Io. Antonii Viperani ... De virtute libri 4. ..

발행: 1592년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

DE VIRTUTE

S PqVixux vero voluntas ut ducem &consulem intellia

gentiam,non quidem eam, quae solam veritatem indagat, sed eam, quae rei conuenientiam,fructumq; considerat . quae quoniam opinione boni eludi potest, v Iunias quoq; falli & induci potest. Significat autem volu tas quandoq; ipsam animi vim, seu facultatem, aut p tentiam appetendi, quandoq; ipsam appetitionem; quam nostri volitionem appellant. Et quoniam est simplex, atq; in se vim suam,ut intelligentia,reflectit, scit quod appetit. Tum etiam quia nihil concreti & admixti habet,quae communia sunt bona expetit: potestq; in diuersa serri,quia bona sunt varia, & multiplicia: ad eligedum vero,aut reijcie dum hoc, vel illud ab intelligentia consulente&ducente inducitur. Nec solum a sensu, sed etiam a natura,vi causa a causa distinguitur. Est enim utraq; agendi,ferendis; primcipium . Sed natura non nisi rem unam certam & definitam petit: quia unius rei naturalis unus est constans, & definitus motus: at voluntas res multas diuersa si desiderat;quia intelligentia diuersarum rerum notiones, & rationes percipit. Et quamuis ipsa voluntatis vis ingenita sit a natura, tamen eius motus quandoq; naturalis, & necessarius est; quandoq; solutus,& liber;cum nimirum ex libero ut the logi loquuntur rationis arbitrio prouenit. Vocant autem . liberum arbitrium integram animi hoc , vel illud optandi facultatem. quae ex eius, quod voluntati obijcitur, natura

planitis intelligetur. Primum quidem voluntas semper ali quem finem respicit : non quod praeter finem alia velle nequeat; sed quoniam quae uolumus, alicuius boni & finis gratia quaerimus . Finis itaq; propter se, caetera propter fi

32쪽

LIRER PRIMUS.

nem expetuntur: quae eatenus censentur bona,quatenus

ad finem pertinent. Quod s unaquaeq; res naturae impulsu generis sui persectionem quaerit; finis autem persectum&absolutum bonum est; naturaliter, & necessario finem expetimus, nostrae inquam absolutionem perfectionemq; naturae. Quae persectionis, seu selicitatis appetitio gnxcenominatur , instar sormae naturalis eadem ,& con- .

stans in omnibus semper. At bonorum, quae ad expleti nem, persectionemq; naturae conferre posse videntur , ain ..petitio I iir dicitur, quia in constillationem ista veniunt: quae quidem si ad consequendam beatitudinem visa omnino fuerint necessaria, statim instigante natura arripimus . Quamobrem voluntas instinctu quodam naturae necessario finem, hoc est, naturae suae tersectionem petit;quae Vero ad finem conducunt,ea liber &consulto assumit. Atq; ut intelligetia veritatem,cui nihil inest obscuri, cuiuε modi sunt prima,&comm uuia omnium doctrinarum principia , quae per se nota & euidentia sunt, sine ulla haesitati ne arripit; haeret vero,si quem in ipsa veritatis ratione scrupuIum offendit: sic voluntas bonum,quod persectum omni ex parte videtur, prorsus amplectitur; non item bonum, quod aut vitium aliquod habere, aut ad summam bon rum suorum non usquequaq; facere visum fuerit. Tum finis unus est certus, & constitutus: per quae vero ad finem reditur,plura sunt & indefinita:quar autem capere oporteat,

mens ipsa, ratioq; definit. Acquando finem nobis prius Proponimus, quam deligimus ea, quae sunt ad finem, sane

primus motus voluntatis a natura est, non a ratione praescribitur: reliqui vero eius motus liberi sunt,positi in nostra potestate,prout nobis hoc,vel illud seligendi ius est.Namq; electio est eorum , quae finis gratia sunt. In quibus liberis actionibus omnis virtus, vitiumq; consistit. quod nos infra docebimus Sed quomodo voluntas ab alia vi animae m

ueatur,

33쪽

DE VIR T UT E

ueatur,& alias vires ipsa moueat; nam vis mouens mota dicitur; exponamus. Primum quod moueatur hinc patet, quia incipit velle quod ante noluit. mouetur autem solimi ab intelligentia, quae bonum,& utile ipsi proponit. Quare dum intelligentia non fallitur, recta est appetitio. At seipsam mouet in eo, in quo finem spectans asciscit ea, quae pertinent ad finem. Neq; hoc sine mente, & consilio tacit . Alias vero partes ipsa mouet, hoc est, ad propria opera impellit , cum uniuersum bonum hominis prospiciens, omnibus ea praecipit, quae in suo cuiq; genere ad totius humanae

naturae incolumitatem,& expletionem faciunt. Vnde naturaliter expetimus non solum ea,quae voluntati ut propria bona obijciuntur, sed etiam ea, quae caeteris animae partibus conueniunt, vitam, valetudinem, scientiam, & huiuia modi res alias, quae ad salutem , & integritatem, & totius hominis beatitudinein valent. Itaq; intelligentia ad contemplationem rerum a voluntate applicatur; quia verum , quo intelligentia perficitur, tanquam singulare quoddam bonum ad uniuersam humanae persectionis attinet rati nem. Et sine ullo quidem voluntatis imperio quae sibi λsensibus offeruntur intelligentia ex se accipitmon tamen stane voluntate istorum naturas, proprietate sq; perquirit. Quainobrem voluntas omnibus animae partibus tanquam architectonica dominatur, inter intelligentiam, & acti nes externas media . Neq; absurdum est unam potentiam ab alia moueri, & eandem ipsam mouere ratione dissimili.

me Appetitu proprie dicto, siue sensumo.

V Erum ad id commotio, ad quod phantasia inuitar,

communi nomine,tanquam proprio,vocatur appCritus : qui non sine aliquo sentu esti di magisteriore capitur, quam

34쪽

quam Vesuntas; quoniam sensus,a quo ducitur, sicilius decipitur, quam intelligentia. Sed neq; simplex est,ut voluntas: quippe cui est cum corpore coniunctio : quam eius affectiones indicant, quae corpus immutant. Nam de ira' to quam pulchre Poeta. 'a

His agitur furijs, totoq; ardentis ab oro . 4. l , Scintillae absistunt, ocula micat acribus ignis. l .ditus,

di de homine timore perterrito idem, si Arrectaeq; horrore eomae, oe vox faucibus haesit.& de Didone misero AEneam amante, Saevit inops animi, totamq; incensa per νrbem, i Bacchatur ----- & quia coniunctionem

habet cum corpore, tantum res eas sequitur, quae sensupercipiuntur. Praeterea voluntatis appetitusq; discrimen Dinc etiam cognoscitur;quoniam saepe inter se certant;cum altera voluptatem expelli,alter admitti ab homine contendit . . Habet autem appetitus uim duplicem , cupiditatem inquam, dciram: nimirum partes, in quarum altera cupiditatum libido, in altera irarum est ardor. Quae quidem vires secundum Aristotelem in corde sunt, quo est motus omnis. verum Platonici cordi quidem iram, ubi sanguis igneus fouetur. quare candens, & acerba est.. unde Ho

Vim stomacho apposuisse nostro. reneid.

di apud Homerum Achilles cita carmen Cicero e graecoin

latinum conuertit cor : meum penitus turressit tristibus iris.& Cicero pro Cluentio, Nunc mihi animus ardet, nunc meum cor cumulatur ira. Cupiditatem vero iecori addunt; nempe in quo sanguis consistit aereus,a cuius lenitate iucunda cupiditas extat; quod j; cibi, & potus desiderium retinet ; ac propter soliditatem, & lenitatem, quam habet, Pythagoraeorum iudicio, instar speculi rerum imagines aE phan-

35쪽

30 . DE VIR T UT E

phantasia recipit,redditq;. Ex quo mulieris grauidae cogitatio saepe in foetu tenerrimo concupitae rei notam ecingit. Nec indocte finxerunt poetae Tityi iecur ob ltuprum, quod Iunoni inserre tentaverat, a vulture apud inseros exedi. Sed ut cupiditas iecori adhaerescat, certe motus initium ducet a corde. Cupiditas est vis aptas,& naturae accomm datas res appetens, fugiensq; contrarias: Ira tanquam eius ministra dimouet ea, quae cupiditatis conatibus obsistunt. Etenim prouida, solertq; natura vim rebus inseruit, non sollim qua bonum appeterent, sed etiam qua malum repellerent , Itaq; igni leuitatem dedit, qua ad superiora fer tur ; & calorem , quo sibi aduersum frigus propulset. Nec dubium est cupiditatem, & iram duas esse appetitus distinctas vires. nam ira saepe aliud, quam cupiditas requirit ; &altera alterius motum impedit. non tamen sic voluntatis

in sequendo,,3c declinando duae,&distinctae sunt potentiae: sed quia simplex est, una eademq; vi obtinet, quae ira, mmul & cupiditas diuersis viribus. Sed videndum breuiterest, quo pacto appetitus, cum ex se rationis expers sit, fiat

quodam modo rationis capax. Supra diximus appetitum esse vim animae admixtam corpori, impellit a phantasia. Porro phantasia subiecta est rationi tenenti in homine principatum. Quare & appetitus rationi obedit, cum a ratione phantasia regitur. Quocirca hominis appetitus nobistior est, quam bestiarum: subitq; interdum nomen volu tatis ; quoniam mentem & rationem audit. Verum subimctus rationi non est in his corporis,animaeq; naturalibus aΩΚctionibus, quae rationi nullo modo subijciuntur. Qua doq; etiam visa quaedam rerum formidabilium mentis comsilium praeueniunt,& ex improuiso in animum irrumpunt, ita ut quemvis etiam Stoicum grauiter perterreant. Pi oi de primae animi commotiones, quia mente prouiderinC-qucunt , voluntariae non sunt; nec deinceps I ude vita, vel

36쪽

LIBER PRIMUS. 3s

reprehensione dignae, cum in nostra potestate non sint. Nihil enim laudabile, aut vituperabile est, quod voIunt rium non est. Appetitus igitur voluntati, ut inferior sup riori, obtemperans , participat rationem: qui tamen alti quando non cogendo, sed alicuius boni specie alliciendo voluntatem ad se adducit. Nec quidem regio dominatuvoluntas appetitum imperando, & cogendo versat, sed cuuisi gubernatione monendo,& hortando regit; nec math maticis probationibus , sed oratorijs suasonibus illum quo vult inducit; nec breui tempore,sed longo usu & exercit tione confirmat. Quare qualitates appetitus usu comparatae recte appellatae sunt mores . Quod si belluae loqui, &artificiosa quaedam opera sacere addiscunt, cur hominis appetitus no assuetudine quotidiana, & exercitatione continua rationi obtemperare assuescet,non disiunctus ab an, lna, vel extraneus, sed coniunctus, atq; domesticus ξ

CVm igitur appetitus partes habeat duas,& plura sint

utriusq; partis genera commotionum , docendum est quae quamq; sequantur. Commotiones appetitus Cicero affectus, & affectiones; quod assici commoue risi, graeci ris . , latinorum nonnulli graecum verbum reddentes, passiones vocant , tum quia ab expetibili re attrahi est pati, tum quia id non sine aliqua corporis immutatione fit. Magna tamen est inter Stoicos & Peripateticos de his assectionibus controuersia. Nam Stoici tensum ab intelligentia,& voluntatem ab apperitu minime distinguentes,

Omnes affectiones prauas esse putant; & virtutem non m

derationem allactinimi sed vacuitatemn tranquillitatem E a finiunt:

37쪽

LIBER PRIMUS. V

sublata esse videtur. Atq; etiam aliter nonnulli in quatuor tanquam primarios diuidunt affectus, scilicet in gaudium& tristitiam, spem & metum . quos Virgilius hoc versu complectituro

Hinc metumi cupiuntq;,dolent gaudentq;.

quos affectus ex opinione boni & mali praesentis & absentis generari aiunt, gaudium ex opinione praesentis boni, tristitiam ex opinione praesentis mali, spem ex opinione a sentis boni, metum ex opinione absentis mali. Omnes eteni affectus dolore, & laptiua terminantur,atq; ab am Te , & odio proficiscuntur. Sic a desiderio spes, a fuga metus exoritur. Atq; etiam harum motionum similes, sed sine ulla corporis immutatione,voluntas etiam habet: quan- quam interdum accidit,ut si vehementiores fuerint, in corpus redundent. Et quidem uniuersi opifex sapientissimus Deus ut sensibus corpus, sic affectibus animum ad suorum munerum functiones instruxit. In horum affectuum χognitione diuersi artifices dissimili ratione versanturi Physicus,vt a natura sunt; Moralis . philosophus, ut in illarum modera- tione virtus consistit; orator , ut in audientibus illos e εἶ citet, aut sedet; Po ea, ut in fictis personis

et: i

38쪽

Ιo. ANTONII

DE UIRTUTE

LIBER I L i

Diuisione Virtutis. CAP. r.

Ι igitur virtus c ut definitum est cumctas animi partes, prout statuit natura, componit, & seruat, una quidem inprimis, & uniuersa virtus est, totius imquam hominis persectio; quam non nulli sapientiam vocant. Nec absuris de Menedemus Erethriensis Aristo raptiestis Chius, & Zeno Cittieus ut Plutarchus resert in unam vi philoso- tutem esse putarunt ; quam totius animi rectam composi-plam . tionem esse dixerunt. Sed ut una sit, plures tamen formas habere putanda est. Nam tot genera virtutis esse oportet, quot sunt virium, seu potentiarum animae, inquas cadit virtus. Neq; enim in omnes animae vires cadit uirtus ,sed in eas, quae capaces sunt rationis;sine qua nulla virtus conis stare potest. Atqui partes animae rationis capaces duae sunt, intelligentia,& appetitus, is, qui aliqua cognitione ductitur. I gitur uirtutis duo prima genera sunt; quorum est rum nostri philosophi intellectuale, alterum morale appetilant; quoniam affectiones,& qualitates appetitus latinEia mores, η θη graece dicuntur. Plato illud cognitionis, hoe appetitionis uocat. Reliquae animae uires sunt a uirtute u cuae;

39쪽

euae;quia sunt rationis expertes. Atq; haec uirtutis prima diuisio est ab omnibus recepta, & probata philosophis . Verum Cicero quatuor genera virtutis ex uno honesti ton- Osc.lite deducit. Nam praeter morales tres iustitiam, sortitudi- nem, & temperantiam, quartam facit sapientiam. Sed dum uni sapientiae reliquas intelligentiae virtutes subijcit, nihil pene ab alijs differre videtur. Aut enim, inquit,vi tus in perspicientia veri,cognitioneq; versatur, quae sapientia dicitur; aut in animi magnitudine, ac robore , quae sor titudo; aut in dictorum, Eustorumq; ordine, & modo, quae temperantia ; aut in tuenda hominum societate , & tria buendo suum cuiq; , quam iustitiam appellant. Atq; idem Cicero vim omnem virtutis in scientia, & actione posuit: in Nuptiatum scientiae sapientiam, & prudentiam subiunxit;actioni tionibus.

vero temperantiam: quo nomine cunctas virtutes morales

comprehendit. Idem quoq; alibi virtutes in naturales,quae De Fin. sunt insitae a natura,& voluntarias diuisit, quae nostri iuris M.. V. sunt. & naturales, quas etiam inuoluntarias vocavit,alias corporis, ut sanitatem ,& pulchritudinem, alias animi fecit , quae nimirum aliquam animi praestantiam habent, ut docilitatem, & memoriam: quae uno ingenij nomine arpellantur : easi qui habent, ingeniosi nuncupari solent. quanquam eiusdem Ciceronis sententia voluntariar,ut prudentia, temperantia, sortitudo, iustitia,& reliquae eiusdem generis proprium virtutis nomen obtinuerunt, verae, &magnae virtutes, quaeq; multum eXcellunt, eo,quod ex ratione gignuntur, qua nihil est in homine diuinius. Sed operae precium est videre quonam pacto virtutes, quas CD.cem voluntarias vocat, neq; naturales sint, nec contra naturam. Hinc enim modum, quo illas comparemus, sanius, & apertius explicabimus .

40쪽

cuod virtus nes naturalis sit, nec conc

tra naturam. CAP. II.

ATq; hoc maxime disputandum est propter PIat

nicos, & Stoicos: q uorum primi virtutes omnes naturales esse dixerunt; alteri amitti non posse. Plato enim credidit hominum animas una cum ipsa rerum uniuersitate a Deo creatas fuisse,atq; ab eo virtutum omnia habitus accepisse,& sedes in caeloru stellis,quas Cicero sempiternos ignes appellat; verum ubi corpus subeunt, omnia bonarum rerum obliuione obrui, sed processu temporis doctrina & exercitatione in oblitarum rerum memoriam re dire. Vnde nostrum scire nihil aliud esse dixit, quam rominisci. Stoici vero tantam sapienti constantiam tribue . runt, ut virtutem nullo modo amitti posse putarint. Contra utrosq; Aristoteles inquit posse aliquem ex prauo fieri

bonum, & ex bono prauum; nec a natura ni si selam potentiam dari, habitum uero usu & exercitatione acquiri. Quae res ut melius accipiatur, enodanda est uis, quam huic uerbo cum naturale dicunt uolunt esse subiectam. Naturale uocant, non quod natura costat,materia inquam,& Brma, sed quod secundum naturam est; quod in quam cuiusq; n turae proprium est: quod cuiusq; uel materiae, vel Qrmae co- uenit: quod nimirum cuiq; ex suis essentialibus principijs, quae sunt materia & serm a, obuenit. Tum natura uel peculiaris est, cuiuspiam indiuiduae rei propria, ut Ioannis, uel Petri, aut Pauli, uel est communis omnium, quae e dem genere continentur, ut omnium hominum. Ad haec naturale interdum uoluntario, & artificiose, ut contrarium contrario opponitur; interdum coacto & impulse. Quod autem virtus non sit naturalis, prout naturale opponitur volum

SEARCH

MENU NAVIGATION