Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

REVERENDISSIME, PERILLUSTRIS

AC AMPLISSIME

DOMINE PRAELATE ,

DOMINE PERQUAM GRATIOS D

onsecrabam ingenii mei quantumlibet exigui primitias, Paraphrasin elegiacam Hymnorum Ecclesiasticorum , DEO, Ciparae, Divis. Tam aequum id erat, quam uoci aequissimum. Ut enim omittam, Deos quando Primitias debitas fuisse praec O , Postmodum & Deiparae caeterisque

13쪽

DEDICATIO.

Divis sacras extitisse, existereque decentia &consilio ; ut taceam superstitiosae Antiquutati nihil fuisse, nec Antiquitate illa post rioribus saeculis quidquam debere esse antiquius, atque a Iove Deo opt. Max. duc re principium: ipsa prosecto materia, quam

laborum meorum initiis delegeram , eiusmodi fuit, quae non mouere, sed imperare Videbatur, ut eadem non nisi tantis Praesidibus inscriberem. Quamquam enim nemini perinde atque mihi compertum erat, quam illa essent tenuia & prope nauci: adeo tamen istud non movit, quo miniis, quod auspicabar iuvante Gelo , Eidem addicerem& consecrarem ex asse, ut etiam impelleret. occurrebat scilicet illa divi Naziangeni sententiaorat. I s. in haec asserentis verba: quod

super altare Templi Salomonii) neque securis ascendisset, neque visa aut audita ascia esset, significabatur, nativum & simplex ac fuci expers esse debere, quidquid Deo con

secratur.

Postquam igitur summo officio , quod

praetermittere tam non fuisset aequum, quam non pium, quoquo modo est a me satisfactum : ad praestandum alterum omni cogitatione mihi putabam contendendum. Neque

14쪽

que illud aliud est, quam quod tibi, Reu

rendissime ac Amplissime Domine, debeo. Cui enim post Deum Coelithsque me proXimiori ossicio obstringit seu iurata invocatis

Divis Obedientia, stu vere paterna tuorum& inter tuos mei praeprimis Cura, seu tot in me indignissimum collatae, cumulatae, i quam, Gratiae, seu mitissimus tuus in nos omnes & Tutoris & Mecoenatis & Parentis& Fratris nunquam Domini, ex dignitate qui es animus ΘAd istud ergo ossicium pariter pro Viri

bus explendum eo ex tempore omnem cogi

tationem referebam. Quaesivi materiam Amplissimis tuis auspiciis non indignam. Sanctam exigebat tua in res Divinas propensio, tua in Deum Deique Amicos pietas , tuum in cultu illorum promovendo studium, tua pro decore Domus Dei e Davidis zelo imcensa industria. Aliam tempus non nragis obtulit, quam obtrusit, ita profanam , ut minus sit recessi trus a sacris, qui magis ad scopum illius accesserit. Telemachi Ulyssis filii Peregrinatio est, eventu fatorum mirabilis. Scripta fuit a Reverendissimo ac Ili ustrissimo Fenelonio, Principis Burgun-

dici, in spem regni Gallici geniti, olim In- structo

15쪽

DEDICATIO. structore, postea Archi- Episcopo Cameracensi, ea ubertate ingenii, ea eruditione disciplinae Politicae, ea soliditate praeceptionum ad mores eius , qui sit imperaturus , pertinentium , ut in admiratione & amori. hus totius Europae, meliores litteras & imperandi instituta ambientis , ad hoc tem pus extiterit. Nolim ego prolixior esse in laudando hoc opere , cuius ea summa laus est, quod ipsum, quidem in nullum tanquam vituperatorem, sola Clarissimi Auctoris intentio in criminationem inciderit. Satis mihi erit paucis exponere, opus istud, ut est a me latino idiomate assectum , tuis, Reverendissime ac Amplissime Domine, honoribus dedicare non modo, ut ante dixi, decere ex officio, sed congruere etiam ex

materia.

Profecto si quis vel obiter apud animum

suum voluerit repetere , Te aliquando in tradendis latinae linguae aliarumque humaniorum disciplinarum praeceptionibus ipsos septem & viginti annos tam incredibili molestia, quam ferrea patientia constantiaque suisse versatum: tam is non male iudicabit congruere, Opus in Latinam linguam a me traductum dicare Tibi, ut hanc voluntatem

16쪽

DEDICATIO.tem etiam laudandam existimaverit. At alia sunt, ex quibus statuebam congruenter

me agere.

Libeat materiam praeclarissimi huius Ο- peris attingere vel levi digito. Fiet istud agenti palam , Telemachum relicta inter procorum insidias molestiasque Penelope quaerendi Ulysiis genitoris causa sapientissimo Mentore Minerva personata duce diversa suscepisse, & discriminis plena itinera. Ecce Ulyssem, Penelopen, Mentorem & Telemachum totius ferme operis caput & idoneae voluntatis meae argume tum l Ulyssiem certe vix quisquam ignorat viginti omnino annos abfuine aut potius exulasse domo, terras mariaque obiisse infinitis erroribus. Atqui lonse meliorem

Ulyssem proxime elapso saeculo superius aspexit in Viro Reverendissimo, Nobili Ul- mensium sanguine procreato, & Collegii nostri Praeposito Ambrosio Kaul; quippe quem triste temporis illius ingenium Do mo, cui praesidebat legitima potestate,

eiectum alienas terras non minus viginti a nis exulem obire coegit: donec fidissimo optimoque Eumaeo Carolo V. Imperatore

iubente Ulyssiem hunc suum pastoris vere

17쪽

DEDICATIO. boni & vere fidelis habitu afficta Peneso.. pe, collegium, inquam, nostrum, recepit, virtute, non sorte tanti Herois transfusa in substitutos successores. Mentorem porro quem dixerim, nisi Te, Reverendissime ac Amplissime Domine Θ Recusabit tua demissio tantum no- .men non minus ac Mitram ab animo tuo

recusari olim declarabant recens Electo Tibi expressae lacrymae At nunquam levius peccamus, quam cum laudando graves modestiae existimus. Est enim haec ipla pars magna modestiae modeste & non graviter ferre,quas laudes de illa exemplo posteritas accipit. Mentorem ergo Te facio; imo Tu Ipse Te. Quid enim ρ Erudivit ille pueritiam & I ventutem Telemachi; Tu quod supra laudavi illius, Cui cum potestate nunc praeeS, Collegii. Consormabat ille optimis praeceptis Alumni sui animum, quibus se H roum albo & optimorum Regum insereret; Τu illis placitis imbuebas discipulos, quibus eludiati sunt in Aulas Principum , in Cathedras docentium, in apicem Regalis Sacerdotii , in fastigia Mitratae dignitatis.

Ducebat ille Ulyssis filium longa difficillimaque itinera : adiuvabat in laboribus: consolabatur in aerumnis : comitabatur , , imo

18쪽

DEDICATIO. - imo plerumque antecedebat in periculis: , confirmabat afflictum : erigebat deiectum: st instaurabat corpore animoque fractum.

Sed & Tu , Reverendissime ac Amplis. si sime Domine, melioris Ulyssis filios, nos,i- inquam, illius per viginti annos constan- , timis Exulis Ambrosii posteros ducis perio iter Religiosae Perfectionis, quo quidem , aliud nec longius, quia eundem terminum γ habet cum vita, nec difficilius tum ob se te. gilitatem incedentium, tum ob malignasna vires illud infestantium. Tu nos adiuvasias in laboribus , quos seu Chorus Canonicis,it. imperat, seu Apostolici ordinis sectatoria

se. . bus animarum cura demandat, seu rei fi

itis.

miliaris administratio censu Christi victu

tantibus imponit. Tu consolaris in aerumnis, dum alias peramanter invisis tentatos sinistra valetudine, alias agitatos adve

sis benigne suscipis , alias subsidia ad

quascunque necessitates indigentibus dialigenter , quin anxie properas. Tu comitaris , imo tu ita antecedis in periculis, ut ea fere unus adeoque excipias , ut plerumque , ad quos eadem discrimina pertinent , discrimen non adesse, sed tantum cognoscant adfuisse. Unde merito dicere cum Apostolo a. Corinth. II. posses: A

19쪽

DEDICATIO. periculis sepe : - in lalore in aerumna: - quis infirmatur m ego non infirmor 8 Docebat pO

ro Mentor Tes emachum r diligebat ut alumnum : amabat ut filium. Et Tu nos doceS Verbo; doces exemplo, & isto quidem

tantum non unice. Tam gratuS utinam

fuerim demissioni Tuae, quam innoxiuSexempla illa memorando, quae , ut dIgnitas Dominum, charitas Patrem , demissio quasi unum ex nobis; sic illa Te Magistrum salutis ntistrae constituunt i Quam non pau- Ca slegarem specimina virtutum, quae Te vita longe amplius, quam dignitate rem OUerunt a vulgo. At dabo istud Modestiae Tuae, ut quantum alii gaudent ornamenta

sua luci exponi publicae, Tu tua mandes latebris & solitudini.

Sunt tamen omnino duo, quae, quam in Mentore illo fuerunt notabilia, tam in Te praeteriri non debent. Et Mentor quidem cum emineret in Ulysiis Regia, formandis Regii haeredis moribus praefectus,

adeo tamen ab omni luxu abhorruit, ut illustriora Architectonicae ornamenta templis duntaxat Deorum censeret permitten

da. Verissima species Tui, Reverendissi-

20쪽

cisis

dem ius

imo um

DEDICATIO. me ac Amplissime Domine, ingenii, quod, quam in aliis non patitur apparatum decus que luculentius, tam in sacris id appetit. Inde fuit magnanima illa contentio, qua anno superiore es aggressus templo nostro triste & bene trium saeculorum senium for mamque hodiernis temporibus invisam detrahere, modisque optimis emendare I magnanima, inquam, contentio, quia non suscepta clauso, sed aperto Iani Teutonici templo, ubi propinqui Mavortis impetus, subditorum angustiae, horror non longininquus discriminum tanto operi se audentin- ferre, Tuisque auribus obstrepere. Mentor denique non semel legitur peregrinanti Telemacho Matris suae inter domesticas amgustias dolentis, Penelopes, vehemens d siderium admovisse. Et cuius Tu Matris desiderium cultumque nobis admovere con-mteris P Matris nimirum dolentis seu Do-Iorosae ; Cuius Doloribus sanctissimis maiori cum fructu recolendis, annus est, cum decreveras, ut per Quadragesimam se ta quaque Feria loco Psalmi o. Pla elus B. Vnis seu Stabat a ater solenni cantu

frequentetur. σ

SEARCH

MENU NAVIGATION