Institutiones poeticae ad vsum collegiorum Societatis Jesu. Ab vno ejusdem Societatis rhetorices professore

발행: 1685년

분량: 166페이지

출처: archive.org

분류: 시학

141쪽

dictum esse oportet : ut cum pater fit Ioreconciliatur , aut cum fraude aliqua, vel casu ex ipsa Actionis natura exorto a

se invicem disjuncti duo homines mutuo in gratiam redeunt. Sed istud est ossicium Comoedi potius,quamFinis: qui in eo positus est, ut vitae privatae exemptu propo natur, ut inde mores qui'; suos corrigat.

Ex dictis colliges a Tragoedia potissi-mtim differre Comoediam I. Materia; Tragoedia res grandiores , Comoedia tractat humiliores. Σ. Personis; in Tragoedia nobiles sunt, in Comoedia humi Ies ,& obscurae. 3. Dictione; grandior est in Tragoedia, vulgaris in Comoedia . Exitu ; tunestus este solet in Tragoedia, in Comoedia felix est atque hilaris. D.Quid si personae illustres inducantur in

scenam,quae Fabulam Comicam peragant M. Non erit haec Tragoedia, aut Comoedia, sed tertium Dramatis genus ortum ex utraque , quod appellabitur Tragicomoedia cujus sinis est semper laetuso personae partim illustres, partim vulgares;res modo ludicrs,modo tristes.Amphitruone vocat Τragi-comoediam Plautus , ubi sic loquitur in Prologo Mercurius. Faciam ut commisa pit Tragi-comoedia imm me perpetuo facere, ut sit comoedia, Reges quὸ υeniant, O dii, non par arbitroros viduitiariquοηia his βαυ' quoq:partes haberiri iam proinde , ut dixi , Traa Homordiam.

142쪽

liol

res isse

INSTITUTIONUM POETICARUM.

Liber IV.

De Reliquis Poematis. Ori Epicam , & Dramaticam poesin celebrantur multa mi- . . nora poemata : quorum alia sic a te invicem disserunt: ut singula singulas, easque maxime diversas constituant spectes , ut Elegia , Epigramma, Satyra, Ude, &c. alia vero cum sint ut plurimum in genere heroico; majorem habent in-tςr se conjunctionem. ac velut assinitatem ; quanquam ad Odera quoque referri possint, cum commode canantur ad lyram ; sunt haec, Epithalamia, Genethliaca Epicedia, Epinicia, Soterica, Protreptica , Praraenetica , Sc. de quibus omnibus breviter modo, pro dicendi instituto disputabimus. CAPUΤ Ι. De Elegia.

143쪽

132 Foetises cantus, E flebili lugentium sono sic dicta.

qui crebro ε d λε , εν. h8 l he s ingeminant. D. Quae est materia Elegiae λj. Est proprie res funebris, & tristis; unde Ovidius in mortem Tibulli canit F ebiliue indignos Elegeia solve capillos

Ab nimis ex υcro nunc tibi nomen erit. NEt s. Tristium Flebilissi ut noster status est, ita flebile carmen.

Factum est tamen deinde, ut non tantum res funebres, ac tristes, sed res quoque laetae, amores, Vota , ξ reces , gratulationes, & convicia elegiaco carmine

scriberentur, ut videre est apud ipsum Ovidium. De materia primisque Elegiae Authoribus sic statuit Horatius. . in Versibus imρariter junctis querimonia primum,

Arte. Fost etiam inclusa est υ'ti sententia compos. Suis tamen exiguos elegos emiserit. Author,

Grammatici certavi, O adhuc sub judice lis es. D. Quae est Forma Elegi M. Forma Elegiae, est ipsius constitutio , & compositio , seu quaedam eorum quae canuntur elegiace, dispositio : de qua sc praecipi potest, ut poema illud tersum sit , lene , perspicuum , dictio mollis, & aequabilis , morata , tenera, affectibus plena, & delicata quadam suavitate condita. Quare commode elegan- terque frequentes inducuntu commiserationes, conquestiones, exclamationes,

ostrophae, prosopopoeiae;alluditur br

144쪽

viter ad Fabulas, & hiltorias, interlucent interdum acumina quanquam pro rati ne rerum , quae celebrantur, magnifice etiam procedat Elegia, ut quq apud Propertium scripta est in Actiacam . Victo xiam , & alibi passi in apud authores pro--batissimOS. D. Quale metrum servire debet Elegi et M. Hexametrum iunctum pentametro; unoquoque disticho fere semper bsol-Venaum esse sensum volunt nonnulli: quo iure, ipsi viderint ; cum secus factum esse constet ab optimis scriptoribus Vitandae autem in Elegia crebriores, duriores que consonantium collisiones, elisionesque Vocalium , maxime in pentametro, quodHequentius desinit invocem dissyllabam s sua pentametra ita claudere solet Ovidius. Non est tamen invenustum aliquando in trisyllabam desnere, aut etiam in pentesyllabam, ut apud Propertium. O Tigris id ferro durior, O chabbe lIllis ampla satis sorma pudicitiAE. GAPUT II

De Epigrammate.

D. Uid est Epigramma pM. Si vocis etymon attendas, est inscriptio quaevis, enim graece est lucribere latine. Si definitionem quae-

145쪽

x34 . . Poetices

rasi dicitur breve poema cum smplicet cujuspiam rei , vel personae , vel facti indicatione v aut aliquid ex propositis

deducens.

D. Quotuplicis generis est EpigrammapM. Duplicis, ut indicat definitio ; aliud enim simplex est, quod simplici rei, personae, aut facti indicatione continetur, ut sunt inscriptiones donariorum , statuarum, ut istaclypei. Eneas haec de Danais victoribus arma. Alterum compositum dicitur, quod in ratione ducendi, colligendaque, & quas in argumentatione positum est. D. Quae est materia Epigrammatis p . Sunt res universq, persone acta; quae exornari, reprehendi, fieri' probarive possunt.

D. est ejus Forma M. Est ipsa ratio tractandi Epigrammatis , quod solet scribi carmine vel hexametro, vel elegiaco, vel phaleucio, vel

D. Quis est Finis M. Est communis omni poesi, delectare

docendo, seu laudet, seu vituperet Poeta , qui ab hoc fine non debet recedere. aeuare tolle jocos: non e ἰ jocus esse malignum. Nunquam sent grati, qui nocuere sales. inquit prudenter Seneca. Debet itaq; haberi ratio honestatis, & nomen personarum subiiceri, si acrius illet impetan

146쪽

eur. Acrior certe videtur Martialis , qui Poetam , cujus domum absumpIerat Incendium , sic irridet

Pierios satis Theodori flamma penates Abstulit: hoc usis , hoc tibi Phoebe placet;

ο scelusId magnum facinus,crimenque deorum. Non arsit pariter quod domus, o Domnus.

v. Quot sunt Epigrammatis dotes λ .

. Tres numerantur praecipuae, Brevistas, Perspicuitas, & Acumen.

D. In quo posita est illa Brevitas pIn eo, ne quid dest, aut redundet; aliquando duobus versibus , aliquando quatuor, pluribus etiam potest conitare, ut videre est apud Martialem. D. In quo consistit Perspicuitas pas. In eo, quod retento puro , elegantique sermone sugiatur tumor, & aiae ta tio. Huc pertinet divisio cumsi1bet fere Epigrammatis in duas partes ; alteram qua res exponitur , alteram, qua aliquid colligitur. ' . M. Quid vocas Acumen Epigrammat ISI M. Acumen, quatenus in oratione, dictisque cernitur, est rei expositio, aut conclusio ingeniosa: hoc est, quae praeter rei communem usum, & expectationem sit. & tamen cum re, qua de agitur, maxime fit coniuncta. I. Dicitur expositio, sive conclusio: quia alia Epigrammata in expositione nativa , & arguta

posita sunt: alia in comparatione, M ae-

147쪽

1 36 Poetices

ductione unius ex alio, ut jam praemonui. a. Dicitur extra rei communem usum, & expediationem : quia argutia omnis eo qltimatur maxime, quod eXcimtet admirationem : ea vero potissimum admiramur , quae minime expectamus. Acumen itaque colligitur ex re inexpectata, & admirabili, quae maxime cum re nostra conjuncta sit. Rerum autem affectiones variae, ac circonstantiae attendendς sunt : ut ex iis aut explicatio , aut conclusio elici possit inexpetiata, &.admirabilis. Quare, ut illae affectione S a locis Rhetoricis petuntur : inde quoque peti debent acumina. D. Da quaeso exempla λM. Acumen ducitur v. g. a notation nominis. Sic quispiam colligebat Romam fore castam cum Clemens VIII. summus Pontifex creatus est, quod Hippolytus

vocaretur.

Saarita pudiciti e virtus redit exul in Urbem. Suid miram est Urbi ρ sidet Hippolytus. Lepidum est istud in filium Coqui, qui reprehenderat uocem dapes positam in carmine prima syllaba producta contra

legem. Condieram male forte dapes: sed doctior attrecorrigit, atque ista se probat arte coquum.

Venustum est istud Ausonij de Didonesumptum a conjugatis reciprocis. ιη Olix Dido nunquaci benς ημpta HRrito r

148쪽

'Liber IIII. 737

. Hoc pereunte fugis, hoc sugiente peris. Ab adjunctis sumptum est illud Martialis

crine ruber, niger ore,breυispes, lumine luscus,

Rem magnam praesas Zoile , si bonus es. Ab eodem loco deductum est illud de fratre, & sorore eximiae formae, nisi quod unus dextero , sinistro altera careret

oculo.

Lumine Acron dextro caret, o Leonillasinistro, εt forma potis est vincere uterque Deos. Tunde puer lumen quod habes comede sorori: Sic tu pulcher Amor, sic erit illa Venus,

A simili est istud Sarbie vij de B. Ludo

vico Gongaga , juxta quem pictus erat AngeluS. Ariele Gon aga es ι si pictas exuis alas: Si Gonxaga alas induis, Angelus es. ADissimili est istud in S. Franciscum Xm. Verium , diem ultimum obeuntem in oriente, qui natus erat in occidente. Nasceris occiduis , eois occidis oris: Dissimile hoc unum , caetera Solis habcs. Alios praetermitto locos, unde peti

possunt acumina : si plura velis, adibis Epigrammatarios. ACAPUT III. De Satyra. D. Uid est Satyra pos QSatyra videtur nomen ducere, R

149쪽

Satyris, Diis petulcis, lascivis, & diem:

cibus : qui inter Actus Tragoediarum , a postea Comoediarum inducti in the

trum, non tantum sermone parum VCrecundo , libero, aculeato, Vultu, ac cor pore risum movebant: verum etiam cis

ves improbos nominatim carpebant ;unde Satyra ab aliquibus ad poema dramaticum revocatur. Videtur etiam dicta Satyia, quasi Satura, quod varium complectatur argumenti genus. Quare de finitur Satyra Poema jocosum, liberum ,& aculeatum, ad reprehendendos, corriagendosque mores corruptOS.

D. Quae est materia satyrae 3 M. Dici potest turpitudo risu digna ,

vel odio; exagitant enim Satyrici Poetae , Inertes, Parasitos, Deformes, Loquaces , Ingratos, Ambitiosos, Prodigos , Avaros &c. materiam Satyrae his duobus versibus definivit Juvenalista, uid agunt homines, volum, timor , Da, voluptas,

Gaudia, discursus, nostri farrago libelli. D. Quae est Forma Satyrae M. Est ipsius constitutio, & compositio: in qua illinendae sunt quibusdam suavi,

talibus obiurgationes , ut aequiore animo exciniantur; adeoque versutum , sagax, callidum , disertum, acutum ingenium requiritur. Amat Satyra crebras sententias, acutas, & acres, puritatem,

150쪽

'Liber IIII. 13 '

St elegantiam in verbis, remitas, moi lioresque numeros , dictionem submisesam, quotidians locutioni similem; unde Horatius qui in Odis usque adeo

numero studuit: ut idcirco numerosus vocetur ab Ovidio: idem tamen in Satyris numerum illum neglexit; non quia aliter non posset, sed quia hunc neglectu Satyris putaret convenire. Nullς certae partes in hoc poemate assignantur;aliquando insinuatio , saepius abruptum, &Incitatum principium adhibetur.

D. Quis est Finis satyrae pM. Elt objurgando, & irridendo absterrere homines avitiis, & ad virtutem incitare. Videndum tameιν, ut joci,ac sales satyrici careant obscoenitate: ne, dum animos vult purgare Poeta, ad morum turpitudinem invitet.

me Poemate Lyrico.

D. Uid est Poema Lyricum M. Dictum est Poema Lyricum a Lyra , quae inter organa musica celebris est;adhibebatur ad hujusmodi carmen co- cinendum. Quare vocatur etiam illud poema Ode, & Melos.id est cantus, unde Poetae Lyrici, & Melici.

D. Quae est materia toematis Lyrici λ

SEARCH

MENU NAVIGATION