장음표시 사용
21쪽
mine plures animae re ipsa distinctae, plures unius rei r
zz.ci id qaid dici, aut cogitari potest absurdius p Est por
ro anima hominis inter corporeas formas, ct celestes in telligentias media, particeps utrarumq;: sicci; est intellugens, ut ad sentiendumq.loq; sit apta; &sic est sentiens, ut simul quoq; sapiat& intelligat. Cui cum diuinis mentibus hoc commune est, quo a sermis corporeis distat, quod sine corpore per se ipsa potest existere . quanquam . semper ad coniunctionem corporis ut pote serina physica naturalem propensionem retinet.cum sermis corporeis hoc est commune , quo a diuinis differt, quod habet cum com' pore societatem. Ob idq; simqlex aeque non est, ut caelestis intelligentia, quae ab omni cognatione,& necessisudine corporis abhorret. est tamen corporeis Ermis praeclarior,' quae totae concretae, & connexae cum corpore sunt. Quare geminas potentias habet, quasdam, ut principium est i telligendi; quas proprias voluit: quasdam, ut sens est vG
uendi,&sentiendi; quas communes cum corpore effecit. Ac licet corpus animet, atq; materiam Ermet, non tamen
ad materiam ita affixa est, ut ab ea separari non possit; atq; obnoxia dissolutioni. quod animae nostrae immortalia cenen talem comprobat. Ideoq; Aristoteles, quia non a mat Arimala. ria, sed ex se apta est spiritum& vitam corpori praebere, E. I. illam inquit extrinsecus corpori aduenire . Nec vero statimatq; cum corpore naturali vinculo iuncta est, vires omnes suas simul exercet, sed primum vitae, deinde sensus, postr mo mentis opera facit. quorum quae sunt tempore post . riora, sunt dignitate, & nobilitate priora. Ex his quoq; animaduertimus animam, quia eius natura incorporea ,&indissolubilis est, neq; crinens, neq; decrescens, indiuia duam esse, totam in toto corpore, & in qualibet parte corporis totam. Postremo scias oportet animam a Deo tunc creati,c diu corpori insunditur. quod contra Platonem est, qui Om-
22쪽
qui omnium animas a Deo iam tum una cum mundo crea tas docuit, certisq; sideribus collocatas ; e quibus quae rerum terrestrium amore capiuntur, sensim in haec corpora iulabuntur . Quae opinio longe a christiana doctrina & veritate dissentit . etsi nonnulli sic nobis illum conciliant,quod senserit animam vel creatoris consilio, vel naturae dignitate,Vel temporis aliquo momento priorem;quodq; ipsa proxime a Deo, corpus vero ab ipsa motum recipiat. At illa delirantis omnino sententia est, quae vult hominem solam animam esse, non autem anima & corpore constare. Sed multis argumentis a doctissimis hominibus explosa iam est.
De duabus partibus anima hominis.
NEc illa partitio me nimium evagari videamur quae
animam in rationis compotem, & expertem diuidit, utiq; probanda est, si de toto animae gen re disputetur ; quoniam brutorum animas nemo dixerit ratione priuatas, sicuti nec truncum aliquem, aut lapidem , quia nullo modo rationis participes sunt. Qua de causa philosophos sic uniuerse animam dispertientes Ari- D. D. L. stoteles reprehendit. Verum hominis anima in has partes apte distinguitur, cuius potentiae habent altera ad alteram respectum. Quae diuisio teste Cicerone primum a Pytha- TU. . gora, tum a Platone facta est, mox etiam ab Aristotele re- .cepta. Ac Pythagoram quidem ut Plutarchus scribit ad , ἡ πfaciendam hanc animae distributionem musica quaedam ra- 6. eap. I. tio induxit. Nam adolescentis cuiusdam cupiditatem cum Lib. De olim tibicinis cantu restinxisset, coniecit vim quandam es. Viisti m
se in homine per se quidem rationis expertem, sed tamen audientem imperio, &dicto rationis. Platonem vero inprimis
23쪽
primis commonuit huius mundi, quem animatum credidit, natura: in quo pars una caelestis 5 aeterna est, altera m tabilis & caduca. Itaq; in homine, qui ob imaginem mundi, quam gerit,graece μιηρ appellatur,partes duas Obseruauit, unam praedicam ratione, alteram vacantem. Et
Aristoteles in Politicis, ut anima, & corpus inquit duae
res sunt, ita quoq; videinus duas esse animae partes, unam expertem rationis, alteram capacem; mentem inquam, &appetitum. Sacrarum quoq; rerum doctores easdem antimae partes,sed diuerss nominibus designarunt:ac rationem modo spiritum,modo interiorem hominem ; appetitum v ro modo carnem, modo exteriorem hominem vocaverunt. quorum inter se pugna,& euentus isthanc animae diuisi nem comprobat.Nam quandoq; alter vincit,alter vincitur; quandoq; contra fit,ut victus uincat:atq; alter bonum,quod honestum est; alter bonum,quod sensum oblectat,persequutur. Quam sane pugnam in homine continente,& in incontinente potissime cernimus; quippe continens uolupta tem expellit repugnante appetitu; in continens uero contra rationis consilium voluptatem excipit. Quamobrem si in homine alia uis est, qua sapit,alia, quae turbidos animi m tus continet, patet duas esse animae partes, alteram cap cem rationis, alteram expertem. quas qui non videt,serem
ut aiunt a uenatore non discernit. Et quid est,quod alia quando se ipso aliquis melior efficitur, aliquando deterior, ni sit alia mentis,alia uis appetitus Ac bene tunc, & tranquille agitur, cum in appetitum ratio tenet imperium; tunc uero perturbationum fiuctibus agitamur, cum appetitus contra rationem superior est. Quod si omnem ex hominerationem eximunt, quonam obsecro modo tot, tantosq; animi affectus moderabimur quorum dici vix potest quantae concitationes, & mutationes snt. Aut cur in turpibus
rebus erubescimus, si nulla mens est, quae turpitudinem coarguit
24쪽
eoarguit ξ Hoc etiam magno est eorum, quae dicimus, a gumento ; quod mens hoc magis viget, quo magis corpuS debilitatur. Ideoq; senes prudentiores sunt iuuenibus non solum propter longum viam& experientiam rerum, sed etiam quia paucioribus, ac leuioribus perturbationibus,
quam iuuenes, commouentur et quae perturbationes co
templationi rerum, atq; scientiae incredibiliter officiunt. Ac porro qui duplicem verecundiam esse dixit bonam, &
. issensisse videtur affectum saepe obtemperare, saepe etiam repugnare rationi. Male igitur nonnulli appetitum nihil aliud esse putant, quam rationem improbam,& effrenatam , atq; ex malo, peruersini; iudicio exortam. Caeterum apimae pars rationis expers duplex est, altera ad capienda consilia,& praecepta mentis apta, & habilis; altera omniano inepta. Haec porro ea vis est, qua vivimus, & vigemus: ad quam neq; affectus, neq; vlla virtus pertinet. Nunc de utraq; animi parte, intelligentia nquam,& appetitu singillatim dicamus,ut totam virtutis naturam explicemus.
De inteiligentia, modo intelligendi.
PS aestantissima humani animi pars, graece νοῖ Iatine
modo ratio, modo intelligentia, modo mens dicitur : quanquam propter varios intelligendi modos haec nomina saepe diuersas habent sententias. Nam ratio nominatur, cum animus ex unius rei notitia in alterius cognitionem venit. Proinde homines uti ratione dicuntur, quia ratiocinando intelligunt. Quod ideo est, quia nostra intelligentia sensuum cognitione nititur. Cum vero sine ratiocinatione rem, quam in promptu habet, animus co templa-
25쪽
templatur, illi nomen est intelligentia, siue mens, siue pars
animi superior . nam rationem vocant partem animi inseriorem. Ex quo nomen intelligentiae interdum conte plationem significat:& angelus,quia sine ratiocinatione rorum naturas comprehendit, appellatur intelligentia. Omnium tamen horum nominum saepe eadem est significatio , quia vim unam,& eandem notant: qua nimirum animus
Veritatem inquirit, & percipit. Nec vero intelligendi vis animae aduentitia est , quemadmodum perperam docet Averroes, sed est insita,&naturalis; sicut videndi vis, ut Aristoteles ait, oculo naturaliter in est. Neq; etiam D mocritus recte eandem intelligendi ,& sentiendi vim esse credit . quod infra patebit, cum sensus, & intelligentiae distrimina prostremus. Nunc quo modo animus nosteri telligat doceamus. Diictum est antea phantasiam a sensuco nam uni species rerum, quae sub sensus cadunt, recipere. his intelligentia excitatur ad cognoscendas rerum naturas,
quarum species sunt: easi insto quodam lumine contu tur , denudatq; ut philosophorum more loquamur corporeis conditionibus,quae materiam describunt:vnde communes quasdam rerum species format ab omni materia secretas. Ad quas formandas non equidem necesse est vii neius infinitam esse, cum nihil commune, &uniuersale re ipsa existat: sed satis ad hoc muneris habet, si nexu corporis soluta,atq; ab omni concretione libera sit: alioquin tantum res singulares, quemadmodum sensus, perciperet. Quae notiones intelligentiae, id est, rerum in intelligentia expressae similitudines,ipsius passiones nuncupantur,quat
nus intelligentia rerum species recipiendo intelligit. Gquidem recipere philosophis est pati. Itaq; intelligere pati,&intelligentiae notio passio dicitur. Quare dum animus noster in hoc mortali corpore inclusus vivit,opera sensuum ad intelligendum utatur oportet ; cum in intelligentia nublius
26쪽
Eus rei forma inprimatur, o quasi s snetur, quae sibi a sen-sbus oblata non merit. Idccs; coi poris apta coi structio reddit hominc in ad intelliscndim habilior ni ; quandophantasia, cuius visa intelligentiam mouent, cor sorea est. At vero quoniam alia vis animi e se videtur, quae species sormat, alia,quae formatas recipit neq; enim Aristotcli ea- De se iadem faciciaci, di patiendi vis est ideo dupli x intelligen- via 3. tia esse videtur,altera facit ns, altera patiens, siue recipiens: quam philosophorum vulgus Ir cdo pastibilem, quatenus rerum formatas species recipit, modo possibilem, quatenus recipere illas potest,nominat . Neq; ob id duas re distinctas intelligentias putes, sed unius intelligentiae duas inter se differentes virtutes. Est autem munus intelligentiae i cientis rerum species a phantasiae loco,& iure abducere; atq; ita eringere, ut ratione comprehendi possint. Ciunenim visum, seu graece phantasma, corporeum sit,atq; diutiduum, non potest aeque vi sua intelligentiam, quae simplex, ct indiuidua est, mouere. Quapropter vim aliam adesse oportet simplicem; nihil admixti, & coagmentati habemtem , quae sui similes tormas effngat. Iam intelligen tia qua
ratione rerum species retinet,atq; conseruat, memoria vocatur : cui socia est reminiscentia: quae quoniam ratiocin tione ad suum opus utitur, in bestijs nulla est; quae mentis& rationis expertes sunt. Species autem ipsae, quia nullum coipus, nullamq; magnitudinem habent, la tactari neq; senio, neq; ullo alio modo possunt .Ex his, quae dicta sunt, intelligentiae sensusq; discrimina obici Dabimus. Primum intelligentia simplex, & libera est, ab omni iunctionis vi
culo solutat at sensus, quia in corpore inhaeret copulatus, &admixcus , diuisionem patitur,&dissoIutionem. Tum i telligen tia quia nullam magnitudinem habct, seipsam in- re digit: at lausus, quia corporeus est, suam in se vim refeetere non potest, nec se ipsum sentire. Deinde intelligen- D tia Ies
27쪽
tia res communes, & uniuersales cognoscit,a loco, tempore , & magnitudine liberas. at sensus tantum res singulares, loco, tempore,& magnitudine definitas. Ideoq; cum v lumus , intelligimus, quia uniuersalium rerum formae insignitae in animo, semper praesentes adsunt: non autem senti-
mus, cum Volumus; quia quae sentiuntur extra nos sunt.
Verum intelligentia per rerum notarum vestigia cogniti nem ignotarum venans,dissiculter, ac multis modis intellia git. nam quid rem quamq; consequatur Obscurum est . at sensus, quia nullius ratiocinationis eget, sed uno semper modo res percipit, certius , faciliusq; cognoscit. Ad haec intelligentia , quia informis est a natura, habitu eget, quo De M A perficiatur: at sensus persectus a natura est. Sciteq; Ariama I. stoteles intelligentiam ad persectae rationis habitum perductam sensui assimilat. Praeterea nullius rei species quantumuis excellens ,& eminens laedit intelligentiam , immo vero etiam iuuat,atq; corroborat: at sensum vehementior res offendit; sicut aduersis Solis radijs oculorum acies obtunditur quanquam intelligendi viam obstruit debilitatio eius corporis partis,in qua seruantur visa, quibus ad inuestigandas rerum naturas mens adiuuatur. Hinc etiam dispar utriusq; ratio apparet. Nam res, quae sensum assicit, cum sensus natura congruit, quia concreta est: at visum,
quia corporeum est,aliam habet vim, & conditionem,quam intelligentia. Qua de causa necessariam esse diximus ad intelligendum intelligentiae facientis operam, & lumen. P . stremo quia intellectus non visum, sed visi naturam adiremtit, rei substantiam,& quae substantiae accidunt consideratrat sensus tantum rei speciem intuetur,& quae substantiae accidunt corporata,& mixta. Duo tamen sunt intellige rice sensuiq; communia, &quod uterq; rerum species capit,
di quod uterq; iacit,& patitur. De
28쪽
me rebus, qua sub intestigentiam cadunt: Hi duplici intelligentia. CAP. X.
ΡAxest autem videre quae res sub intelligentiam ca
dant . Porro si modum intelligendi spectemus,cum in hoc statu vitae nihil ad intelligendum mouere nimum possit, nisi visum, hoc est, species rei perceptae a sensu , certe intelligentiae solum ea obijciuntur, quae sub sensus cadunt. siquidem nullius rei species in intelligentia exprimitur, quam non illi sensus aliquis obtulerit. Sed si virtutem mentis consideremus, potest omnes res tam simpliaces quam concretas,tam corporeas quam incorporeas,tam caducas quam aeternas comprehendere: Verum per pro prias species res corporeas, incorporeas Vero per alienas,
sed tamen proximas sensibus, & familiares. Hinc nimirum est, quod res simplices, & omnis iunctionis expertes, qua Ies sunt diuinae, vel ex ipsarum effectis, quae sensum attingunt;vel ex similitudine cognoscimus,quam habent ad ea, quae sensibus percipiuntur. Molitur autem intelligetia circa res sibi proposita, duo. Nam aut res singulas per se quamq; considerat;aut ipsas rerum notiones inter se conseri, unam cum alia connectens, vel separans. Idq; est affirmare, vel negare. Cumq; rerum notiones ita confert inter se, ut seres habent, vera; sin secus, falla est. Quare veritas,&falsitas non in ipsis rebus, sed in intelligentia primum est; deinde in vocibus , quae sunt notae comprehensionum intelligentiae. Intelligentiam insuper duplicem faciunt, ait ram,quae sola rerum inspectione contenta est;alteram,qua modum aliquid moliendi ex sua scientia praescribit. Atq; illa quandoq; dubia, & incerta est, cum aliquam opinionem concipit; quandoq; certa, & constans, cum certam, & n D a cesso
29쪽
cessarie demonstratam cognitionem adipiscitur : haec vero vel actionem, vel factionem aliquam docet . 'Actio in ipso animo consistit, non extra prodit; quales sunt actiones prudentiae . at factio extra prodit, opus relinquens , quod tangi , aut cerni potest 1, qualia sunt artium opera. quod distriamen altero libro clarius aperietur. Nec duas tamen intelligentiae vires inter se diuersas es e putaueris,sed unam atq; eandem,a seipsa secundum varia opera differentem,& a disparili fine dissimilem denominationem sortitam. Nam autera intelligentia βινι ι η , altera προ- nominatur.
Ac licet utraq; veritatem spectet; tam en illa veritatis sola inspectione delectatur, haec veritatem ad opus aliquod ainplicat. Quamobrem illa verum dumtaxat vestigat, haec etiam bonum exquirit, cuius specie voluntatem moueat.
De triplici Elpetitu. CAP. XI.
HIc locus a nobis postulare videtur, ut de volunt
te agamus, nimirum intellecti boni appetitione: sed ad rem omnem explicandam accomodatiussere arbitror, prius in uniuersum de appetitu dicere, atq; eius genera ostendere. Est autem appetitus ad rem aptam, ct conuenientem commotio: distinguiturq; pro rerum so mis; quia unaquaeq; serma, quae est ipsemet natura, & substantia rei, suam habet ad rem sibi congruentem prope sonem. Huius ad rem sibi cohaerentem procliuitas appetitus naturalis dicitur. qui semper idem,& necessario est; uia natura semper eadem manet, nec contra sertur. Vne quod leuia in sublimes mundi partes serantur, & grauia
in contrarias, naturae vis facit. Praeter hunc communem,
ct naturalem appetitum alius est, qui cognitione aliqua ducitur, illo priore nobilior. Ac quoniam sensus,& in te lige
30쪽
Iigentia res dissimili modo cognoscunt, appetitus, quem sensus ciet,differt ab eo,quem ratio mouet: atq; ille bonum concupiscit, quod sensui arridet; hic bonum expetit, quod ab intelligentia proponitur. Tria igitur sunt genera appetitus: quorum primus naturae instinctus, alter, qui ad sensus praesentiam mouetur, commune nomen usurpauit, licet a quibusd am sensitivus, a nonnullis non satis bonis latinae linguae authoribus sensualitas dicatur; tertius voluntas proprie nominatur. Naturali solo elementa, & ex et mentis composita inanima corpora, quaeq; stirpibus vigente Angeli naturali, & voluntarior Bestiae narurali, & sensitutio, expertes voluntarij: Homines omni appetitu moventur. Caeterum id, quod appetitum allicit, vocant bonum: quod vel re vera bonum est, vel solam boni speciem habet . quandoquidem tam intelligentia, quam sensus faciale enat,atq; decipitur. Ac licet verum sit re idem, quod b
num , tamen ratione differunt. Nam verum dicitur, qua tenus in aliquo rerum genere esse cognoscitur; bonum vero, quatenus naturae aptum ,& accommodatum est: atq;
illud ad intelligentiam, cuius est affrmare & negare; hoc ad appetitum pertinet, cuius est omnis in sequendo aliquid declinandoq; conatus. Recteq; Aristoteles verum, & fabsum inquit esse in mente ; bonum,& malum in re. quippe verum assensionem petit intelligentiae;bonum respicit co uenientiam rei. Cum autem mali declinatio res sit opportuna, & salutaris, profecto appetitus dum malum vitat, ipsum bonum sequitur: ac quandoq; bonum alicuius grauioris mali metu recusat, & malum alicuius maioris boni spe sumit.& phantasia appetitum, intelligentia voluntatem ducit. Quoniam vero ipsa vis appetens a boni specie al- Iecta mouet animam, a philosophis mouens, di mota vis