem varia genera efficiunt: quoniam illarum opera nihilo praestantiora sunt his, quae fiunt a sentiente. Interea
sciendum est in uno animato corpore dumtaxat unam ani
mam inesse ; & quasi figuras mathematicas animarum Q mas sese consequi. Nam ut priores figurae in post sequenti bus non re, sed virtute insunt, velut trigonum in tetragono , & hoc in pentagono; sic in quo anima rationis capaX, in eodem senius, & vita; & in quo sensus, in eodem est utita: non contra; sed nobilior anima inserioris facultates, &uires continet. omnes autem animae hoc inter se conueniunt,quod omnes sunt corporis sermae, & rem unius gen
ris cum ipso componunt: sed quibusdam ossicijs discernuntur.
18쪽
tur.Nam vigo di sentiens anima omnes vires suas comm nes habent cum corpore: quae vero compos est rationis, atq; consilii, non omnes facultates suas corpori ccmmuniaca sed aliquas sibi reseruat, nimirum intelligentiam,& v luntatem ; quae cum corpore nullo vinculo connectuntur. Sed cum tria sint animarum genera, sunt tamen animat rum quatuo accepta non ex operum differentijs, sed ex ipsorum animatorum varietate. Primum est eorum, quae tantummodo vigent, ut ea, quae stirpibus continentur: altiterum eorum, quae vigent simul, ac sentiunt, ut bestiae: tertium eorum, quae praeterquam quod vigent, ct sentiunt, etiam loco mouentur, vel nando, ut pisces; vel volando, ut aues; vel serpendo, ut angues ; Vel gradiendo, ut ea, quae pedes habent: postremum, atq; omnium praeclarissimum est eorum, quae etiam ratione, & consilio utuntur. Idcirco autem motu locali, tanquam certo quodam genere animalia distinguuntur, quia eorum quaedam eidem loco fixa non mouentur, ut conchae : non tamen fit aliud animae genus , quia motus non est ullo sensus ossicio praestantior.
Vm vero unius animae diuersa opera conspicimus,
fateri cogimur unius animae pluies esse potentias. Est autem potentia quicpiam agendi,serendiq; vis animae. atq; ut in unius pomi natura multa inesse contingit, ratione differentia, sic nihil obstat, quin una anima plures vires, siue potentias rationibus inter se diuersas o tineat. Potentiae pro diuersis vitae muneribus variae sunt, atq; multiplices. vitam dico non solum vigorem, sed ania. mar cuiusuis muneris functionem. Sunt autem vitae munera praecipue vigere,sentire, appetere, loco moueri, & in teu
19쪽
ligere.totidem igitur animae potentia . quanquam nonnutili , quia sensum, de intelligentiam ad unum cognitionis genus reserunt, quatuor vitae olficia, potentia'; constituunt.
Sed & appetitum eum intellige, quem vel sensus, vel ratio
ciet. Nam plantarum appetitus ex isto potentiarum n mero secluditur, quia solum naturali quodam motu cie tunquo etiam elementa, & inanimae res impellun tur. I taq; animantis appetitus, cuius motus a cognitione aliqua s eius differt a naturali, unum potentiae genus effecit. Nec memoriam, quae conceptas rerum species asseruat,qu
niam praeter hoc ipsum nihil aliud agit, in potentiarum n mero philosophi habent: qui dumtaxat illas dici potentias
volunt, quae agendi, serendiue vim habent, ad certa qua dam opera comparatae a natura. Iam potentiae, quarum compos est corpus, laeso corpore, ipsae etiam laedundur, &soluto soluuntur: at quas anima corpori non communicauit, etiam post corporis dissolutionem manent, ut intellia gentia,&voluntas. At uero animae vigentis,& sentientis potentiae , quibus quaeq; corporis partibus locatae sint,s pra demonstrauimus . nunc eius potentiae, per quam loca-
Iis motus fit,docenda sedes est. Equidem vis eius proxime anima fluit: quae primum neruos agitat; deinde neruis tanquam machinis corpus huc, & illuc versat. Caeteriim illae potentiae praestantiores sunt, quarum opera magis insignia sunt. Vnde, quae nos diuinis mentibus similiores s cir , intelligentia omnibus antecellit ;& sensus, quo muta cognoscimus, praestat vitae. Ac vita ob sensum est; de sensus est intelligentiae minister. Ex quo vita ratione oriaginis prior est sensu;& sensus mente. Tum potentiarum aliae rem obiectam ipsae afficiunt, ut ea, quae alimentum comutat, &quae sobole propagat: aliae ab obiecta re alia eiuntur , ut sensus, & appetitus; quem boni species mouet. Praeterea nonnullae potentiae vocantur naturales, quae solo
20쪽
naturae instinctu aguntur; quaeq;,ut natura semper est eadem, sic ipsae quoq; semper sui similes sunt: nonnullae I berae sunt, ac sui iuris; quae nimirum sunt rationis capaces , ut voluntas: quae quia ratione ducitur, ob id suarum actionum principium in se ipsa positum habet. Hinc est quod habitu aliquo eget, quo actiones suas, quae a principio ad nullam formatae sunt rationem, recte instituat. Quando autem animae multis potentijs, tanquam quoddam totum e multis partibus constat, non abs re philos phi potentias animae etiam partes nominant,& animam i tum : non quale est id, quod forma, & materia costat; neq; quod e membris componitur; scd quod plures virtutes,p tentiasue complectitur. Ac docte Aristoteles in Iibris de Anima multis argumentis ostendit absurdum esse in uno animato corpore plures animas ponere: sed unam in uno; di unius varias multiplicesq; potentias esse ad diuersa pro naturae suae modo, & ratione opera idoneas probat contra Pythagoram & Platonem: qui tres in homine animas certis corporis partibus discretas, intelligentem in cerebro, sentientem in corde, vigentem in epate posuerunt. quanquam defensores Platonis negant hanc mentem fuisse PI tonis : quem aiunt libro quarto de Iusto asserere unam esse hominis animam; eiusq; tres vires vigendi, sentie
di, intelligendi sola proprietate distinctas. l
SEd de anima hominis dicendum planius est: quae Omnium est prastantissima, sola capax virtutis, eadem
vivendi,sentiendi, intelligendi principium: alioquin si horum munerum plura essent principia,esicnt in uno h C a mine