장음표시 사용
131쪽
rro poetices nium incurrendi ; sic Cleopatra, & vh caS argumenta dedere Tragoediis ue sed de his modo g. II.
Mquibus concitentis Assectus in Tragoedia. D. Uinam debent concitare Mise- Ericordiam, & Terrorem in Tragoedia λM. Multo melius Actores , qui neque Arist. improbi , neque admodum probi sunt, c. ι sed inter illos medij, & qui cum amicis rem habebunt, aut consanguineis, illos
D, Quare minus commovebunt , qui sunt improbi pM. Quia ut Improborum felicitas indignationem parit: sic non parit infelicitas misericordiam, aut terrorem ; non miPricordiam, quia dignum existimat quisque Improbum calamitate , qua premitur ;non terrorem . quia nemo sibi eventurum putat , quod improbi culpa factum esse videt; terreatur, esto, qui scelestum anfligi scelestus aspicit: sed vulgo non sunt, aut censentur improbi, qui adsunt spectatores adeoq;non est existimandum Improbi calamitate illos esse perterrendOS.
D. Non poterunt igitur Improbi in scenam produci λ
132쪽
. Poterunt utique , ut iam praemonuimus , sed ea adhibita cautione, ut, si minus misericordiam, terrorem saltem vel probis spectatoribus incutiant l, quod sane siet, si non tam ex culpa, quam ex
errore humano lapsi videantur. v. Quare miniis apti sunt movendae AHff. Commiserationi, incutiendoque terrori, c
qui sunt maxime probi Zoi. Quia qui probus est imprimis, clim
fit infelix,non misericordiam excitat, aut terrorem ; non misericordiam, cum s iam pariat indignationem eamque maximam , si abominando facinore tollatur evivis ; non terrorem , quia , ut xx dit Rhe .
Aristoteles , nemo sibi propter probita- lib. xem idem eventurum esse putat , cujus praemium est felicitas. D. Non licebit ergo probos in scenam producere λM. Constat Christianos Martyres datos esse aliquando feliciter in theatrum, utire viros alios probos, qui semel aut amo re ducti impotentius, aut ira abrepti Vehementius caeco quodam impetu mortem
aliis intulerunt. Quare lex illa quae Improbos, probos-ve arcet a theatro pro
optima Tragoediae forma posita est ; nec quidquam aliud voluit Philosophus, cumhc praecepit, quam quid sit ea in re praestantissimum indicare. D. Quem facis Actorem medium Probum inter & Improbum r
133쪽
ret 2 Poetices M. Is est, Iuxta eundem Philosophum;
qui nec virtute , nec Vitio admodum excellit ; qualem Oedipum fuisse accipimus:
cujus neque magnε Virtutes, neque sum .ma vitia commemorantur, quae abripere in contrarium affectus auditoris solent. z. Qui peccat imprudens , ac proinde nec viri boni nomen meretur: quia illius ossicium est transgressias: nec contra improbi , quia inconsulio peccat. Sic idem Oedipus, cum parricidium summum essct crimen non ignoraret, Laium tamen miser per ignorantiam peremit. Debet etiam summa ille dignitate praecellere et ut hac ratione major calamitas terrorem simul, & commiserationem augeat. D. Quare amicos inter, & consanguineos res geri debet in Tragoedia p. M. Quia I. Si inimicus inimicum oc- cidat, nulla excitabitur commiseratio: nisi quatenus factum ipsum communi humanitatis recordatione commoveti atque
etiam facile ferent homines in alio, quod essent ipsi quoque facturi. a. Si nec amicus , nec inimicus alteri mortem inferat, sed ignotus ignoto : cum hoc agat sine affecta, nec ipse movebit affectus. 3. Si nec assinitate , aut sanguine conjunctus Occidat, non adeo commovebit. Quare praestat, ut inter amicos & cognatos res geratur; ut si frater fratrem, parens filium , filius parentem aut occidat, aut
134쪽
1nvadat. Ab amicis enim ista cum fient,
α- movebunt commiserationem : a consanistas: guineis , atrocia etiam Videbuntur , uti cum Clytemnestram Orestes, Eriphyleniere tollit Alcmaeon.
i )modo contiuntur Alfectus in Tragoedid. est m. Uomodo concitantur Affectus imi in Tragoedia λetiri M. In hoc variant Tragoedi: apud quo s Arist. ere: vel committit Actor facinus , vel non ς 31. Committit; iterum vel committit ignarus rei, vel conscius, item sic commit- muto tit, ut saltum vel post , vel ante agnob' cat; Item ante agnoscat, ut animum oc . mutet, priusquam id conficiat, aut pcctio: nitentiam agat. ilidi Atque ex nis varis modis concitanenti dorum assectuum ortae sunt variae species Tragoediarum ; quatuor celebrantur im-llti. primis. I. est quando agnoscitur , quiit; '. occiditur : ut cum Medea liberos occis t. dit. a. quando agnoscitur post mortem, qui occisus est . ut cum Oedipus Laium istis sua manu peremptum audit. 3. quando uast agnoscitur eo tantum momento quo pe-
iis, vire debet, & periculo eripitur, ut cum, si, Iphigenia agnitum Orestem morti 1ubinas ducit. 4. quando agnoscitur, qui perit
135쪽
rus est, & ad mortem qi itur, nihil tamen conficitur : ut clim aemon apud Sophoclem stricto ense parentem insequitur , neque tamen quidquam agit. D. Licet-ne oculis objicere atrociora spectacula, quibus sanguis effunditur, &horror animis incutitur λM. Non licet; neque enim debent induci in theatrum aut incredibilia quς-dam , ut sunt metamorphoses; aut foeda aspectu, aut visu atrocia juxta illud in Horatii
Ar c. buc pueros eoram populo Medea trucidet, Aut humana palam coquat exta nefariar
Aut in aυem Progne mutetur, cadmus in
Suodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi. D. Qui referi poterunt quae oculis non licebit subjicere pM. T. Praenunciabuntur gerenda vel ab eo, qui facinus patraturus est, vel ab aliquo alio. t. postquam gesta fuerint, narrabuntur, quod Nunciorum munus ibid. esse solet; sic praeceperat Horatius non tamen intus Digna geri, promes in scenam, multaque tolles Ex oculis, quς mox narret facundia praesens
D. An non licebit aliquid ob oculos ponere , quod speciem aliquam habeat crudelitatis
136쪽
M. Licebit vincula , ipsumque demor ) tui Principis cadaver deferre in medium y ad commovendum auditorem ; item p . verbera, aliaque saevitiae instrumenta licebit coram exhibere , at non percute- 'ς ' re, aut perimere, nisi post scenam id illi, seri siminetur.
Praeceptorim Uus in scribenda Travedinu. Ur Raditas hactenus de Tragoedia 1 praeceptiones quaeso te, ad usum
ut revoces , & scribendae Tragoediae unum aliquod paradigma proponas. 1. Si velis ex arte Tragoediam scribe re: nudam primum ac sine ullo orn mento deline is Actionem, quae est na teria Tragoediae;deinde ad Fabula quam voles inducere, attendes, videbisque, si
ne simplex, an implexa , si implexa, an peripetiam simul , & agnitionem , &qualem utramque admittat, & cum si perioribus an Dene cohaereat ue an terror ex rebus oriatur , an commiseratio, adequomodo possint aliunde commoveri; tum personas conquires , quarum ipse habitus, affectusque animo indues; Epi-ladia postmodum excogitabis. Postquam sic fuerit constituta Fabula, quid in Nexu, quid in solutione inducere necesse sit,
137쪽
examinabis: nam in Nexu, non in SoIisatione debent esse episodia, neque etiam prolixa illa, aut otiosa : sed brevia , &cum Actione primaria rite connexa. Si simplex fuerit Fabula, curabis artificiose ut desinat, sin implexa, agnitionem ut habeat , & peripetiam elegantem, α quae tragicos affectus, seu perturbationesipis per se excitare possit. V: Proser quaeso, eXomplum tum si plicis, tum implexae Fabulae. M. Fabulae simplicis exemplum sit Troa dum Τragoedia apud Scenecam, quae sic habet. Graeci expugnata Τroia Calchantem consulunt, quo pacto salvi domum pervenire , ac faventes sibi Deos redituri habere possint; Calchas Polyxenam , ct
Astyanacta necandos esse pronuntiat; at
que id conficitur. Reliqua sint episodia, apte illa Fabulae intexta; sic Epis odium esthgamemnonis cum Pyrrho colloquium, quod ex Calchantis de mactanda Polyxena consilio nascitur ; item epis dium est tota illa scena, in qua ab Ulyta quaeritur A styanax, ac tandem invenitur : quod pariter e consilio de praecipitando Astya
Fabulae implexae exemplum esto Oedipi
Tragoedia apud eundem Senecam Oed1pus disquirens quis sit Laii intersector, se&jllius filium, & interfectorem, atque etiam Iocastae matris suae maritum esio
138쪽
agnoscit ; quare effossis sibi prae pudore, di ira oculis abit in exilium, & Iocasta se gladio confodit. Haec est Actio pria maria ; ad quam non spectat necessario Oedipi in Prologo de pestilentia sermo:
quamvis cum eadem apte cohaereat. Item
ejusdem Oedipi cum Creonte, & Tiresia colloquium , tum prolixa illa inferorum descriptio, umbrarumque evocatio sunt Episodia, nisi forte cum nominatim de Lati caede agitur ; Oedipi autem, & Senis, & Phorbantis ex parte colloquium ad mutationem paulatim deducunt: ad Nexum tamen referri possunt: reliqua sunt in solutione, ubi est peripetia,&agnitio mirabilis. CAPUT XII. De comoedia. D. Uid est Comoedia 33f. Comoedia secundum vim vocis est paganus cantuS enim graece se-nificat pagum latine, & in cantum: sie appellata, quod in pagis habuerit oriaginem ; Vel, ut alii Volunt, a Como hilaritatis, ac temulentiae Deo dicta est Comoedia , quasi sit canere Como digna M. Quomodo definitur Comoedia Definitur Imitatio dramatica Actioianis unius, totius, civilis, aut privatae vulgaris, stylo populari exhibita, & laeto semper exitu terminata, ad propo-
139쪽
nendum vitae privatae exemplum. . Atque haec definitio, Comoediae materiam, fo- . 4mana, & finem attingit: de quibus bre-
viter admodum agendum est : cum satis ea sint exposita in Materia, Forma, & Fine poematis dramatici, universe spectati,
& alibi passim pluribus in locis. Neque etiam superest quidquam de Comoediae
partibus adjiciendum iis, quae fuse supra de Poematis ejusdem dramatici in suas partes divisione sumus prosecuti. D. Quid habes circa materiam Comoedi pM. Est actio, cujus jam reeensitae sunt in defin itione,&superius explicatae in materia dramatis variae affectiones. Verit tem vel falsitatem admittit illa, quia pri- . e. i. vati hominis est actio, obscura per se, Mignota; neque imitatur res illustres, deterribiles, aut admirabiΙes, sed civiles, S privatas, ut avaritiam senum, fraudes servorum, & smiles ; quae alios sollicitudine, laetitia alios impleant : quare debet esse insuper jocularis, ut delectet, di ea vitia exagitare , quae risum potius,
D-Quid praecipis circa Forma Comoediar M. Praeter ea , quae dicta sunt in Forma poematis dramatici, cavendum est ,
ut intexantur. 1. quaedam peripetiar, non quae magnos, ac vehementes, sed remis- uores , lenioresque cieant animorum motus. a. Agnitiones, nou eae, unde oriantur
140쪽
oriantur maximet perturbationes , sed quae levioribus de causis oris , non modum moveant, ut in Plautinis comoediis quae fit e crepundiis, nonnunquam cistulis, aut annulis Agnitio. 3. Epilo dia brevia, & apta. q. Mores solutiores,& jocis, salibusque conditi: in quibus magno opus est delectu;videndumque, ne sint frigidi, multo minus obscoeni: quod
jure in Plauto reprehendit HoratiuS., laesi nori proatii Plautinos O numeros, O Laudaυere sales: nimium patienter utrumque,
Ne dicηm sulte mirari ; si modo ego, vos Scimus inurbanum Apido seponcre dicto. s. Sententis rariores , ac Vix aliae, quam pertinentes ad vitam quotidianam, S in frequentiori usu positae, ut sunt trita , ac vulgaria proverbia, O . Dictio apta rebus, adeoque non grandis, ut in Τragoedia sed contra humilis, suavis, ει mediocri ornatu contenta : quamvis possit aliquando altius assurgere, cum gra viores assectus sunt exprimendi , ut ait Hora Interdum tamcn O vocem Dinaedia tollit ;Iratusque Chremes tumido delitigat ore. Adeoque metrum optimum erit quod proxime accedit ad solutam orationem. D. Quid statuis circa Finem Comoe diar λ
M. Vult Philosophus Comoedi esse, ex inimicis amicos essicere quod ue universo