Varia sacra ceu Sylloge variorum opusculorum græcorum ad rem ecclesiasticam spectantium. Cura et studio Stephani Le Moyne theologi Leydensis qui collegit, versiones partim addidit, & notis, & observationibus uberioribus illustravit. Tomus primus secu

발행: 1694년

분량: 702페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

siquidem Unicornis pul

chritudine ac cantu supe

ratur.

Verum ii qui divina,

doctius ac sublimius intem pretati sunt, sunt per cantum organicum concinniatatem animae significari. Animae autem concinnitas est con nantia quaedam .& concentus illarum partium , dc potentiarum quae intra animam sunt: de qua latius dicemus. Consonantia enim est harmonia re

rum disserentium quidem per sese,sed in unam postea

consentientium Sc convenientium melodiam. Hoc autem videre licebit,quando praecipue consonantiarum rationes, interioribus animae partibus congrue

rint: δc aliud quidem in

primo sit ordine, de tantummodo imperet, nun

quam serviat rationalem partem dico P aliud autem

pars scilicet Irascibilis )

medium locum habeat, ®atura primo: ipsum autem

342쪽

tem posteriori imperet:

quod vero extremum teneat locum, pars sit concupiscibilis, quae tantum p

reat, nunquam imperet.

Tunc siquidem animae consonantia inveniri poterit: Rationalis dico partis ad Irascibilem: ut ejus .chordae, quae Hypatae dicitur, ad Mesem. Hanc enim supremam & gravissimam vocem appellant, quae semvat coninantiam Diatessaron. Similiter & Irascibilis ad Concupiscibilem: ut Meta chordae ad eam quae dicitur Netc: hanc autem altissimam atquc acutissimam vocem nominant,

quae est Diapentc. Eodem modo etiam Irascibilis ad Concupiscibilem, ut chordae illius, quam Hy patem diximus ad Netem. Hanc siquidem vocem, quae degravissima, cicutissimaque conscitur , Diapason appellant. Quod si, par est,

non loca, aut nomina attendere, sed vim potius ipsam

343쪽

ipsam sequi, & rerum esE-caciam: Rationalis pars sane potius Mese appellanda caeeo quod ad Iraici bilem, quasi ad chordam Netem haec enim acutissima est& concitatissima animae pars b eam rationem coi sonantiae habeat, quae est Diapente: & ad concupiscibilem, ut ad Hypatem haec enim laxior est &mollior o rationem eam servat, quae est Diatessaron: intensionemque illius, Schujus rem i ssionem coaptat

atque concinnat: qua miX-tura,optimam harmoniam perficit.

His itaque sic praemissis,

, restat ut dicamuS, quom Odo divinus spiritus unus clim sit, aliquando singulari numero dicatur: ut i

lud , spiritus domini super

me, Propterea unae it me.

Item spiritum sanctum

tuum n auferas a mentem& spiritu oris ejus Omnis Virtus eorum & aliquando

plurali, spiritus, inquit,

344쪽

prophetarum prophetis subjecti sunt : item requiescent sup r cum septem spiritus. Manifestiam cst autem spiritum quidem

unum en, quemadmodum & unum artificem, ly- strumenta autem plura. Organa enim artificis fuerunt Prophetae. Unde &variae sunt organorum UO-ces ac soni. Nec tantum in variis in Numentis varia haeccsse reperiuntur, sed . in uno atque ebdem multiplicia ac diversa: artifice scilicet haec laxante, illa intendente, alia immutante, alia etiam miscente ac temperante. Omnia vero de singula spiritus organa desiniri non possunt: cum nulla sit individuorum cognitio : possunt tamen corum di versa genera & species secundum qualitatem& quantitatem desiniri: at- .

que ideo non plus quam septem esse dicuntur. Caeterum de prophetiae modis dicamus Alius enim prae-C c terita

345쪽

terita narrat: alius prauentia, & alius sutura praediacit :& hic quidem aliquid dicens,ille vcro aliquid faciens: alius item manifeste, alius vero.Obscure atque aenigmatice. Horum etiam modorum, rursus alii sunt modi. Hic per visionem, ille per auditum, alius per odoratum, alius Per Sustum, & per tactum alius: omnia tamen secundum . intellectum. Totide enim sensus, intellectus habet . . quot corpus vinim omnes ni modi,visiones etiam adipellantur: vel quia generalior sit visionis modus, vel ouia dignior. Vidit qui . Gem Ezechiel. Et vidi, inquit, & astendebant carnes, & extendebatur cutis. Verum & alibi audivit :cum ait tu sit i hominis, auia di cum qui loquiturad te. Alibi etiam gustavit, dicens : & cibavit me illo volumine, R dixit ad me: fili hominis , os tuum come det, venter tuus implebitur De

346쪽

tur hoc volumine, summam illam nimirum essic cissimamque ac principem partem in tellectus,quae dia vinos cibos primum ρο-

stat, os: secundam Vero,& capaciorem admodum, mentem dico,ventrem appellans: quam volumine implendam esse dixit: qu si ex minimis spiritus sancti seminibus, multis impleri deberet divinis eloquiis. Videt etiam x audit Esaias: quis, inquit, accedet ad hunc populum ξ de dixi, ecce ego domine. Nunc igitur audivit. Alibi vero vidit. Et vidi, inquit, donec positae sunt sedes,& qui antiquus erat di

rum, sedit. Horum autem duorum prophetarum, ut vides, alter resurrectio

nem, & alter judicium sibi

partiti sunt. Multa alia 1unt, auditus, visus, &gustus exempla. Tactus exemplum habes apud Naum: qui juxta translationem LXX. quod alii in-

347쪽

terpretes onusNinive res diderunt , assumptionem N inive appellavit assumptionem quandam divinam, principalioris animae partis intelligens, non secus ac si a sancto spiritu manibus quibusdam contrectata fuissot deformata.

Verum ut breuiter sermonem expediamus, cum caeterorum prophetarum, alii per varia acti sint tempora,

& modos. Atque hi quidem pauci & raro. Quippe

cum per duo tantum tempora, vel modos, ad summum tres, agi eis contigerit, solus hic noster, Dei &prophetarum etiam Pater, omnia percurrit tempora,& modos: & nunc quidem praeterita dicit, nunc praesentia, modo etiam futura:& modo videt. Vidit, inquit, David dominum, aut ea quae domini sunt: modo audit. Dixit enim, inquit, dominus ad David : Nunc tangit.Lingua mea,inquit, calamus scribae velociter' scri-

348쪽

stribentis: linguam, inquam, non hanc exteriorem intelligens: quippe cum loqui eam potius , quam scribere par fuisset: sed interiorcni intellectus linguam: quae novo, atque ineffabili quodam modo , ipsum spiritum tangebar,

palpabatque: eo nimirum modo,quo a scriptore tangitur calamus Per quem, ea quae illi revelata Crant, cleganter scribebat: neque

id tantum scd Sc velociter id agebat. Unde & manifestationem prophetiae indicat , & vehementem etiam, ac validam spiritus

concitationem, dum velocissimo scribae eam compa

rat. Alibi gustum sibi adesse.

attestatur, dicens: Quam dulcia faucibus meis cloquia tua su per mel ori meo. Ipsus etenim intellectus os ac fauces delectabantur, cum divina Oraculorum cloquia deglutiret,

ac rursus revocaret. Maximam enim Propheta, tum

349쪽

deglutiendo ea, tum revocando percipiebat voluptatem. Alio etiam in loco eructasse dicit cor suum verbum bonum vim quandam intellectus profun

dissimam,& ut ita dicam)

omnium capacissimam sic appellans, veluti quae omnibus sancti spiritus cibis ad summum plena esset. Rarior in eo fuit odoratus figura: sed caeteris omnibus multo molestior. Nam uod legimus: Myrrha Selacte &Cassia a vestimentis tuis id ab eo dictum est,

cum adversus putredinem& corruptionem cicatricum suarum, bonum ac

suavem Christi odorem p sensisset. Hoc pacto

per omnia intellectus scnsoria, scientias ac virtutes omnes spirituales adeptus est. Conditionem autem atque habitum prophetae, oratione, atque sermone suo clarum facit: cum nihil differat apud eum , praesentia dicere, aut futura. Sarpe

350쪽

Saepenumero enim ordinem immutat , & aliquid ut jam factum narrat quod

futurum est: contra etiam,

aliquando sutura projam factis stly Aodi illud est.

Quare insurrexerunt gemtes,& populi meditati sunt inania Z astiterunt reges terrae, & Principes convcnerunt in unum, &c. Pro eo quod est, insurgent, meditabuntur, astabunt, convcnient. Item illud: in flumine pertransibunt pede: hoc est, pertransierunt.Est etenim hoc divini spiritus peculiare, ut nihil praeteritum ducat, aut futurum: cum illi omnia praesentia

sint.

His omnibus consideratis, accedamus ad particularem uniuscujusque psalmi interpretationem, uno )tantum necessario & generali dicto adhuc praemisso: quod non omnia dicta, uno modo interpretabimur : videlicet secundum historiam, aut secundum

SEARCH

MENU NAVIGATION