장음표시 사용
11쪽
CAPUT VI. De sceniso Apparatu. IOT CAPUT VII. De itio Tragoedigero, CAPUT VIII. De P uteria Tragoediae.
CAPUT XI. Prreeptorum usus in scribenda
CAPUT XII. De comoedia. I27 Institutionum Foeticarum Liber IV.
CAPUT VI. De Eclogis, Silvis Diris. I CAPUT VII. D e Epizhalamio, Genethliaeo Di-
12쪽
UM in omni re, quae in quaestionem venit, debeat attendi primum,quid si, deinde quae sint ejus affectiones:ideo Poeseos definitio proserenda; tum de materia illius, forma, ornatu,
13쪽
2. Poetisestem quaeras a Poesis nomen habet τὼ πιι is, quod est facere seu fingere sunde Παη 1κη, ars faciendi, seu fingendi, &-Poeta, id est Fictor Da Effector: quod Fabula, quam texit, ab
eius mente tota esse videatur. i. si rei significationem spectes; Poesis modo dicitur Ars Poetica. modo, dicitur opus aliquod ex arte elabor tum. Juxta primam vocis acceptionem Poesis est Ars rite consciendi Poem iis r sive collectio praeceptorum in unum & eundem finem certo tende tium, nimirum ad unum aliquod opus poeticum perficiendum. Juxta secundam vocis significationem intelligitur Usus , & Praxis illorum praecept rum ; atque hoc sensu agimus hic de
Quomodo definitur hoc posteriori
sensu accepta poesis M. Definitur Ars imitandi Actiones humanas, seu Imitatio humanarum Actionum cum fictione. Quod dicatur Imitatio humanarum Actionum, hac latius patente notione indicatur Genus: ratione cujus conveniat cum aliis artia ibra & disciplinis,quae aliquid imitantur, a
atque in primis humanas abiones, qualis est Pictura. Quod vero dicatur imitari cum Fictione ; Forma illius, sive Differentia Mungitur, quae uniyersam
14쪽
illius Generis diffusionem contrahit, ac soli Poesi addicit , unde liquet legitis
mam esse Meseos definitionem. Imitaturne reipsa omnis Poess h manas Actiones p . Imitatur utique. De praecipuis Poematis non potest ambigi Epico, Tragico, Comico. Minora quoque Poemata ad humanas Actiones suo modo
servi primario & per se suis locis
patebit 1nseriuS. D. Cur potius humanas Actiones imi- tatur Poesis , quam Mores
M. Ratio haec petitur ex Philosopho. Cum sit Poesis omnis Politicae &Civilis D isciplinae parsi civilis autem dinciplina habeat pro fine Civium felicitatem e hunc certe finem Poes eraestitutum esse necesse est 3 iam vero cum felicitas sit in Actione juxta Philos phos, non in Moribus, qui ad ipsas Actiones, ut ad finem reseruntur;plan sequitur, ut , quemadmodum Civilis Disciplina , sic & Poess non tam ad Mores reseratur , quam ad Actiones, easque primario, & per se imitetur. D. Num Poesi tam necessarib addicta est Fictio seu Fabula, ut sine illa non possit esse Poess Id. Plane dicendum est 3 ita censet Aristoteles, eiusque Interpretes ; qui e. 4. vim eandem ac dignitatem in poesi tri-
15쪽
une victioni : quam Animae concedunt in homine. Cum autem sublata anima nullus sit homo : sic nec sublata metione potest esse ulla Poesis. Ita sentiunt probatissimi Authores bene multi, Plato in Phaedone, Plutarchus lib. de audiendis Poetis , &c. Non erit itaque Poeta dicendus is, qui sine Fictione, sicut qui sine Metro scripserit. Ratio patebit utriusque c. 3. ubi quid nomine Fictionis seu Fabulae. Veniat, exponetur.
De Materia Poestor. D. Uae est Materia Poeseos p . Est id omne, de quo tractat
Poesis. D. . Quotuplex est illa Materia 3H. Duplex: una remota,altera proxima. D. Quaenam est Materia remota
M. Tam longe lateque distulam Poeticae , quam Oratoriae Facultati Materiam assignat Tullius,cui Poeta cumi. ἡ. Oratore in hoc idem est, nullis ut ter Orat minis uterque circumscribat, aut defia niat ius suum , adeoque possit uterque de rebus omnibus disputare:
D. Quaenam est Materia proxima Poe'
16쪽
IL sunt Actiones humanae, prout potuere Vel debuere geri. Atque etiam 'ex eo capite liquet, quam late pa at Poetae dicendi. campus; cum nihil ferme sit, quod ad humanas Actiones referre non liceat. Aget itaque Poeta de Naturae mysteriis; de Artium, Disciplinarumque arcanis, de Gentium moribus, aegibus , institutis, &c. D. Esquid Artes omnes Scientiasque perfecte callere debet aliquis, ut Poeta perfectus esse possit Z M. Nequaquam. Satis est enim ex omnibus ri ibus is & scientiis ea tenere, quae ad imitationem humanarum actionum faciant. Pa ebit, illustrabiturque res hac similitudine. . si quis picturae pariter, atque architecturae intelligens nova forma palatium aliquod animo
primum ess gat, deinde penicillo des cribat ; non is quatenus pictor est , sed
quatenus architecturae gnarus no amantino essingit formam ; Verum qua pictor, non qua architectus conceptam animo formam penicillo delineat: eoq; considerate parum tribuat aliquis pictoribus omnib' architecturae notitiam.
Ita plane si poeta scientiam aliquam
omnino complectatur animo , ac de
illa carmine disputet accuratissime: id aget, non qua poeta, sed Da peritus illius scientiae.
17쪽
s VPoeticis D. Nunquid debent esse vera, quae in
Poeseos materiem assumuntur a Poeta 3 M. Tenetur aliquando Poeta ea dicere quae vere contigerint, aliquando non tenetur. Quamvis enim Poetice, Poe-ss, & Poema artem faciendi, effectionem, effectumque significent: non eo sensu tamen sunt accipiendae illae voces, ut suam sibi semper materiem procreare Poeta debeat; imo in Epopoeia, Tragoedia, atque etiam in aliis min ribus poematis,qualia sunt Genethliaca, Epicedia. Epinicia, dec. subesse debet quasi fundus historiar, cui magnifice aliquid inaedificetur. Potest autem suam sibi condere materiem in Comoedia, aliisque poematis bene multis 3 atque
etiam debet materiae, quae vera sit, nOvam formam inducere, atque eatenus falsa reserre. Cavendum autem utrobique diligenter , ut quae proserentur, sive vera, sive falsa, ea sint omnino verisimilia. Praecipit Aristoteles, ut ea, Poet. quae facta sunt, aut facta non sunt, ς. 7 canere non possit Poeta, nisi cum Verisimili congruant. D. Quid vocas Verisimile γM. Est id, quod naturali quodam rerum exitu debet aut certe potest contingere in iis circumstantiis, in quibus dicitur contingere.
D. Itane sunt verisimilia quae Virgilius
18쪽
narrat de descensu AEneae ad inseros, de mutatione navium in Nymphas marinas, aliaque hujusmodi. M. Fuere utique verisimilia, quod ab Heroibus, Diisque & fieri posse, &re ipsa fieri aliquando putarentur.
De Forma Foeseos. D. Vae est Forma Poeseos M. Me Est Fictio, seu Fabula. Cum enim Poetice sit ars fingendi, ut vox ipsa sonat: debet certe Fictio sic naturam poeseos constituere: ut eam ab omni alia re secernat, atque distinguat; Quomodo Forma, quae vocatui in Physicis , uniuscujusque rei materiem sic perpolit, ac perficit: ut ejus naturam plane dicatur constituere. Ita censet passim Aristoteles, qui Fabulam sic Poe- si attribuit,ut sine illa Poetam esse nolit. D. Quid est illa Fictio seu Fabula M. Non una est, eademque vocis illius notio. i. Significat sermonem quemdam mere fictilium, qualia sunt AZ pica colloquia bestiarum , & inania
quaedam Ethnicorum commenta. 2. U
surpatur a Philosopho pro Actione ipsi& Materia Poematis,uel etiam pro toto P mate. 3. sumitur ab eodem Phia
19쪽
losopho pro structura quadam Poema iis, sive ut loquitur, pro Constitutione rerum, Compostione in Poemate. D. Quo sensu Fabula dicenda est Forma Poes eos M. . Iuxta postremam hanc vocis accepisti inem. Nam eodem modo de Poetica videtur dicendum, . ac de aliis ArtibuS, quae imitati6ne perficiuntur: in quibus certa quaedam Dispositib&Compqstio universe dici debet earum Forma. SiCin statua aurea , aurum est materia ; Martificiosa auri dispositio est ultima si tuae Forma in genere operis artificiosi. Et ut exemplum proferam, quo non semel usus est Aristoteles. Pingatur
V. g. Socrates. I. Picturae materies est
Socrates, qui pingi debet; is materiam
repraesentat poeseos. z. Corporis des criptio cum apta membrorum omnium conformatione ac dispositione est Forma ;& haec Fabulae comparatur. 3. Colorum varietas & contemperatio est ornatus picturae ; & cum Fabulae ornamentis rite potest conferri. Recte itaque pronuntiavit Aristoteles. Αὐγω
γαρ μηρον τοῦτον τυν συντει ν των πραγμάτων.
Desinio Fabulam e se compositionem rerum. '' D. Qualis debet esse illa Fictio seu Constitutio & Structura Poematis λω. I. Exquisitam illam esse iubet universe Horatius, atque etiam in majori-
20쪽
bus Poematis magnificam : nec vult Poetam dici posse illum , qui talem Formam Materiae non induxerit. Neque enim coaecludere versum Dixeris esse sati infatue si quis scribat uti nos. Sermoni propiora : putes huaic esse Poetam. Ingenium cui sit, cui mens diυiniθr, atque os ' ' Maiana sonaturum,des nominis hujus hollore. a. Haec Structura, ut de illa aliquid magis distisese, singillatimque statu mus , compilictitur varia. quae a Philo-iopho appellantur, Fabulae ornamenta, Peripetias, Agnitiones , Episodia, M chinas , graphicam Morum expressi 'nem, Sententias , accuratam Dictionem, Numerum poeticum, aliaque omnia, unde mirabile dicendi genus efforescat , adeo ut nulla sit Fictio, quae aut omnibus his destituta sit, aut aliquibus saltem instructa non sit orna
D. Quae Poemata aut haec omnia, aut aliqua saltem sibi vendicarit Fabulae or
M. In sublimioribus Poematis frequentius, parcius in humilioribus sunt usurpanda. Sic Epicum poema, Tragicum ve eo omni ornatu debet splenderer aliquo nitere debent minora poematia, vel quae in genere heroico sunt posita, ut Adhortationes, Laudationes , &c. vel quae suapte natura simpliciorem,