Institutiones poeticae ad vsum collegiorum Societatis Jesu. Ab vno ejusdem Societatis rhetorices professore

발행: 1685년

분량: 166페이지

출처: archive.org

분류: 시학

151쪽

a o poetices

M. Longe, Iateque patet haec materia. continet enim laudes Deorum, & hominum , Vota , preces , exhortationes ad virtutem capessendam, ad vitia fugienda, deplorationes calamitatum , delideria, conquestiones, sontium, montium, Virularum , aliorumque locorum amoeniorum. laudes descriptiones: deliberationes item,& invitationes, alii que innumera, quae brevi poemate concludi possunt, comprehendit. Nam ut docet Horatius.' ' Mula dedit fidibus Diυos, puero que Deorum

ς' Et pugilem υidiorem,cteqaum cerιamine prims, Et ludenum curas , O libera vina referre.

D. Quae eil forma poematis Lyrici M. Est ipsa compositio, seu ratio scribendi illius poematis : ubi notandum est, quod est Epopoeiae gravitas, Tragoediar vehementior affectus, Comoediar jocus, Elegiae mollities, Satyrae acerbitas, Epi- grammati acumen , idem esse poemati Lyrico suavitatem. Quare debent adhiberi verba florida , polita , non sine majestate induci sententiae,vitari liter rum collisones duriores, aliaque obser-us . Vari, quae diximus facere ad suavitateme,=.s Narrationis Epicae, & ad dotes dictio-

Iib. t. nis poeticae.

e. io. D. Quot sunt versuum genera in Odis 3 M. Sunt sane quam plurima: quae suas ducunt appellationes Vel ab Autnoribus,

ut Alcaici, ab Alcaeo, sapphici a Sappho,

152쪽

Ialla

i, i

riRν IIII. r et Asclepiadici ab Asclepiade , &c. vel λ

metris quibus.constant, ut Trochaici a Trochaeo, Dactylici a Dactylo, Anaplastici ab Anapaesto, &c. Sed illorum metrorum leges a Gramaticis petende sunt. D. Quid est Strophe , Antistrophe, de Epodus M. Ode dividebatur in Strophen , Antistrophen , & Epodum. Strophe erat Pars illa Odae, quam Chorus in lustranda

ara in Deorum laudem modulabatur progrediendo ab oriente in occidentem. Antistrophe vocabatur, cum Chorus re-Vertebatur canendo ab occidente in orientem. Epodus fiebat, cum in medio

consistebat Chorus , & quod supererat Carminis persolvebat. Vertim jam nomine Epodi intelligitur illud genus cara minis, in quo singulis versibus singulae clausul subiiciuntur,&veluti ascinuntur, idque fere alio genere carminis , & plerumque brevior i: cujusmodi sunt pleraq; apud Horatium in libro Epodon, iambico dimetro post heroicum, aut trime trum iambicum statim succedente. D. Quid est Ode dimophos,tristrophos, di tetrastrophOS M. Ode dicitur distrophos , quae plum res habet strophas, seu clausulas: quarum singulae continent duo carmina .' quae clausulae strophς dicuntur , quod post duos versus, ad duos alios reverti opor-

153쪽

Sie te Diva potem cypri, Sic fraι res Helenae, lucida sidera Post haec duo carmina, eodem modo duo alia succedunt

Ventorumque regat pater

obstrictis aliis praeter 'anga. & sic deinceps ad finem odae. Ita dicitur illa Ode tristrophos, quae conti net plures strophas, sive conversiopes, quarum singulae habent tria carmina; 8ctetrastrophos, cujus singulae strophar quatuor includunt versus.

D. Quid est Ode monocolos, dicolos,& tricolos M. Ode dicitur monocolos seu unifo mis , quae unius eiusdemque generis habet carmina, talis est prima Ode Horatii. M ae cenas ataυis edite Regibus, o O praesidium, O dulce decus meum, Oc. cujus omnia carmina sunt asclepiadica Dicitur Dicolos , quae habet strophas quarum carmina sunt duplicis generis; tri colos, cujus strophae continent carmina triplicis generis.

De 'mo, Parodia, ct camine Intercalami. D. Uid est Hymnus Ode ad Dei laudes, virorumque illustrium celebrandas instituta.

154쪽

'Liber IIII. x ,

ἔμω enim graece est celebrare Iatinδ. Multa sunt Hymnorum genera ; alii enim sacri appellantur quibus Deum, Coelia tesque colimus, suntque in usu maxime in nostris templis; alii heroici, in honorem Virorum illustrium. Item alii dicebantur olim Invocatorii , cum Dei Coelitumque implorabatur auxilium, alii Supplicantes, ctim praeter invocationem vota etiam adhibebantur ; alii Emissorii quibus Dii compostis carminibus dimittebantur : certos enim festos dies celebrabant, quibus interesse Deos suos existimabant, eosque censebant non esse dimittendos sine Carmine. Item alii dicebantur Hymni Physici, quibus coelum, terram, solem , reliquasque naturae partes nobilissimas celebrabant; alii F bulosi , quibus fabulas & commenta staprosequebantur, ut Titanum bella, &c. Reliqua quae ad Hymnos spectant e capite superiori petenda sunt, cum Hym ni sint carmina lyrica.

i. Quid est Parodia

M. Est imitatio versuum, ubi sententia tamen ad contrarium sensum detorquetur. Istud genus carminis frequentavit

imprimis Joannes Baptista Masculus profanos sensus ad religiosa fere argumenta convertens. Sarbievius item Odas

Horatii aliquot improbas ad pietatem traduxit per parodiam. ejuidem Horatii

155쪽

Beatus ille, qui procul negotiis Ut prisca gens mortalium Paterna rura bobus excevet suis . 'Solutus omni faenore Oci

Ad laudem religiosi otii sic deflectit

At ille , Flacce , nunc erit beatior tui mole curarum p= ocul, Paterna liquit rura, litigantium Solutus omni jurgio Oc.

D. Quid est Carmen Intercalare pM. Intercalare carmen , quod & Regium dicitur, est illud, in quo post alia quod versitium intervallum, idem semper recurrit, ut apud Virgilium in Eclogis ille versius saepius usurpatur

Incipe maenalios mea mecum tibia versus.

A ille deinde

lucite ab urbe domum mea carmina δε- ιιte Daphnim Habes eximiam hujusmodi carminissormam apud Ioninum , Frizonium , aliosque recentiores poetaS.

' . . in

De Ecloris, Silvis, O Diris D. Uid est Eeloga M. Ecloga, quae & Bucolicum Carmen , a Bubulco, & Pastoritium a Pasto-xe dicitur, est imitatio rusticarum actio.

156쪽

tium stylo mediocri, & suavi, Vel per me-

Tam enunciationem, vel per dramaticam personartim effetionem. Eclogae vocantur a delectu , & concinnitate sermonis enim graece est seligere latine. Cum autem Bucolicum carmen initio inconditum esset , ut plurimum ; p riora quaedam , elegantioraque seligebantur ; unde huic generi carminum indita est appellatio. D. Quae sunt leges hujus poematis

I ractantur in eo vota, gratulationes, altercationes, pollicitationeS, conquestiones, gaudia: sed videndum, ut omnia agrum redoleant. Dicendi character debet esse humilis, frequentes adhibendae comparationes ex agris deductae, jucundae item descriptiones inse Tendae. Hexametrum carmen adhibendum, modo ne adsit grandi tra, neve-Iongiore ambitu circumducatur. Ducem habes in hoc genere poeseos, ut in heroico, Virgilium : qui quanto sublimior videtur in 'neide, tanto se submissius de industria deprimit in Bucolicis. D. Quid vocas Silvas λM. Sunt Carmina subito calore effusa, neque anxia cura castigata; fluat dicuntur, quod oblatam quasi temere materiem extempore, & stylo Veloci percurrat, ει tractet Poeta, dum calor menti ins-det. Statius certe initio suarum silva- Ε

157쪽

1 2 6 Poetices rum libellos, qui subito calore,& quadam festinandi voluptate sibi fluxerunt, silvas vocat, additque illa poemata solum habere gratiam celeritatis. D. Quid intelligis per Diras M. Dirae sunt quoddam Carminis genus , quo quidquid furoris, imprecationum , querelarum , conviciorum in men in 'tem Venit , est undit Poeta. Sic Dido

lib. . AEneam apud Virgilium, Medea Iasonem apud Senecam diris prosequuntur. Tale est istud in Alvarum Lusitanum Malacae Praefectum, qui D. Francisco Xaverio Indiarum Apostolo, foede abrupta salutari ad Sinas Sanctissimi Viri suscepta legatio

ne mortem acceleraVerat.

An tu micantis summe Dominator poli, Terribilis ultor sceleris , hoc pateris nefas lHoc trande crimen cernis i . li nius graves Reponis iras i scelere Xaverius cadat ensque, Dusique, O rudi inclusus casa E Trabatque longas Alυarus vitae moras lHoc illa υideat oculus, hoc ille arbiterrandi, O nefandi, impunelnec rapidum manus Suspensa libret fulment eludat minas, Iras tonanti, spernat, accensas suo , Irrideat, quas vertici intentas faces

Fusos furores quid diu cohibes Deus pyaculare fulmen, taηdem 4 ultri ces gemas

Sceleratus iras, obrue infandum caput. Huc. huc catena ferreae, huc carcer gravisa

Horrenda quidquid vincla, vel ferri rigor i

158쪽

Enses cruenti praeserunt dirsim, horridum, Aut quidquid uncus ferreus, quidquid rota Armata acuto chalybe , vel lateri vorax Admotus ignis, quidquid horrendum intulit Rabies Tyrannorum , huc ades. Jamjam pete, Invade , frange, perde sceleratum eaput ;Sed perae lenia morte, se videat mori, cupiatque, nec possit: diu, noctu impiam oberret animo grandius Faenά nefas, Oc.

Expeditis, de quibus libri huius initio,

variis carminum generibus et illud unum superest, ut de Poematis, quae ad heroicam poesin commode reVocantur, quam Vis aci lyram quoque venuste cani possint, breviter disseramus : sunt haec Epithala mia, Genethliaca , Epicedia ,&c.

CAPUT VII. De Epithalamio . Genethliaco, Epicedio. D. Uid est Epithalamium p. in Poema pro nuptiali pompa conscriptum, sic dictum a vocibus Graecis ad, &- nuptiale cubiculum. D. Quomodo conficiendum est illud Poema . u. Laudes coniugum celebrandς , faustum augurium capiendum, fructus illarum nuptiarum praedicandus, vota concipienda pro connubii felicitate, & Ω- tura prole. Consule poetas qui scripsere

159쪽

r 8 Poetices Epithalamia, Catullum , statium, Claum dianum, & e recentioribus Frigonium in Περ Hymenaeo regio, qui sic incipit:

lib. 3. tua regales Hymenae o sidera taedas Accenaunt diri tandem υictricia martis, Oc.

D. Quid est Genethliacum rM. Est Carmen quod nascentibus accinitur. γενε λ enim graece est nativitas latine unde Genethliacon , natale carmen. D. Q u'modo 1cribendum est ejusmodi

Carmen pM. Parentum virtutes celebrantur, spes de puero excitatur, variae loci, ac temPO Tis notantur circumstantiar. Habes eximiam Genethliaci formam apud Friroi nium, quod inscribitur , Gallia ad Cunas Delphini : quem sic alloquitur sub ini

tium.

Hinc ego te instratum cunis quas aulica cim

Her cum

lib. . Pompa fuit , sol o majestas intulit alto, Aspicio υenerande puer, H gunque voluptas, Et populi communis amor valυe inclyte Delphin Spes hominum,pignusq; Deum,mea elotia sane. aeuantum instar Gen toris habes, Oc. Deinde parentibus gratulatur, Vos quoque di ina felices prole parentes , Tum notatis aliquot diei natalis circunstantiis vota facit , felicitatemque pr nuntiat. creo oleas inur, Prin eps; at pacis alumnus

Sciliquias bellorum, adhuc stillani ia ι ela

160쪽

Libis IIII. i ci

nutulae, funeso prohibe recale re motu, Invitat postea omnes populos ad diem

fortunatam celebrandam. Tu que age Fama loquax, nunc omnibus, j, cita pennis. I, cita Fama tubis nunc omnibus ora resolυe , Fer mea regna volan1, Boreauque, Notonque pererra ,

Hesperiasique domos, Eoaque Memnonis a

Demum precatur Superos , ut munus suum tueantur, ac foveant.

Ddsuperest, munus faciles defendite vestrum caelico*, Oc. D. Quid est Epicedium pM. Est Carmen funebre, quae Ngnia Romanis, Graecis Epicedium dicitur ab N , cura, quae mortuis praecipue debet impendi.

D. Qui sunt leges Epicedij λM. Narrantur demortui laudes, pompa funebris deseribitur , conditur Epit phium, Poeta denique apprecatur aeteris nitatem. Habes formam Epicedit absolutissimam apud Frigonium pro Alphonso Mancino, in quo ille versus, ut alij intercalares, plenus est lachrimarum,& luctus. Ite, O fera m Mancino ducite pompam, O miserae, d pulla maerentes cyclade Muse. Habes & eximium apud eundem Epicem dium in mortem Annae Austriacae Francorum Reginae.

SEARCH

MENU NAVIGATION